Page images
PDF
EPUB

tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.
atque hic Aeneas (una namque ire videbat
egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
sed frons laeta parum et deiecto lumina voltu)
'quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem?
filius anne aliquis magna de stirpe nepotum?
qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso
sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.'
tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis
'o gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum.
ostendent terris hunc tantum fata neque ultra
esse sinent. nimium vobis Romana propago
visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.
quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem
campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis
funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos
in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam
ullo se tantum tellus iactabit alumno.
heu pietas, heu prisca fides invictaque bello
dextera! non illi se quisquam inpune tulisset
obvius armato, seu cum pedes iret in hostem
seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
heu miserande puer, siqua fata aspera rumpas,
tu Marcellus eris. manibus date lilia plenis,
purpureos spargam flores animamque nepotis
his saltem adcumulem donis et fungar inani
munere.' sic tota passim regione vagantur
aëris in campis latis atque omnia lustrant.
quae postquam Anchises natum per singula duxit.
incenditque animum famae venientis amore,
exim bella viro memorat quae deinde gerenda
Laurentisque docet populos urbemque Latini
et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
Sunt geminae Somni portae; quarum altera fertur

cornea, qua veris facilis datur exitus umbris,
altera candenti perfecta nitens elephanto,

860

865

870

875

880

885

890

895

sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes.
his ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam
prosequitur dictis portaque emittit eburna:
ille viam secat ad navis sociosque revisit;
tum se ad Caietae recto fert litore portum.
[anchora de proṛa iacitur; stant litore puppes.]

900

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SEPTIMVS

Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,
aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;

et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen
Hesperia in magna, siqua est ea gloria, signat.
at pius exequiis Aeneas rite solutis,

aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
adspirant aurae in noctem nec candida cursus
Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
proxima Circaeae raduntur litora terrae,
dives inaccessos ubi Solis filia lucos
adsiduo resonat cantu tectisque superbis

5

10

urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
arguto tenuis percurrens pectine telas.
hinc exaudiri gemitus iraeque leonum

15

vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,

saetigerique sues atque in praesepibus ursi

saevire ac formae magnorum ululare luporum,

quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in voltus ac terga ferarum.

20

quae ne monstra pii paterentur talia Troes delati in portus neu litora dira subirent, Neptunus ventis inplevit vela secundis

atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.

Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto Aurora in variis fulgebat lutea bigis: cum venti posuere omnisque repente resedit flatus et in lento luctantur marmore tonsae. atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum prospicit. hunc inter fluvio Tiberinus amoeno verticibus rapidis et multa flavos harena

25

30

in mare prorumpit. variae circumque supraque
adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
aethera mulcebant cantu lucoque volabant.
flectere iter sociis terraeque advertere proras

35

imperat et laetus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum, quis Latio antiquo fuerit status, advena classem cum primum Ausoniis exercitus appulit oris, expediam et primae revocabo exordia pugnae. tu vatem, tu, diva, mone. dicam horrida bella, dicam acies actosque animis in funera reges Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam Hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo, maius opus moveo.

rex arva Latinus et urbes iam senior longa placidas in pace regebat. hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica accipimus, Fauno Picus pater isque parentem te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor. filius huic fato divom prolesque virilis nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est. sola domum et tantas servabat filia sedes, iam matura viro, iam plenis nubilis annis. multi illam magno e Latio totaque petebant Ausonia. petit ante alios pulcherrimus omnis Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx adiungi generum miro properabat amore; sed variis portenta deum terroribus obstant. laurus erat tecti medio in penetralibus altis, sacra comam multosque metu servata per annos,

[blocks in formation]

quam pater inventam, primas cum conderet arces,

ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus
Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
huius apes summum densae (mirabile dictu),
stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis
examen subitum ramo frondente pependit.
continuo vates 'externum cernimus' inquit
'adventare virum et partis petere agmen easdem
partibus ex isdem et summa dominarier arce.'
praeterea, castis adolet dum altaria taedis
et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,

visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,

*[atque omnem ornatum flamma crepitante cremari]
regalisque accensa comas, accensa coronam
insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo
involvi ac totis Volcanum spargere tectis.
id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
namque fore inlustrem fama fatisque canebant
ipsam, sed populo magnum portendere bellum.
at rex sollicitus monstris oracula Fauni,
fatidici genitoris, adit lucosque sub alta
consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus
in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos
cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti
pellibus incubuit stratis somnosque petivit,
multa modis simulacra videt volitantia miris
et varias audit voces fruiturque deorum

conloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.
hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
centum lanigeras mactabat rite bidentis
atque harum effultus tergo stratisque iacebat
velleribus: subita ex alto vox reddita luco est
'ne pete conubiis natam sociare Latinis,

o mea progenies, thalamis neu crede paratis :
externi venient generi, qui sanguine nostrum
nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes

[blocks in formation]
« PreviousContinue »