Bucolica et Georgica

Front Cover
sumptus fecit R. Lampel, Ph. Wodianer et filii, 1900 - 95 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 60 - Hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces.
Page 20 - Saepibus in nostris parvam te roscida mala (dux ego vester eram) vidi cum matre legentem. alter ab undecimo tum me iam acceperat annus; iam fragilis poteram ab terra contingere ramos. 40 ut vidi ut perii, ut me malus abstulit error.
Page 19 - Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, 65 populus in fluviis, abies in montibus altis : saepius at si me, Lycida formose, revisas, fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.
Page 34 - Celei vilisque supellex, 165 arbuteae crates et mystica vannus lacchi : omnia quae multo ante memor provisa repones, si te digna manet divini gloria ruris. Continuo in silvis magna vi flexa domatur in burim, et curvi formam accipit ulmus aratri : 170 huic a stirpe pedes temo protentus in octo, binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.
Page 84 - ... crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passim et glaucas salices casiamque crocumque rubentem et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos. omnibus una quies operum, labor omnibus unus...
Page 93 - Proserpina legem ; cum subita incautum dementia cepit amantem, ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes: restitit, Eurydicenque suam iam luce sub ipsa, 490 immemor, heu ! victusque animi, respexit. ibi omnis effusus labor, atque immitis rupta tyranni foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis. illa, Quis et me, inquit, miseram, et te perdidit, Orpheu, quis tantus furor?
Page 62 - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
Page 6 - Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci, et sol crescentes decedens duplicat umbras: me tamen urit amor : quis enim modus adsit amori? Ah Corydon Corydon, quae te dementia cepit? Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est. 70 Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus, viminibus mollique paras detexere iunco? invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.
Page 1 - O Meliboee, deus nobis haec otia fecit. Namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.

Bibliographic information