Page images
PDF
EPUB

HISTORIA

DESCRIPTA PER CONSULES,

A CAROLO RUAEO S. J.

Pus

[ocr errors]

Annus U. C. 684. Virgilii 1.
CN. POMPEIUS MAGNUS I.
M. LICINIUS CRASSUS I.
UBLIUS Virgilius Maro nafcitur in Pago,

cui nomen Andes, qui ter mille passibus Mantua distat; Idibus Octobris, qui dies est illius menfis decimus quintus. Ita vitae scriptor. Ita Phlegon apud Photium: Ουιργίλιο. Μάρων και ποιητής εγεννήθη τότε τα έτες ειδούς Οκλωβρίαις" Virgilius Maro poëta natus est boc ipso anno, Idibus O&tobris. Ita Martialis Epigr. lib. 12. 68. O&tobres Maro consecravit Idus. Patrem habuit, ex Pseudo-Donato, Maronem; ex Probo, Virgilium: matrem, Mai

Pater, ex Servio, civis Mantuanus fuit; ex Probo, rusticus; ex aliis, opifex figulus; ex PseudoDonato, mercenarius, a socero Maio gregibus curandis et rei rusticae praefectus.

Majum illum, avum Virgilii, exemplaria vitae omnia Magum vocant. At cum ejus filia, Virgilii mater, juxta omnes Maia dicta sit: omnino Maiae

pater

am.

a

pater fuit Majus, non Magus: indeque ortum existimo, ut Virgilius magicis artibus imbutus fuiffe creditus fit ab Elinando monacho aliisque fequioris faeculi fcriptoribus: quod et Ecloga septima magica quaedam sacra descripsisset, et peritus esset multarum artium, et praecipue avum habuiffe Ma

gum diceretur.

Virgilius, an Vergilius appellandus sit, magna fuit superiore faeculo controversia. Stabat Angelus Politianus pro Vergilio: pro Virgilio Pierius. Certe, neque multitudo veterum lapidum ac monumentorum, quae Vergilium praeferunt, quicquam evincit; cum alia etiam complura Virgilium habeant: nec Graeca Suidae scriptio, Ovepjín.Q; cum Stephanus scribat in dictione Mantua, Biprónou: nec etymon nominis à Vere aut Vergiliis ftellis; cum alii deducant a virga laurea, quam praegnans mater in somnis vidit; alii a virga populea, quae poft ejus ortum more gentis humi defixa est; alii a virginali verecundia, propter quam Neapoli Parthenias appellatus est, a napfévą virgo. Ego cum Pierio existimo, facilem aliquando et promiscuam fuisse commutationem elementorum e et i. Sic, teste Quintiliano, dicebatur apud veteres Deana, pro Diana; Menerva pro Minerva; leber et magefter, pro liber et magifter. Sic

reperitur adhuc in quibusdam codicibus Verginius, pro

Vir

Virginius. Sic etiam scribi potuit Vergilius, pro Virgilius. Sed in iis omnibus litera i denique praevaluit.

Nec mihi videtur Virgilii nomen aliunde acceptum, quam a patre.

Si enim fuit cognomen a virga aut vere; certe non secundo loco, fed tertio, quae cognominis sedes est, appellandus fuit, P. MARO VIRGILIUS. Neque movet me, quod in quibusdam veteribus libris, Partheniatis cognomen secundo ferat loco, hoc nimirum ordine, P. PARTHENIATIS VIRGILII MARONIS LIBER: id enim ex scriptorum inscitia contra morem Romanum factum effe manifeftum eft.

Annus U.C. 691. Augusti ļ. Virgilii 8.
M. TULLIUS CICERO.
C. ANTONIUS.

Ascitur Octavius, qui deinde Augustus ap-
pellatus est, 9.

Kal. Octob. id est 23 Septemb. Patre C. Octavio ; matre Attia, M. Attii Balbi et Juliae illius filia, quae Julii Caesaris foror fuit. Quare Octavius fuit Caefaris fororis nepos, non ex sorore nepos, ut male quidam scripserunt.

Annus U. C. 696. Augusti 6. Virgilii 13.
L. CALPURNIUS Piso.
A. GABINIUS.

N

V Irgilius Cremonae ftudiis eruditur. Ita Hic

ronymus in Eufebii chronico. Aliter tamen

vitae

a 2

vitae fcriptor: initia aetatis, id est, usque ad septimum annum, Cremonae egit. Quae verba fic emendat Scaliger in Eufebium ; ufque ad sedecimum annum : quo fere anno Mediolanum conceffit. Studia autem illius fuere Graeci praecipue sermonis, tum medicinae et mathematicarum disciplinarum : philosophiae quoque, fub Syrone Epicureo, et juxta Jos. Scaligerum sub Catio etiam Insubri, ejufdem sectae philofopho, qui Mediolani natus erat. Et in eo quidem studio socium habuit Varum illum, cujus gratia sextam Eclogam deinde fcripsit, Epicureae philosophiae placita de rerum origine conti

nentem.

puer:

Poësim imprimis dicitur auspicatus adhuc et Cirim, Aetnam, Culicem, Moretum, Copam, Diras, Cataletton, Epigrammata, Priapeia junior scripsisse. At Jos. Scaliger, et post eum docti fere omnes Aetnam Cornelio Severo adjudicant: Moretum, Auli Septimii Severi effe idem suspicatur: Dirae, quin a Valerio Catone scriptae fint, ne dubitari quidem patitur : Copam Virgilio tribuit Priscianus, sed reclamante Scaligero: Priapeia, obscoeniflimam epigrammatum farraginem, ex Ovidii, , Catulli, Petroniique faecibus collecta esse manifeftum est. In Cataleftis et Epigranmatis, ut multa sunt indigna Virgilio, propter maledicos et inverecundos fales ; ita paucula quaedam eodein adolef

cente

[ocr errors]

cente digna possant videri. De Ciri et Culice major est controverfia.

Ac Virgilii quidem esse hoc utrumque opusculum suaserunt multis versus utrique complures afpersi

, qui in Georgicis et Aeneide, aut iidem om. nino, aut paullo accuratius limati reperiuntur. Non esse autem, mihi persuadet stylus enervis ac vagus, obscura sententia, numeri diffoluti : prorsus ut qui tam sordide humilis fuit, non videatur potuiffe uns quam ad perspicuam illam Bucolicorum tenuitatem, multo minus ad splendidam Aeneidos majestatem assurgere. Bene quidem Scaliger falsum demonstrat, id quod in vita Virgilii legitur, fcripfiffe Culicem, quicumque tandem Culex ille fit, annos quindecim natum. Quippe Statius in Genethliaco Lucani, Sylv. l. 2. v. 74. testatur Lucanum scrips fiffe Pharsaliam, ante annos Culicis Maroniani. At Lucanus post multa opera ultimam condidit Pharfaliam, eamque magna ex parte inemendatam reliquit, anno quo mortuus est aetatis vigesimo fepti

Addo ego, Culicem hunc, quem habemus, Octavio dicatum esse. At Octavius tum, cum numerabat Virgilius annum decimum quintum, ipfe tantum octavum attigerat: qua aetate, nec ipfi poëmata dicari, nec ea dici de ipso potuerunt; at tu, cui meritis-oritur fiducia tantis; aut ut habent codices alii, at tu, cui meritis oritur fiducia com

a 3

ftris

mo.

« PreviousContinue »