Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Sive extrema pali nec iam exaudire vocatos.
Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,

220 Nunc Amyci casum gemit et crudelia secum Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, quum Iupiter, aethere summo Despiciens mare velivolum terrasque iacentes Litoraque et latos populos, sic vertice coeli

225 Constitit et Libyae defixit lumina regnis. Atque illum, tales iactantem pectore curas, Tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes Alloquitur Venus: „0 qui res hominumque deûmque „Aeternis regis imperiis et fulmine terres,

230 „Quid meus Aeneas in te committere tantum, „Quid Troes potuere, quibus, tot funera passis, Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? „Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, ,Hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, 235 „Qui mare, qui terras omni dicione tenerent, „Pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit? „Hoc equidem occasum Troiae tristesque ruinas „Solabar, fatis contraria fata rependens; ,Nunc eadem fortuna viros tot casibus actos 240 „Insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum ? „Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, „Illyricos penetrare sinus atque intima tutus „Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, „Unde per ora novem vasto cum murmure montis 245 ,,It mare proruptum et pelago premit arva sonanti. ,,Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit „Teucrorum; et genti nomen dedit armaque fixit ,,Troïa, nunc placida compostus pace quiescit; „Nos, tua progenies, coeli quibus annuis arcem,

250 ,,Navibus-infandum! - amissis, unius ob iram „Prodimur, atque Italis longe disiungimur oris. ,,Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis ?" Olli subridens hominum sator atque deorum Vultu, quo coelum tempestatesque serenat,

255 Oscula libavit natae, dehinc talia fatur:

[ocr errors]

[ocr errors]

„Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum ,Fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini „Moenia, sublimemque feres ad sidera coeli „Magnanimum Aenean, neque me sententia vertit. 260 ,,Hic-tibi fabor enim, quando haec te cura remordet, „Longius et volvens fatorum arcana movebo,,Bellum ingens geret Italia, populosque feroces ,,Contundet, moresque viris et moenia ponet, Tertia dum Latio regnantem viderit aestas,

265 ,,Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. „At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo „Additur-Ilus erat, dum res stetit Ilia regno-, ,,Triginta magnos volvendis mensibus orbes ,,Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini 270 „Transferet, et Longam multa vi muniet Albam. ,,Hic iam ter centum totos regnabitur annos „Gente sub Hectorea, donec regina sacerdos ,,Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem. ,,Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus

275 „Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet „Moenia, Romanosque suo de nomine dicet. „His ego nec metas rerum nec tempora pono: „Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno, „Quae mare nunc terrasque metu coelumque fatigat, 280 „Consilia in melius referet, mecumque fovebit „Romanos, rerum dominos gentemque togatam. ,,Sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas, „Quum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas ,,Servitio premet ac victis dominabitur Argis. 285 ,,Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, ,,Imperium Oceano, famam qui terminet astris, „Iulius, a magno demissum nomen Iulo: „Hunc tu olim coelo, spoliis Orientis onustum, „Accipies secura; vocabitur hic quoque votis.

290 „Aspera tum positis mitescent secula bellis; „Cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, „Iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis „Claudentur Belli portae; Furor impius intus,

„Saeva sedens super arma, et centum vinctus aënis 295
„Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.“
Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,
Ut terrae, utque novae pateant Carthaginis arces
Hospitio Teucris, ne fati nescia Dido
Finibus arceret. Volat ille per aëra magnum 300
Remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris;
Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni
Corda volente deo; in primis regina quietum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.

At pius Aeneas, per noctem plurima volvens, 305
Ut primum lux alma data est, exire locosque
Explorare novos, quas vento accesserit oras,
Qui teneant-nam inculta videt-, hominesne feraene,
Quaerere constituit, sociisque exacta referre.
Classem in convexo nemorum sub rupe cavata 310
Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
Occulit, ipse uno graditur comitatus Achate,
Bina manu lato crispans hastilia ferro.
Cui mater media sese tulit obvia silva,
Virginis os habitumque gerens et virginis arma

