Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Entered according to Act of Congress, in the year 1842, by

FRANCIS BOWEN, in the Clerk's office of the District Court of the District of Massachusetts.

24947

[merged small][merged small][ocr errors]

Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula, Damætas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens : “Te nunc habet ista secundum."
Dixit Dametas; invidit stultus Amyntas.
Præterea duo, nec tutâ mihi valle reperti,

40
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera ; quos tibi servo.
Jam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer ! tibi lilia plenis

45
Ecce ferunt Nymphæ calathis ; tibi candida Naïs,
Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit bene olentis anethi ;
Tum, casiâ atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteolâ pingit vaccinia calthâ.

50
Ipse ego cana legam tenerâ lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat :
Addam cerea pruna ; honos erit huic quoque pomo :
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte :
Sic positæ quoniam suaves miscetis odores.

55
Rusticus es, Corydon, nec munera curat Alexis ;
Nec, si muneribus certes, concedat Iolas.
Heu ! heu ! quid volui misero mihi ? floribus Austrum,
Perditus, et liquidis immisi fontibus apros.
Quem fugis ? ah demens ! habitârunt dî quoque silvas, 60
Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit, arces
Ipsa colat : nobis placeant ante omnia silvæ.
Torva leæna lupum sequitur ; lupus ipse capellam;
Florentem cytisum sequitur lasciva capella ;
Te Corydon, o Alexi : trahit sua quemque voluptas.

-65
Adspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci,
Et sol crescentes decedens duplicat umbras ;
Me tamen urit amor : quis enim modus adsit amori?

Ah! Corydon, Corydon, quæ te dementia cepit !
Semiputata tibi frondosâ vitis in ulmo est :

70
Quin tu aliquid saltem potiùs, quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere junco ?
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexin.

ECLOGA III.

PALÆMON.

MENALCAS.

Dic mihi, Damcta, cujum pecus ? an Melibæi?

DAMETAS,

Non, verùm Ægonis : nuper mihi tradidit Ægon.

MENALCAS.

Infelix o semper, oves, pecus ! ipse Neæram
Dum fovet, ac, ne me sibi præferat illa, veretur,
Hic alienus oves custos bis mulget in horâ :
Et succus pecori, et lac subducitur agnis.

5

DAMETAS.

Parciùs ista viris tamen objicienda memento.
Novimus et qui te ... transversa tuentibus hircis,
Et quo, sed faciles Nymphæ risêre, sacello.

MENALCAS.

10

Tum, credo, quum me arbustum videre Miconis
Atque malâ vites incidere falce novellas.

DAMETAS.

Aut hîc ad veteres fagos, quum Daphnidis arcum
Fregisti et calamos ; quæ tu, perverse Menalca,
Et, quum vidisti puero donata, dolebas ;
Et, si non aliquâ nocuisses, mortuus esses.

15

MENALCAS.

Quid domini faciant, audent quum talia fures ?
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multùm latrante Lycisca ?
Et

quum clamarem, Quò nunc se proripit ille ? Tityre, coge pecus !” tu post carecta latebas.

20

DAMETAS.

An mihi, cantando victus, non redderet ille,

Quem mea carminibus meruisset fistula, caprum ?
Si nescis, meus ille caper fuit ; et mihi Damon
Ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.

MENALCAS.

25

Cantando tu illum ? aut unquam tibi fistula cerâ
Juncta fuit ? non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipulâ disperdere carmen ?

[ocr errors][merged small]

Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur ? ego hanc vitulam (ne fortè recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fætus)
Depono : tu dic, mecum quo pignore certes.

30

[merged small][ocr errors]

35.

De grege non ausim quidquam deponere tecum :
Est mihi namque domi pater, est injusta noverca ;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et hædos.
Verùm, id quod multò tute ipse fatebere majus,
(Insanire libet quoniam tibi) pocula ponam
Fagina, cælatum divini opus Alcimedontis ;
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos hederâ vestit pallente corymbos.
In medio duo signa : Conon, et ... quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quæ messor, quæ curvus arator haberet ?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

40

DAMETAS,

45

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho :
Orpheaque in medio posuit, silvasque sequentes.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.

MENALCAS.

Nunquam hodie effugies : veniam, quocumque vocâris.
Audiat hæc tantum, vel qui venit ; ecce, Palæmon !
Efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.

50

« PreviousContinue »