Page images
PDF
EPUB

,,Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri

,,Suasi, et pro vita maiora audere probavi;
,,Non ut tela tamen, non ut contenderet arcuni:
,,Adiuro Stygii caput implacabile fontis,

815

,,Una superstitio superis quae reddita divis.

[ocr errors]

,Et nunc cedo equidem, pugnasque exosa relinquo;
Illud te, nulla fati quod lege tenetur,

,,Pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:
,,Quum iam connubiis pacem felicibus esto -
,,Component, cum iam leges et foedera iungent;
,,Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,
,,Neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari,
,,Aut vocem mutare viros, aut vertere vestem.
,,Sit Latium, sint Albani per saecula reges,
,,Sit Romana potens Itala virtute propago;
,,Occidit, occideritque sinas cum nomine Troia."
Olli subridens hominum rerumque repertor:
,,Es germana Iovis Saturnique altera proles:
,,Irarum tantos volvis sub pectore fluctus?

[ocr errors]

Verum age et inceptum frustra submitte furorem: ,,Do, quod vis, et me victusque volensque remitto. ,,Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, ,,Utque est, nomen erit; commixti corpore tantum ,,Subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum ,,Adiiciam, faciamque omnes uno ore Latinos. ,,Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, ,,Supra homines, supra ire deos pietate videbis, ,,Nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores." Adnuit his Iuno, et mentem laetata retorsit; Interea excedit coelo, nubemque relinquit. His actis aliud genitor secum ipse volutat, Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, Quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram Uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit Serpentum spiris, ventosasque addidit alas. Hae Iovis ad solium saevique in limine regis Apparent, acuuntque metum mortalibus aegris,

820

825

830

835

840

845

850

Si quando letum horrificum morbosque deûm rex
Molitur, meritas aut bello territat urbes.
Harum unam celerem demisit ab aethere summo
Iupiter, inque omen luturnae occurrere iussit.
Illa volat, celerique ad terram turbine fertur:
Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,
Armatam saevi Parthus quam felle veneni,
Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit,
Stridens et celeres incognita transilit umbras.
Talis se sata Nocte tulit, terrasque petivit.
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni;
Alitis in parvae subitam collecta figuram,
Quae quondam in bustis aut culminibus desertis
Nocte sedens serum canit importuna per umbras,
Hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora
Fertque refertque sonans, clipeumque everberat alis.
Illi membra novus solvit formidine torpor,
Arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
At, procul ut Dirae stridorem agnovit et alas,
Infelix crines scindit luturna solutos,
Unguibus ora soror foedans et pectora pugnis.
,,Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare,
,,Aut quid iam durae superat mihi? Qua tibi lucem
„Arte morer? Talin' possum me opponere monstro?
,lam iam linquo acies. Ne me terrete timentem,
Obscenae volucres: alarum verbera nosco
,Letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
,,Magnanimi Iovis. Haec pro virginitate reponit?
,,Quo vitam dedit aeternam? cur mortis ademta est
Condicio? Possem tantos finire dolores

[ocr errors]
[ocr errors]

,,Nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras.
,,Immortalis ego? aut quidquam mihi dulce méorum
‚Te sine, frater, erit? O quae satis alta dehiscat
,Terra mihi, manesque deam demittat ad imos?"
Tantum effata, caput glauco contexit amictu
Multa gemens, et se fluvio dea condidit alto.

[ocr errors]

Aeneas instat contra, telumque coruscat Ingens arboreum, et saevo sic pectore fatur:

855

860

865

870

875

880

885

[ocr errors]

895

900

905

,,Quae nunc deinde mora est, aut quid iam, Turne, retra-
,,Non cursu, saevis certandum est comminus armis. [ctas?
,Verte omnes tete in facies, et contrahe, quidquid 891
,,Sive animis sive arte vales; opta ardua pennis
,,Astra sequi clausumque cava te condere terra!"
Ille caput quassans:,,Non me tua fervida terrent
,,Dicta, ferox; dî me terrent et Iupiter hostis."
Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens,
Saxum antiquum, ingens, campo quod forte iacebat,
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis.
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus;
Ille manu raptum trepida torquebat in hostem,
Altior insurgens et cursu concitus heros.
Sed neque currentem se nec cognoscit euntem,
Tollentemve manu saxumque immane moventem;
Genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
Nec spatium evasit totum, neque pertulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
Nocte quies, nequidquam avidos extendere cursus
Velle videmur, et in mediis conatibus aegri
Succidimus; non lingua valet, non corpore notae
Sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
Sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
Successum dea dira negat. Tum pectore sensus
Vertuntur varii. Rutulos adspectat et urbem,
Cunctaturque metu, telumque instare tremiscit;
Nec, quo se eripiat, nec, qua vi tendat in hostem,
Nec currus usquam videt aurigamque sororem.
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
Sortitus fortunam oculis, et corpore toto
Eminus intorquet. Murali concita numquam
Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
Dissultant crepitus: volat atri turbinis instar
Exitium dirum hasta ferens, orasque recludit
Loricae et clipei extremos septemplicis orbes.
Per medium stridens transit femur. Incidit ictus

910

915

920

925

935

Ingens ad terram duplicato poplite Turnus. Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit Mons circum, et vocem late nemora alta remittunt. Ille humilis supplexque oculos dextramque precantem 930 Protendens,,Equidem merui, nec deprecor" inquit: ,,Utere sorte tua. Miseri te si qua parentis ,,Tangere cura potest; oro - fuit et tibi talis ,,Anchises genitor -, Dauni miserere senectae, ,,Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis, ,,Redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas „Ausonii videre; tua est Lavinia coniux: ,,Ulterius ne tende odiis." Stetit acer in armis Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit; Et iam iamque magis cunctantem flectere sermo Coeperat, infelix humero quum apparuit alto Balteus, et notis fulserunt cingula bullis Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus Straverat atque humeris inimicum insigne gerebat. Ille, oculis postquam saevi monumenta doloris Exuviasque hausit, furiis accensus et ira Terribilis:,,Tune hinc spoliis indute meorum ,,Eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas ,,Immolat, et poenam scelerato ex sanguine sumit.“ Hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit Fervidus; ast illi solvuntur frigore membra, Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

940

945

950

1

« PreviousContinue »