Page images
PDF
EPUB

,,,,Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis ,,,,Hic pietate prior. Coëant in foedera dextrae,

[ocr errors]

„Qua datur; ast armis concurrant arma cavete!" ,,Et responsa simul quae sint, rex optime, regis ,,Audisti, et quae sit magno sententia bello." Vix ea legati; variusque per ora cucurrit Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur Quum rapidos amnes, fit clauso gurgite murmur, Vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis. Ut primum placati animi et trepida ora quierunt, Praefatus divos solio rex infit ab alto: ,,Ante equidem summa de re statuisse, Latini, ,,Et vellem, et fuerat melius, non tempore tali ,,Cogere concilium, quum muros assidet hostis. ,Bellum importunum, cives, cum gente deorum ,,Invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant ,,Proelia, nec victi possunt absistere ferro.

دوو

دوو

295

300

305

,,Spem si quam adscitis Aetolûm habuistis in armis, ,,Ponite: spes sibi quisque. Sed haec quam angusta, vide,,Cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,

[tis; 310 ,,Ante oculos interque manus sunt omnia vestras. ,,Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus ,,Esse, fuit; toto certatum est corpore regni. ,,Nunc adeo, quae sit dubiae sententia menti, ,,Expediam et paucis - animos adhibete - docebo. ,,Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, ,,Longus in occasum, fines super usque Sicanos; ,,Aurunci Rutulique serunt et vomere duros ,,Exercent colles, atque horum asperrima pascunt. ,,Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis

Cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas ,,Dicamus leges, sociosque in regna vocemus; ,,Considant, si tantus amor, et moenia condant. ,,Sin alios fines aliamque capessere gentem ,,Est animus, possuntque solo decedere nostro; ,,Bis denas Italo texamus robore naves,

315.

320

325

,,Seu plures complere valent: iacet omnis ad undam ,,Materies: ipsi numerumque modumque carinis

330

335

340

„Praecipiant, nos aera, manus, navalia demus. ,,Praeterea, qui dicta ferant et foedera firment, ,,Centum oratores prima de gente Latinos ,,Ire placet, pacisque manu praetendere ramos, ,,Munera portantes aurique eborisque talenta ,,Et sellam regni trabeamque insignia nostri. Consulite in medium et rebus succurrite fessis!" Tum Drances, idem infensus, quem gloria Turni Obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, Largus opum et lingua melior, sed frigida bello Dextera, consiliis habitus non futilis auctor, Seditione potens -: genus huic materna superbum Nobilitas dabat, incertum de patre ferebat -, Surgit et his onerat dictis atque aggerat iras: Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem ,,Consulis, o bone rex. Cuncti se scire fatentur, ,,Quid fortuna ferat populi; sed dicere mussant. ,,Det libertaten fandi flatusque remittat, ,,Cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros ,Dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur ,,Lumina tot cecidisse ducum, totamque videmus Consedisse urbem luctu, dum Troïa tentat ,,Castra, fugae fidens, et coelum territat armis. ,,Unum etiam donis istis, quae plurima mitti ,,Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum, ,,Adiicias, nec te ullius violentia vincat,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

,,Quin natam egregio genero dignisque hymenaeis
,,Des pater, et pacem hanc aeterno foedere firmes.
,,Quod si tantus habet mentes et pectora terror;
,,Ipsum obtestemur, veniamque oremus ab ipso,
Cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
,,Quid miseros toties in aperta pericula cives
„Proiicis, o Latio caput horum et causa malorum?
,,Nulla salus bello; pacem te poscimus omnes,
,,Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
,,Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse
,,Nil moror, en, supplex venio. Miserere tuorum,
,,Pone animos et pulsus abi: sat funera fusi

345

350

355

360

365

,,Vidimus, ingentes et desolavimus agros.

,,Aut, si fama movet, si tantum pectore robur ,,Concipis, et si adeo dotalis regia cordi est; ,,Aude, atque adversum fidens fer pectus in hostem. 370 ,,Scilicet, ut Turno contingat regia coniux, ,,Nos, animae viles, inhumata infletaque turba, ,,Sternamur campis. Etiam tu, si qua tibi vis, ,,Si patrii quid Martis habes, illum adspice contra, ,,Qui vocat!"

