Page images
PDF
EPUB

,,Iupiter aut ardens evexit ad aethera virtus, ,,Dîs geniti potuere. Tenent media omnia silvae, ,,Cocytosque sinu labens circumvenit atro. *,,Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est ,,Bis Stygios innare lacus, bis nigra videre ,,Tartara, et insano iuvat indulgere labori; ,,Accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca Aureus et foliis et lento vimine ramus, ,,Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis „Lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae. ,,Sed non ante datur telluris operta subire, ,,Auricomos quam qui decerpserit arbore fetus: ,,Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus Instituit. Primo avulso non deficit alter

5

,,Aureus, et simili frondescit virga metallo.

„Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum

130

135

140

145

,,Carpe manu: namque ipse volens facilisque sequetur,
,,Si te fata vocant; aliter non viribus ullis
,,Vincere, nec duro poteris convellere ferro.
,,Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici -

,,Heu nescis!-, totamque incestat funere classem,
,,Dum consulta petis nostroque in limine pendes.
,,Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulcro.
„Duc nigras pecudes: ea prima piaculo sunto.
,,Sic demum lucos Stygis et regna invia vivis
„Adspicies.“ Dixit, pressoque obmutuit ore.
Aeneas maesto defixus lumina vultu
Ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat
Eventus animo secum. Cui fidus Achates

It comes et paribus curis vestigia figit.
Multa inter sese vario sermone serebant,

150

155

160

Quem socium exanimum vates, quod corpus humandum
Diceret. Atque illi Misenum in litore sicco,
Ut venere, vident indigna morte peremtum,
Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter
Aere ciere viros, Martemque accendere cantu.
Hectoris hic magni fuerat comes; Hectora circum
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.

165

Postquam illum vita victor spoliavit Achilles;
Dardanio Aeneae sese fortissimus heros
Addiderat socium, non inferiora secutus.
Sed tum, forte cava dum personat aequora concha,
Demens, et cantu vocat in certamina divos,
Aemulus exceptum Triton - si credere dignum est-
Inter saxa virum spumosa immerserat unda.
Ergo omnes magno circum clamore fremebant,
Praecipue pius Aeneas; tum iussa Sibyllae-.
Haud mora-festinant flentes, aramque sepulcri
Congerere arboribus coeloque educere certant.
Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum:
Procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex,
Fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
Scinditur, advolvunt ingentes montibus ornos.
Nec non Aeneas opera inter talia primus
Hortatur socios, paribusque accingitur armis,
Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat,
Adspectans silvam immensam, et sic forte precatur.
,,Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
,,Ostendat nemore in tanto: quando omnia vere
,Heu nimium de te vates, Misene, locuta est."
Vix ea fatus erat, geminae quum forte columbae
Ipsa sub ora viri coelo venere volantes,
Et viridi sedere solo. Tum maximus heros
Maternas agnoscit aves, laetusque precatur:

,Este duces, o, si qua via est, cursumque per auras
,,Dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat
,,Ramus humum. Tuque, o, dubiis ne defice rebus,
,,Diva parens!" Sic effatus vestigia pressit,
Observans, quae signa ferant, quo tendere pergant.
Pascentes illae tantum prodire volando,
Quantum acie possent oculi servare sequentum.
Inde ubi venere ad fauces graveolentis Averni,
Tollunt se celeres, liquidumque per aëra lapsae
Sedibus optatis gemina super arbore sidunt,
Discolor unde auri per ramos aura refulsit.
Quale solet silvis brumali frigore viscum

170

175

180

185

190

195

200

205

Fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
Et croceo fetu teretes circumdare truncos:
Talis erat species auri frondentis opaca
Ilice, sic leni crepitabat bractea vento.
Corripit Aeneas extemplo, avidusque refringit
Cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.

Nec minus interea Misenum in litore Teucri
Flebant, et cineri ingrato suprema ferebant.
Principio pinguem taedis et robore secto
Ingentem struxere pyram, cui frondibus atris
Intexunt latera, et ferales ante cupressos
Constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
Pars calidos latices et ahena undantia flammis
Expediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt.
Fit gemitus; tum membra toro defleta reponunt,
Purpureasque super vestes, velamina nota,
Coniiciunt. Pars ingenti subiere feretro-
Triste ministerium-, et subiectam more parentum
Aversi tenuere facem. Congesta cremantur
Turea dona, dapes, fuso crateres olivo.

