Page images
PDF
EPUB

Italiam sequimur fugientem et volvimur undis.
hic Erycis fines fraterni atque hospes Acestes:
'quis prohibet muros iacere et dare civibus urbem?
o patria et rapti nequiquam ex hoste penates,
nullane iam Troiae dicentur moenia? nusquam
Hectoreos amnis Xanthum et Simoenta videbo?
quin agite et mecum infaustas exurite puppis.
nam mihi Cassandrae per somnum vatis imago
ardentis dare visa faces: "hic quaerite Troiam,
hic domus est" inquit "vobis". iam tempus agi res,
nec tantis mora prodigiis. en quattuor arae
Neptuno; deus ipse faces animamque ministrat.'
haec memorans prima infensum vi corripit ignem
sublataque procul dextra conixa coruscat

et iacit. arrectae mentes stupefactaque corda
Iliadum. hic una e multis, quae maxima natu,
Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:
'non Beroe vobis, non haec Rhoeteia, matres,
est Dorycli coniunx: divini signa decoris
ardentisque notate oculos, qui spiritus illi,
quis voltus vocisque sonus vel gressus eunti.
ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui
aegram, indignantem, tali quod sola careret
munere nec meritos Anchisae inferret honores.'
haec effata.

at matres primo ancipites oculisque malignis
ambiguae spectare rates miserum inter amorem
praesentis terrae fatisque vocantia regna:
cum dea se paribus per caelum sustulit alis
ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
tum vero attonitae monstris actaeque furore
conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem,
pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque
coniciunt. furit inmissis Volcanus habenis
transtra per et remos et pictas abiete puppis.
nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri
incensas perfert navis Eumelus, et ipsi
respiciunt atram in nimbo volitare favillam.

630

635

640

615

650

655

660

665

primus et Ascanius, cursus ut laetus equestris ducebat, sic acer equo turbata petivit

castra, nec exanimes possunt retinere magistri.

quis furor iste novos? quo nunc, quo tenditis' inquit, 670 'heu miserae cives? non hostem inimicaque castra

Argivom, vestras spes uritis.

en, ego vester

Ascanius!' galeam ante pedes proiecit inanem,
qua ludo indutus belli simulacra ciebat.

accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum.
ast illae diversa metu per litora passim
diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim
saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque
mutatae adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est.
sed non idcirco flamma atque incendia vires
indomitas posuere; udo sub robore vivit
stuppa vomens tardum fumum, lentusque carinas
est vapor, et toto descendit corpore pestis,
nec vires heroum infusaque flumina prosunt.
tum pius Aeneas umeris abscindere vestem
auxilioque vocare deos et tendere palmas:
'Iuppiter omnipotens, si nondum exosu's ad unum
Troianos, siquid pietas antiqua labores

respicit humanos, da flammam evadere classi
nunc, pater, et tenuis Teucrum res eripe leto;
vel tu quod superest infesto fulmine Morti,
si mereor, demitte tuaque hic obrue dextra.'
vix haec ediderat, cum effusis imbribus atra
tempestas sine more furit, tonitruque tremescunt
ardua terrarum et campi: ruit aethere toto
turbidus imber aqua densisque nigerrimus austris,
implenturque super puppes, semusta madescunt
robora, restinctus donec vapor omnis et omnes
quattuor amissis servatae a peste carinae.

At pater Aeneas, casu concussus acerbo, nunc huc ingentis, nunc illuc pectore curas mutabat versans, Siculisne resideret arvis oblitus fatorum, Italasne capesseret oras. tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas

675

680

685

690

695

700

quem docuit multaque insignem reddidit arte
(hac responsa dabat vel quae portenderet ira
magna deum vel quae fatorum posceret ordo),
isque his Aenean solatus vocibus infit:

'nate dea, quo fata trahunt retrahuntque sequamur;
quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.
est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes.
hunc cape consiliis socium et coniunge volentem,
huic trade amissis superant qui navibus et quos
pertaesum magni incepti rerumque tuarum est,
longaevosque senes ac fessas aequore matres

705

710

715

et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est

delige, et his habeant terris sine moenia fessi:
urbem appellabunt permisso nomine Acestam.'
Talibus incensus dictis senioris amici
tum vero in curas animo diducitur omnis.
et Nox atra polum bigis subvecta tenebat.
visa dehinc caelo facies delapsa parentis
Anchisae subito talis effundere voces:

