Page images
PDF
EPUB

95

Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether:
Praefentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae folvuntur frigore membra.
Ingemit, et duplices tendens ad fidera palmas,
Talia voce refert: O terque quaterque beati,
Queis ante ora patrum, Trojae fub moenibus altis,
Contigit oppetere! o Danaum fortiffime gentis 100
Tydide, mene Iliacis occumbere campis

Non potuiffe, tuaque animam hanc effundere dextra ?

Saevus ubi Aeacidae telo jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon ubi tot Simoïs correpta fub undis
Scuta virum, galeafque et fortia corpora volvit. 105
Talia jactanti ftridens aquilone procella

Velum adverfa ferit, fluctufque ad fydera tollit.
Franguntur remi: tum prora avertit, et undis
Dat latus: infequitur cumulo praeruptus aquae mons.
Hi fummo in fluctu pendent, his unda dehifcens 110
Terram inter fluctus aperit. furit aeftus arenis.
Tres notus abreptas in faxa latentia torquet :
Saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, aras.
Dorfum immane mari fummo. tres eurus ab alto
In brevia et fyrtes urget, miferabile vifu!
Illiditque vadis, atque aggere cingit arenae.
Unam, quae Lycics fidumque vehebat Orontem,
Ipfius antea oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit: excutitur pronufque magifter

115

Volvitur

Volvitur in caput; aft illam ter fluctus ibidem 120 Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore

vortex.

Apparent rari nantes in gurgite vasto:

Arma virum, tabulaeque, et Troïa gaza per undas. Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatae,

Et

qua vectus Abas, et qua grandaevus Alethes, 125 Vicit hyems: laxis laterum compagibus omnes Accipiunt inimicum imbrem, rimifque fatifcunt. Interea magno mifceri murmure pontum, Emiffamque hyemem fenfit Neptunus, et imis Stagna refufa vadis: graviter commotus, et alto 130 Profpiciens, fumma placidum caput extulit unda. Disjectam Aeneae toto videt aequore claffem, Fluctibus oppreffos Troas, coelique ruina. Nec latuere doli fratrem Junonis, et irae: Eurum ad fe zephyrumque vocat: dehinc talia

fatur:

135

Tantane vos generis tenuit fiducia veftri ?
Jam coelum terramque, meo fine numine, venti,
Mifcere, et tantas audetis tollere moles?
Quos ego.-fed motos praeftat componere fluctus.
Poft mihi non fimili poena commiffa luetis.
Maturate fugam, regique haec dicite veftro:
Non illi imperium pelagi faevumque tridentem;
Sed mihi, forte datum. tenet ille immania faxa,
Veftras, eure, domos: illa fe jactet in aula

140

Aeolus,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

145

150

Aeolus, et claufo ventorum carcere regnet.
Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,
Collectafque fugat nubes, folemque reducit.
Cymothoë fimul et Triton adnixus, acuto
Detrudunt naves fcopulo: levat ipfe tridenti;
Et vaftas aperit fýrtes, et temperat aequor,
Atque rotis fummas levibus perlabitur undas.
Ac veluti magno in populo cum faepe coorta eft
Seditio, faevitque animis ignobile vulgus ;
Jamque faces et faxa volant; furor arma ministrat :
Tum, pietate gravem ac meritis fi forte virum

155

quem Confpexere, filent, arrectifque auribus astant: Ille regit dictis animos, et pectora mulcet. Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora poftquam Profpiciens genitor, coeloque invectus aperto, Flectit equos, curruque volans dat lora fecundo. 160 Defeffi Aeneadae, quae proxima, litora curfu Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. Eft in feceffu longo locus: infula portum Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur, inque finus fcindit sese unda reductos. 165 Hinc atque hinc vaftae rupes, geminique minantur In coelum fcopuli: quorum fub vertice late Aequora tuta filent. tum fylvis fcena corufcis Defuper, horrentique atrum nemus imminet umbra. Fronte fub adverfa fcopulis pendentibus antrum: 170

[blocks in formation]
« PreviousContinue »