315 Spartanae, vel qualis equos Threïssa fatigat Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum: Namque humeris de more habilem suspenderat arcum Venatrix, dederatque comam diffundere ventis, Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentes. 320 Ac prior ,,Heus“ inquit ,iuvenes, monstrate, mearum Vidistis si quam hic errantem forte sororum, „Succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis, „Aut spumantis apri cursum clamore prementem.“ Sic Venus, et Veneris contra sic filius orsus: „Nulla tuarum audita mihi neque visa sororüm, [tus

quam te memorem, virgo? namque haud tibi vul „Mortalis, nec vox hominem sonat. O dea certe; „An Phoebi soror? an Nympharum sanguinis una? „Sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem, 330 ,,Et, quo sub coelo tandem, quibus orbis in oris ,,Iactemur, doceas: ignari hominumque locorumque

325

[ocr errors]
[ocr errors]

Erramus, vento huc vastis et fluctibus acti. Multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.“ Tum Venus: „Haud equidem tali me dignor lionore: 335 „Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, „Purpureoque alte suras vincire cothurno. „Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem; ,,Sed fines Libyci, genus intractabile bello. „Inperium Dido Tyria regit urbe profecta,

340 „Germanum fugiens. Longa est iniuria, longae „Ambages; sed summa sequar fastigia rerum. „Huic coniux Sychaeus erat, ditissimus agri „Phoenicum et magno miserae dilectus amore, Cui pater intactam dederat primisque iugarat 345 ,,Ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat „Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. „Quos inter medius venit furor: ille Sychaeum „Impius ante aras atque auri caecus amore Clam ferro incautum superat, securus amorum

350 „Germanae, factumque diu celavit et aegram, „Multa malus simulans, vana spe lusit amantem. „Ipsa sed in somnis inhumati venit imago „Coniugis, ora modis attollens pallida miris, Crudeles aras traiectaque pectora ferro

355 „Nudavit, caecumque domus scelus omne retexit; ,,Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, :,Auxiliumque viae veteres tellure recludit „Thesauros, ignotum argenti pondus et auri. „His commota fugam Dido sociosque parabat. 360 ,,Conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni „Aut metus acer erat; naves, quae forte paratae, „Corripiunt onerantque auro: portantur avari „Pygmalionis opes pelago; dux foemina facti. „Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis

365 „Moenia surgentemque novae Carthaginis arcem, ,,Mercatique solum, facti de nomine Byrsam, Taurino quantum possent circumdare tergo... „Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris, ,,Quove tenetis iter zu Quaerenti talibus ille

370

[ocr errors]

Suspirans imoque trahens a pectore vocem: „O dea, si prima repetens ab origine pergam, „Et vacet annales nostrorum audire laborum, ,,Ante diem clauso componet Vesper Olympo. „Nos Troia antiqua, si vestras forte per aures 375 Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos „Forte sua Libycis tempestas'appulitoris. ,,Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates „Classe veho mecum, fama super aethera notus ; ,,Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo. 380 „Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor, „Matre dea monstrante viam, data fata secutus; „Vix septem convulsae undis Euro que supersunt. „Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, Europa atque Asia pulsus.“ Nec plura querentem 385 Passa Venus medio sic interfata dolore est: „Quisquis es, haud, credo, invisus coelestibus auras Vitales carpis, Tyriam qui adveneris urbem. „Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer. „Namque tibi reduces socios classemque relatam 390 „Nuntio et in tutum versis Aquilonibus actam, ,,Ni frustra augurium vani docuere parentes. „Adspice bis senos laetantes agmine cycnos, „Aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto „Turbabat coelo; nunc terras ordine longo

395 „Aut capere aut captas iam despectare videntur. „Ut reduces illi ludunt stridentibus alis, ,,Et coetu cinxere polum, cantusque dedere; „Haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum „Aut portum tenet, aut pleno subit ostia velo. 400 „Perge modo et, qua te ducit via, dirige gressum.“ Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem Spiravere; pedes vestis defluxit ad imos; Et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem 405 Agnovit, tali fugientem est voce secutus : „Quid natum toties, crudelis tu quoque, falsis ,,Ludis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram

« PreviousContinue »