210

215

220

225

Postquam collapsi cineres, et flamma quievit;
Reliquias vino et bibulam lavere favillam,
Ossaque lecta cado texit Corynaeus aheno.
Idem ter socios pura circumtulit unda,
Spargens rore levi et ramo felicis olivae,
Lustravitque viros, dixitque novissima verba.
At pius Aeneas ingenti mole sepulcrum

230

Imponit, suaque arma viro, remumque tubamque,

Monte sub aërio, qui nunc Misenus ab illo

Dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen.

235

His actis propere exsequitur praecepta Sibyllae.

Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu,
Scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,
Quam super haud ullae poterant impune volantes
Tendere iter pennis: talis sese halitus atris
Faucibus effundens supera ad convexa ferebat;-
[Unde locum Graii dixerunt nomine Aornon.]
Quatuor hic primum nigrantes terga iuvencos

VIRGILIUS.

13

240

Constituit, frontique invergit vina sacerdos,

Et, summas carpens media inter cornua setas,
Ignibus imponit sacris, libamina prima,

245

Voce vocans Hecaten coeloque Ereboque potentem.
Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem
Suscipiunt pateris. Ipse atri velleris agnam
Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori
Ense ferit, sterilemque tibi, Proserpina, vaccam;
Tum Stygio regi nocturnas inchoat aras,
Et solida imponit taurorum viscera flammis,
Pingue super oleum infundens ardentibus extis.
Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus,
Sub pedibus mugire solum et iuga coepta moveri
Silvarum, visaeque canes ululare per umbram,
Adventante dea.,,Procul o, procul este, profani,"
Conclamat vates,,totoque absistite luco;
„Tuque invade viam, vaginaque eripe ferrum:
„Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo."
Tantum effata, furens antro se immisit aperto;
Ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.

250

255

260

- Dî, quibus imperium est animarum, Umbraeque silentes,

Et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late,
Sit mihi fas audita loqui; sit numine vestro
Pandere res alta terra et caligine mersas.
Ibant obscuri sola sub nocte per umbram,
Perque domos Ditis vacuas et inania regna:
Quale per incertam lunam sub luce maligna
Est iter in silvis, ubi coelum condidit umbra
Iupiter, et rebus nox abstulit atra colorem.
Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
Luctus et ultrices posuere cubilia Curae,
Pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus,
Et Metus et malesuada Fames ac turpis Egestas,

265

270

275

Terribiles visu formae, Letumque Labosque;
Tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis
Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum,

Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, 280
Vipereum crinem vittis innexa cruentis.

In medio ramos annosaque brachia pandit
Ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia vulgo
Vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.
Multaque praeterea variarum monstra ferarum,
Centauri, in foribus stabulant, Scyllaeque biformes,
Et centumgeminus Briareus, ac bellua Lernae
Horrendum stridens, flammisque armata Chimaera,
Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.
Corripit hic subita trepidus formidine ferrum
Aeneas, strictamque aciem venientibus offert;
Et, ni docta comes tenues sine corpore vitas
Admoneat volitare cava sub imagine formae,
Irruat et frustra ferro diverberet umbras.

285

290

300

305

Hinc via, Tartarei quae fert Acherontis ad undas. 295 Turbidus hic coeno vastaque voragine gurges Aestuat atque omnem Cocýto eructat arenam. Portitor has horrendus aquas et flumina servat Terribili squalore Charon, cui plurima mento Canities inculta iacet, stant lumina flamma, Sordidus ex humeris nodo dependet amictus; Ipse ratem conto subigit velisque ministrat, Et ferruginea subvectat corpora cymba, Iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.* Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, Matres atque viri, defunctaque corpora vita Magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, Impositique rogis iuvenes ante ora parentum: Quam multa in silvis auctumni frigore primo Lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto Quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus Trans pontum fugat et terris immittit apricis. Stabant orantes primi transmittere cursum, Tendebantque manus ripae ulterioris amore; Navita sed tristis nunc hos, nunc accipit illos, Ast alios longe submotos arcet arena. ▾ Aeneas-miratus enim motusque tumultu ,,Dic" ait,,o virgo, quid vult concursus ad amnem; ,,Quidve petunt animae; vel quo discrimine ripas

310

315

« PreviousContinue »