Page images
PDF
EPUB

30

35

40

45.

His accensa super, iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, Arcebat longe Latio; multosque per annos Errabant acti fatis maria omnia circum. Tantae molis erat Romanam condere gentem. Vix e conspectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant, Quum Iuno, aeternum servans sub pectore vulnus, Haec secum: „Mene incepto desistere victam, ,,Nec posse Italia Teucrorum avertere regem? ,,Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem ,,Argivûm atque ipsos potuit submergere ponto Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? „Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, ,,Disiecitque rates evertitque aequora ventis; ,,Illum exspirantem transfixo pectore flammas ,,Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto. ,,Ast ego, quae divûm incedo regina, Iovisque ,,Et soror et coniux, una cum gente tot annos ,,Bella gero? Et quisquam numen Iunonis adorat ,,Praeterea, aut supplex aris imponet honorem ?" Talia flammato secum dea corde volutans Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris, Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro Luctantes ventos tempestatesque sonoras Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes, magno cum murmure montis, Circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce, Sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras: Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum Quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, Hoc metuens, molemque et montes insuper altos Imposuit, regemque dedit, qui foedere certo Et premere et laxas sciret dare iussus habenas. Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: ,,Aeole-namque tibi divûm pater atque hominum rex 65 ,,Et mulcere dedit fluctus et tollere vento-,

50

55

60

Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, „Ilium in Italiam portans victosque Penates: ,,Incute vim ventis submersas que obrue puppes, ,,Aut age diversos et disiice corpora ponto. Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae, ,,Quarum, quae forma pulcherrima Deïopea, Connubio iungam stabili propriamque dicabo, Omnes ut tecum meritis pro talibus annos

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

70

75

,,Exigat et pulchra faciat te prole parentem." Aeolus haec contra:,,Tuus, o regina, quid optes, ,,Explorare labor, mihi iussa capessere fas est. ,,Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque ,,Concilias, tu das epulis accumbere divům, ,,Nimborumque facis tempestatumque potentem." Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem Impulit in latus, ac venti, velut agmine facto, Qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque e sedibus imis

Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. insequitur clamorque virûm stridorque rudentum, Eripiunt subito nubes coelumque diemque Teucrorum ex oculis: ponto nox incubat atra; Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, Praesentemque viris intentant omnia mortem. Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra; Ingemit et, duplices tendens ad sidera palmas, Talia voce refert: ,,O terque quaterque beati, ,,Quîs ante ora patrum Troiae sub moenibus altis ,,Contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis, „Tydide, mene Iliacis occumbere campis ,,Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra: ,,Saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens ,,Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis „Scuta virûm galeasque et fortia corpora volvit ?“ Talia iactanti stridens Aquilone procella Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi; tum proram avertit et undis

80

85

90

95

100

110

Dat latus, insequitur cumulo praeruptus aquae mons. 105
Hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit, furit aestus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet-
Saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, Aras.
Dorsum immane mari summo-; tres Eurus ab alto
In brevia et Syrtes urget-miserabile visu-,
Illiditque vadis atque aggere cingit arenae
Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit: excutitur pronusque magister
Volvitur in caput, ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum et rapidus vorat aequore vertex;
Apparent rari nantes in gurgite vasto,

Arma virûm tabulaeque et Troïa gaza per undas.
Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae,
Et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
Vicit hiems: laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.

Interea magno misceri murmure pontum,
Emissamque hiemem sensit Neptunus et imis
Stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto
Prospiciens, summa placidum caput extulit unda.
Disiectam Aeneae toto videt aequore classem,
Fluctibus oppressos Troas coelique ruina;
Nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:
,,Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?
,,Iam coelum terramque meo sine numine, Venti,
,,Miscere et tantas audetis tollere moles?

115

120

125

130

,,Quos ego...! Sed motos praestat componere fluctus; 135 ,,Post mihi non simili poena commissa luetis. ,,Maturate fugam, regique haec dicite vestro, ,,Non illi imperium pelagi saevumque tridentem, ,,Sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa, Vestras, Eure, domos: illa se iactet in aula ,,Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,

[ocr errors]

140

Collectasque fugat nubes solemque reducit.
Cymothoë simul et Triton annixus acuto
Detrudunt naves scopulo; levat ipse tridenti,
Et vastas aperit Syrtes, et temperat aequor,
Atque rotis summas levibus perlabitur undas.
Ac veluti magno in populo quum saepe coorta' est
Seditio, saevitque animis ignobile vulgus,

145

Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat; 150
Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent arrectisque auribus adstant,
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet:

Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
Prospiciens genitor, coeloque invectus aperto,
Flecit equos, curruqne volans dat lora secundo.
Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu
Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus: insula portum
Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
In coelum scopuli, quorum sub vertice late
Aequora tuta silent; tum silvis scena coruscis
Desuper horrentique atrum nemus imminet umbra.
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum;
Intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,

155

160

165

Nympharum domus. Hic fessas non vincula naves
Ulla tenent, unco non alligat ancora morsu

170

Huc septem Aeneas collectis navibus omni
Ex numero subit, ac magno telluris amore
Egressi optata potiuntur Troes arena,
Et sale tabentes artus in litore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis, atque arida circum.
Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam;
Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
Expediunt fessi rerum, frugesque receptas
Et torrere parant flammis et frangere saxo.
Aeneas scopulum interea conscendit et omnem

175

180

185

190

195

Prospectum late pelago petit, Anthea si quem
Iactatum vento videat Phrygiasque biremes,
Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
Navem in conspectu nullam, tres litore cervos
Prospicit errantes; hos tota armenta sequuntur
A tergo, et longum per valles pascitur agmen.
Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas
Corripuit, fidus quae tela gerebat Achates,
Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentes
Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem
Miscet agens telis nemora inter frondea turbam;
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor
Corpora fundat humi et numerum cum navibus aequet.
Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes
Litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:
,,O socii-neque enim ignari sumus ante malorum-,
,,0 passi graviora, dabit deus his quoque finem.
,,Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantes
,,Accestis scopulos, vos et Cyclopia saxa
,,Experti. Revocate animos, maestumque timorem
,,Mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit.
,,Per varios casus, per tot discrimina rerum
,,Tendinius in Latium, sedes ubi fata quietas
,,Ostendunt: illic fas regna resurgere Troiae.
,,Durate, et vosmet rebus servate secundis."
Talia voce refert; curisque ingentibus aeger
Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem,
Illi se praedae accingunt dapibusque futuris:
Tergora deripiunt costis et viscera nudant;

Pars in frusta secant veribusque trementia figunt,
Litore aëna locant alii flammasque ministrant;
Tum victu revocant vires, fusique per herbam
Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.
Postquam exemta fames epulis, mensaeque remotae;
Amissos longo socios sermone requirunt,

Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,

200

205

210

215

« PreviousContinue »