Page images
PDF
EPUB

sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?
quidve moror, si omnis uno ordine habetis Achivos
idque audire sat est? iandudum sumite poenas:
hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae.'
Tum vero ardemus scitari et quaerere casus,
ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.
prosequitur pavitans et ficto pectore fatur:

'Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta
moliri et longo fessi discedere bello;
fecissentque utinam! saepe illos aspera ponti
interclusit hiemps, et terruit auster euntis.
praecipue cum iam hic trabibus contextus acernis
staret ecus, toto sonuerunt aethere nimbi.
suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi
mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:
"sanguine placastis ventos et virgine caesa,
cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras:
sanguine quaerendi reditus, animaque litandum
Argolica." volgi quae vox ut venit ad auris,
obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit
ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.
nic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
protrahit in medios: quae sint ea numina divom,
flagitat. et mihi iam multi crudele canebant
artificis scelus et taciti ventura videbant.
bis quinos silet ille dies tectusque recusat
prodere voce sua quemquam aut opponere morti.
vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus,
composito rumpit vocem, et me destinat arae.
adsensere omnes, et quae sibi quisque timebat
unius in miseri exitium conversa tulere.
iamque dies infanda aderat: mihi sacra parari
et salsae fruges et circum tempora vittae.
eripui, fateor, leto me et vincula rupi,
limosoque lacu per noctem obscurus in ulva
delitui, dum vela darent, si forte dedissent.
nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi
nec duplicis natos exoptatumque parentem;

105

110

115

120

125

130

135

quos illi fors et poenas ob nostra reposcent
effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.
quod te per superos et conscia numina veri,
per siqua est quae restet adhuc mortalibus usquam
intemerata fides, oro, miserere laborum
tantorum, miserere animi non digna ferentis.'

His lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro.
ipse viro primus manicas atque arta levari
vincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis:
'quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios;
noster eris. mihique haec edissere vera roganti:

140

145

155

quo molem hanc immanis equi statuere? quis auctor? 150
quidve petunt? quae religio aut quae machina belli?'
dixerat. ille, dolis instructus et arte Pelasga,
sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
'vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum
testor numen' ait, 'vos arae ensesque nefandi,
quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi:
fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,
fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
siqua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.
tu modo promissis maneas, servataque serves
Troia fidem, si vera feram, si magna rependam
omnis spes Danaum et coepti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. impius ex quo
Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes
fatale adgressi sacrato avellere templo
Palladium caesis summae custodibus arcis
corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
virgineas ausi divae contingere vittas:
ex illo fluere ac retro sublapsa referri

spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens.
nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
vix positum castris simulacrum, arsere coruscae
luminibus flammae arrectis, salsusque per artus
sudor iit, terque ipsa solo (mirabile dictu)
emicuit parmamque ferens hastamque trementem.
extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,

160

165

170

175

nec posse Argolicis excindi Pergama telis,
omina ni repetant Argis numenque reducant,
quod pelago et curvis secum avexere carinis.
et nunc quod patrias vento petiere Mycenas,
arma deosque parant comites, pelagoque remenso
inprovisi aderunt: ita digerit omina Calchas.
hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
hanc tamen inmensam Calchas attollere molem
roboribus textis caeloque educere iussit,
ne recipi portis aut duci in moenia posset
neu populum antiqua sub religione tueri.
nam si vestra manus violasset dona Minervae,

180

185

tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum; sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem, ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello venturam, et nostros ea fata manere nepotes.'

190

Talibus insidiis periurique arte Sinonis credita res, captique dolis lacrimisque coactis quos neque Tydides nec Larisaeus Achilles, non anni domuere decem, non mille carinae.

Hic aliud maius miseris multoque tremendum obicitur magis, atque inprovida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta (horresco referens) inmensis orbibus angues incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt; pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque sanguineae superant undas, pars cetera pontum pone legit sinuatque inmensa volumine terga. fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant ardentisque oculos suffecti sanguine et igni sibila lambebant linguis vibrantibus ora. diffugimus visu exangues. illi agmine certo Laocoonta petunt: et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque

195

200

205

210

inplicat et miseros morsu depascitur artus;
post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem
corripiunt spirisque ligant ingentibus, et iam
bis medium amplexi, bis collo squamea circum
terga dati superant capite et cervicibus altis.
ille simul manibus tendit divellere nodos
perfusus sanie vittas atroque veneno,
clamores simul horrendos ad sidera tollit,
qualis mugitus, fugit cum saucius aram
taurus et incertam excussit cervice securim.
at gemini lapsu delubra ad summa dracones
effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem,
sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
tum vero tremefacta novos per pectora cunctis
insinuat pavor, et scelus expendisse merentem
Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur
laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam.
ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae
numina conclamant.

215

220

225

230

dividimus muros et moenia pandimus urbis. accingunt omnes operi, pedibusque rotarum subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo intendunt. scandit fatalis machina muros

feta armis. pueri circum innuptaeque puellae

235

sacra canunt funemque manu contingere gaudent.
illa subit mediaeque minans inlabitur urbi.
o patria, o divom domus Ilium et incluta bello
moenia Dardanidum! quater ipso in limine portae
substitit atque utero sonitum quater arma dedere:
instamus tamen inmemores caecique furore,
et monstrum infelix sacrata sistimus arce.
tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
ora dei iussu non umquam credita Teucris:
nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
ille dies, festa velamus fronde per urbem.

Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox involvens umbra magna terramque polumque Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri

RIBBECK, VERGIL.

8

240

245

250

conticuere, sopor fessos complectitur artus.
et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat
a Tenedo tacitae per amica silentia lunae
litora nota petens: flammas cum regia puppis
extulerat, fatisque deum defensus iniquis
inclusos utero Danaos et pinea furtim
laxat claustra Sinon. illos patefactus ad auras
reddit ecus, laetique cavo se robore promunt
Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Ulixes
demissum lapsi per funem, Acamasque Thoasque
Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon
et Menelaus et ipse doli fabricator Epeos.
invadunt urbem somno vinoque sepultam;
caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis
accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.
Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
incipit et dono divom gratissima serpit.

in somnis ecce ante oculos maestissimus Hector
visus adesse mihi largosque effundere fletus,
raptatus bigis ut quondam aterque cruento
pulvere perque pedes traiectus lora tumentis.
ei mihi qualis erat, quantum mutatus ab illo

255

260

265

270

Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli
vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis,
squalentem barbam et concretos sanguine crinis
volneraque illa gerens, quae circum plurima muros
accepit patrios! ultro flens ipse videbar

275

compellare virum et maestas expromere voces:
'o lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,
quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab oris
expectate venis? ut te post multa tuorum

280

funera, post varios hominumque urbisque labores
defessi aspicimus! quae causa indigna serenos
foedavit voltus? aut cur haec volnera cerno?'
ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,

285

sed graviter gemitus imo de pectore ducens.

'heu fuge, nate dea, teque his' ait 'eripe flammis. hostis habet muros, ruit alto a culmine Troia.

290

« PreviousContinue »