720

'nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,
care magis, nate, Iliacis exercite fatis,
imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem
depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.
consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes
dat senior lectos iuvenes, fortissima corda,
defer in Italiam. gens dura atque aspera cultu
debellanda tibi est Latio. Ditis tamen ante
infernas accede domos et Averna per alta

725

730

congressus pete, nate, meos. non me impia namque Tartara habent tristes umbrae, sed amoena piorum

concilia Elysiumque colo. huc casta Sibylla

735

nigrarum multo pecudum te sanguine ducet.

tum genus omne tuum et quae dentur moenia disces.
iamque vale; torquet medios Nox umida cursus,
et me saevos equis Oriens adflavit anhelis.'
dixerat, et tenuis fugit ceu fumus in auras.
Aeneas quo deinde ruis? quo proripis?' inquit,

[ocr errors]

'quem fugis? aut quis te nostris complexibus arcet?'

740

haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignis Pergameumque larem et canae penetralia Vestae farre pio et plena supplex veneratur acerra.

Extemplo socios primumque arcessit Acesten, et Iovis imperium et cari praecepta parentis edocet et quae nunc animo sententia constet. haut mora consiliis, nec iussa recusat Acestes. transcribunt urbi matres populumque volentem deponunt, animos nil magnae laudis egentes. ipsi transtra novant flammisque ambesa reponunt robora navigiis, aptant remosque rudentisque, exigui numero, sed bello vivida virtus. interea Aeneas urbem designat aratro sortiturque domos, hoc Ilium et haec loca Troiam esse iubet. gaudet regno Troianus Acestes, indicitque forum et patribus dat iura vocatis. tum vicina astris Erycino in vertice sedes fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos ac lucus late sacer additur Anchiseo.

Iamque dies epulata novem gens omnis, et aris factus honos: placidi straverunt aequora venti, creber et adspirans rursus vocat auster in altum. exoritur procurva ingens per litora fletus; complexi inter se noctemque diemque morantur. ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam visa maris facies et non tolerabile nomen, ire volunt omnemque fugae perferre laborem. quos bonus Aeneas dictis solatur amicis

745

750

755

760

765

770

et consanguineo lacrimans commendat Acestae. tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam

caedere deinde iubet solvique ex ordine funem. ipse caput tonsae foliis evinctus olivae,

stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos
proicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
certatim socii feriunt mare et aequora verrunt :
prosequitur surgens a puppi ventus euntis.

At Venus interea Neptunum exercita curis adloquitur talisque effundit pectore questus:

775

778

777

780

Iunonis gravis ira neque exsaturabile pectus cogunt me, Neptune, preces descendere in omnis, quam nec longa dies pietas nec mitigat ulla, nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit.

non media de gente Phrygum exedisse nefandis
urbem odiis satis est nec poenam traxe per omnem:
reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae
insequitur. causas tanti sciat illa furoris.
ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis,

785

quam molem subito excierit: maria omnia caelo
miscuit, Aeoliis nequiquam freta procellis,
in regnis hoc ausa tuis.

per scelus ecce etiam Troianis matribus actis
exussit foede puppis, et classe subegit
amissa socios ignotae linquere terrae.
quod superest oro liceat dare tuta per undas
vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim,
si concessa peto, si dant ea moenia parcae.
tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:
'fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,
unde genus ducis. merui quoque: saepe furores
compressi et rabiem tantam caelique marisque.
nec minor in terris (Xanthum Simoentaque testor)
Aeneae mihi cura tui. cum Troïa Achilles
exanimata sequens inpingeret agmina muris,
milia multa daret leto, gemerentque repleti
amnes, nec reperire viam atque evolvere posset
in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti
congressum Aenean nec dis nec viribus aequis
nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo
structa meis manibus periurae moenia Troiae.

790

795

800

805

810

nunc quoque mens eadem perstat mihi, pelle timores. tutus quos optas portus accedet Averni.

unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeret ; unum pro multis dabitur caput.'

815

his ubi laeta deae permulsit pectora dictis,

iungit equos auro genitor spumantiaque addit frena feris manibusque omnis effundit habenas.

« PreviousContinue »