Talibus exarsit dictis violentia Turni:

375

380

Dat gemitum, rumpitque has imo pectore voces: ,,Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi ,,Tum, quum bella manus poscunt, patribusque vocatis ,,Primus ades; sed non replenda est curia verbis, ,,Quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem ,,Agger nurorum, nec inundant sanguine fossae. ,,Proinde tona eloquio - solitum tibi - meque timoris ,,Argue tu, Drance, quando tot stragis acervos Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis ,,Insignis agros. Possit quid vivida virtus, ,,Experiare licet; nec longe scilicet hostes ,,Quaerendi nobis: circumstant undique muros. ,,Imus in adversos? Quid cessas? an tibi Mavors ,,Ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis ,,Semper erit?

-

385

390

,,Pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum ,,Arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim

,,Sanguine, et Evandri totam cum stirpe videbit

,,Procubuisse domum, atque exutos Arcadas armis? 395 ,,Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens, ,,Et quos mille die victor sub Tartara misi, ,,Inclusus muris hostilique aggere septus. ,,Nulla salus bello. Capiti cane talia, demens, ,,Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno ,,Ne cessa turbare metu, atque extollere vires

[ocr errors]

400

Gentis bis victae, contra premere arma Latini. ,,Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremiscunt, ,,Nunc et Tydides et Larissaeus Achilles,

....

405

,,Amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. ,,Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit ,,Artificis scelus, et formidine crimen acerbat. ,,Numquam animam talem dextra hac - absiste moveri ,,Amittes; habitet tecum et sit pectore in isto. „Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor. 410 ,,Sic nullam nostris ultra spem ponis in armis, ,,Si tam deserti sumus, et semel agmine verso

,,Funditus occidimus, neque habet Fortuna regressum; Oremus pacem, et dextras tendamus inertes:

[ocr errors]

,,Quamquam, o si solitae quidquam virtutis adesset, 415 ,,Ille mihi ante alios fortunatusque laborum

,,Egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,
,,Procubuit moriens et humum semel ore momordit.
,,Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus,
,,Auxilioque urbes Italae populique supersunt;
,,Sin et Troianis cum multo gloria venit

420

,,Sanguine - sunt illis sua funera, parque per omnes
,,Tempestas: cur indecores in limine primo
,,Deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?
,,Multa dies variique labor mutabilis aevi
,Retulit in melius; multos alterna revisens

425

,,Lusit et in solido rursus Fortuna locavit. ,,Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi;

,,At Messapus erit felixque Tolumnius, et quos
Tot populi misere duces; nec parva sequetur
Gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
,,Est et Volscorum egregia de gente Camilla,
,,Agmen agens equitum et florentes aere catervas.
,,Quodsi me solum Teucri in certamina poscunt,

430

,,Idque placet, tantumque bonis communibus obsto: 435 ,,Non adeo has exosa manus Victoria fugit, ,Ut tanta quidquam pro spe tentare recusem. ,,Ibo animis contra, vel magnum praestet Achillen, ,,Factaque Vulcani manibus paria induat arma ,,Ille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino ,Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus, ,,Devovi. Solum Aeneas vocat. Et vocet oro;

[ocr errors]

440

,,Nec Drances potius, sive est haec ira deorum,
,,Morte luat, sive est virtus et gloria, tollat."

Illi haec inter se dubiis de rebus agebant
Certantes; castra Aeneas aciemque movebat.
Nuntius ingenti per regia tecta tumultu
Ecce ruit, magnisque urbem terroribus implet:
Instructos acie Tiberino a flumine Teucros
Tyrrhenamque manum totis descendere campis.
Extemplo turbati animi concussaque vulgi

Pectora, et arrectae stimulis haud mollibus irae.
Arma manu trepidi poscunt; fremit arma iuventus;
Flent maesti mussantque patres. Hic undique clamor
Dissensu vario magnus se tollit ad auras:

Haud secus atque alto in luco quum forte catervae
Consedere avium, piscosove amine Padusae
Dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.
,,Immo," ait,,o cives," arrepto tempore Turnus
,,Cogite concilium, et pacem laudate sedentes;
,,Illi armis in regna ruant." Nec plura locutus
Corripuit sese et tectis citus extulit altis.
,,Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis,
,,Duc" ait,,et Rutulos! Equitem, Messapus, in armis,
,,Et cum fratre Coras, latis diffundite campis!
,,Pars aditus urbis firmet, turresque capessat;
Cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma!"
Ilicet in muros tota discurritur urbe.

445

450

455

460

465

Concilium ipse pater et magna incepta Latinus
Deserit, ac tristi turbatus tempore differt,
Multaque se incusat, qui non acceperit ultro
Dardanium Aenean generumque adsciverit urbi.
Praefodiunt alii portas, aut saxa sudesque
Subvectant. Bello dat signum rauca cruentum
Buccina. Tum muros varia cinxere corona

470

475

[blocks in formation]
« PreviousContinue »