Page images
PDF
EPUB

Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram insertabam aptans meque extra tecta ferebam. ecce autem complexa pedes in limine coniunx haerebat, parvomque patri tendebat Iulum: 'si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, hanc primum tutare domum. cui parvos Iulus, cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?' Talia vociferans gemitu tectum omne replebat, cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. namque manus inter maestorumque ora parentum ecce levis summo de vertice visus Iuli fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis lambere flamma comas et circum tempora pasci. nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem excutere et sanctos restinguere fontibus ignes. at pater Anchises oculos ad sidera laetus extulit, et caelo palmas cum voce tetendit: 'Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, aspice nos hoc tantum; et, si pietate meremur,

675

680

685

690

da deinde augurium, pater, atque haec omina firma.'
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
intonuit laevom, et de caelo lapsa per umbras
stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
illam, summa super labentem culmina tecti,
cernimus Idaea claram se condere silva
signantemque vias; tum longo limite sulcus
dat lucem, et late circum loca sulpure fumant.
hic vero victus genitor se tollere ad auras:
adfaturque deos et sanctum sidus adorat.

695

700

‘iam iam nulla morast; sequor et qua ducitis adsum. di patrii, servate domum, servate nepotem.

vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troiast.
cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso.'
dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis
auditur, propiusque aestus incendia volvont.
'ergo age, care pater, cervici inponere nostrae ;
ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit.

705

quo res cumque cadent, unum et commune periclum,
una salus ambobus erit. mihi parvos Iulus
sit comes, et longe servet vestigia coniunx.
vos, famuli, quae dicam animis advertite vestris.
est urbe egressis tumulus templumque vetustum
desertae Cereris iuxtaque antiqua cupressus
religione patrum multos servata per annos:
hanc ex diverso sedem veniemus in unam.

tu, genitor, cape sacra manu patriosque penatis ;
me, bello e tanto digressum et caede recenti,
attrectare nefas, donec me flumine vivo
abluero.'

haec fatus latos umeros subiectaque colla
veste super fulvique insternor pelle leonis,
succedoque oneri; dextrae se parvos Iulus
inplicuit sequiturque patrem non passibus aequis;
pone subit coniunx. ferimur per opaca locorum ;
et me, quem dudum non ulla iniecta movebant
tela neque adverso glomerati ex agmine Grai,
nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
suspensum et pariter comitique onerique timentem.
iamque propinquabam portis omnemque videbar
evasisse viam, subito cum creber ad auris

710

715

720

725

730

visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram prospiciens 'nate' exclamat, 'fuge, nate; propinquant. ardentis clipeos atque aera micantia cerno.

735

hic mihi nescio quod trepido male numen amicum
confusam eripuit mentem. namque avia cursu
dum sequor et nota excedo regione viarum,
heu misero coniunx fato mi erepta Creusa.
substitit erravitne via seu lassa resedit

incertum: nec post oculis est reddita nostris,

740

nec prius amissam respexi animumve reflexi,

quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam
venimus; hic demum collectis omnibus una
defuit et comites natumque virumque fefellit.

quem non incusavi amens hominumque deorumque, aut quid in eversa vidi crudelius urbe?

745

Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque penatis
commendo sociis et curva valle recondo.
[ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.]
stat casus renovare omnis omnemque reverti
per Troiam et rursus caput obiectare periclis.
principio muros obscuraque limina portae,
qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro
observata sequor per noctem et lumine lustro.
horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent.
inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,

750

755

me refero. inruerant Danai et tectum omne tenebant.

ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

volvitur, exsuperant flammae, furit aestus ad auras.

[blocks in formation]

crateresque auro solidi captivaque vestis

765

congeritur. pueri et pavidae longo ordine matres stant circum.

ausus quin etiam voces iactare per umbram implevi clamore vias, maestusque Creusam

nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. quaerenti et tectis urbis sine fine ruenti

770

infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae

visa mihi ante oculos et nota maior imago.

obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit. quid tantum insano iuvat indulgere dolori,

774

776

o dulcis coniunx? non haec sine numine divom

eveniunt; nec te hinc comitem asportare Creusam fas aut ille sinit superi regnator Olympi.

longa tibi exilia, et vastum maris aequor arandum:

780

et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva

inter opima virum leni fluit agmine Thybris.

illic res laetae regnumque et regia coniunx

tum sic adfari et curas his demere dictis

775

parta tibi: lacrimas dilectae pelle Creusae.

non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas aspiciam aut Grais servitum matribus ibo Dardanis et divae Veneris nurus,

785

sed me magna deum genetrix his detinet oris.

iamque vale et nati serva communis amorem.

haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem dicere deseruit, tenuisque recessit in auras.

790

ter conatus ibi collo dare bracchia circum ; ter frustra comprensa manus effugit imago, par levibus ventis volucrique simillima somno. sic demum socios consumpta nocte reviso.

Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum invenio admirans numerum, matresque virosque, collectam exilio pubem, miserabile volgus. undique convenere, animis opibusque parati, in quascumque velim pelago deducere terras. iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant limina portarum, nec spes opis ulla dabatur: cessi et sublato montes genitore petivi.

795

800

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER TERTIVS.

Postquam res Asiae Priamique evertere gentem inmeritam visum superis, ceciditque superbum Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia: diversa exilia et desertas quaerère terras auguriis agimur divom, classemque sub ipsa Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae incerti quo fata ferant, ubi sistere detur, contrahimusque. viros.

vix prima inceperat aestas, et pater Anchises dare fatis vela iubebat: litora cum patriae lacrimans portusque relinquo et campos, ubi Troia fuit. feror exul in altum cum sociis gnatoque penatibus et magnis dis.

Terra procul vastis colitur Mavortia campis (Thraces arant) acri quondam regnata Lycurgo, hospitium anticum Troiae sociique penates, dum fortuna fuit. feror huc, et litore curvo moenia prima loco fatis ingressus iniquis, Aeneadasque meo nomen de nomine fingo. Sacra Dionaeae matri divisque ferebam auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem caelicolum regi mactabam in litore taurum. forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo virgulta et densis hastilibus horrida myrtus. accessi, viridemque ab humo convellere silvam conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras, RIBBECK, VERGIL.

9

པ་

10

15

20

25

« PreviousContinue »