Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small]

Baer

3-11-24 P. VIRGILII MARONIS

9833

AENEIDOS

LIBER PRIMUS.

[Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena Carmen, et, egressus silvis, vicina coëgi

Ut quamvis avido parerent arva colono,

Gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis ]
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus Lavinaque venit

Litora, multum ille et terris iactatus et alto
Vi superûm saevae memorem Iunonis ob iram,
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
Inferretque deos Latio: genus unde Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,
Quidve dolens regina deûm tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Impulerit. Tantaene animis coelestibus irae?
Urbs antiqua fuit - Tyrii tenuere coloni-,
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum studiisque asperrima belli,
Quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
Posthabita coluisse Samo: hic illius arma,
Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
Audierat, Tyrias olim quae verteret arces;
Hinc populum late regem belloque superbum
Venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
Id metuens veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis...
Nec dum etiam causae irarum saevique dolores
Exciderant animo; manet alta mente repostum
Iudicium Paridis spretaeque iniuria formae,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores

5

10

15

20

25

« PreviousContinue »