Page images
PDF
EPUB

carentum Exportant tectis.' ibid. 472. 'Umbræ ibant tenues, simulacraque luce carentum.' Lamb.

·

40 Horrifice] 2. 609. Quo nunc insigni per magnas prædita terras' Horrifice fertur divinæ Matris imago.' Creech.

41 Ne forte animas] Hoc dico, esse simulacra quædam, &c. ne forte putemus, animas, &c. Lamb. Huc tendit Lucretius; nam ex instituto Epicuri Tà quoià perlustranda existimabat, ideo tantum, ut animi hominum superstitionis vinculis expediri possent facilius. Fab.

42 Aut umbras inter v. vol.] Virg. Æn. 10. 641. 'Morte obita qualeis fama est volitare figuras, Aut quæ sopitos deludunt somnia sensus.' Lamb.

43 Neve aliquid nostri post mort.] Hæc erat Epicuri sententia, mortem nihil ad nos pertinere. Nam quid. quid bonum et malum est, inquit, in sensu est. At mors, privatio sensus est. Ex quo fit, ut hæc cognitio et perceptio, nihil ad nos mortem pertinere, fructum vitæ dulcem ac jucundum nobis reddat, non addens tempus infinitum, sed immortalitatis cupiditatem demens. Nihil enim est in vita mali ei qui cognoverit et penitus comprehenderit, nihil esse in non vivendo mali. Itaque inanis est is, qui dicit, se mortem extimescere, non eo quod dolore afficiet, cum aderit, sed eo quod dolorem afferat impendens et futura. Nam quod adest, dolore non afficit: quod exspectatur, incassum afficit. Quod igitur malorum omnium horribilissimum est, mors, nihil ad nos, quoniam cum quidem sumus, tunc non adest: cum vero mors adest, tunc non sumus. Neque igitur ad vivos, neque ad mortuos pertinet: quoniam illos quidem non attingit, hi autem esse desierunt. Lamb.

6

44 Perempta] Festus: Peremta,' et interemta,' pro interfectis poni

"

solet a poëtis. Lucret. Cum corpus simul atque animi natura peremta.' Lamb.

45 In sua discessum dederint primordia] I. e. in sua primordia resoluta sint, et discesserint. quod docuit lib. 1. idemque approbat Eurip. 'Ikerid. Ὅθεν δ ̓ ἕκαστον εἰς τὸ σῶμ ̓ ἀφίκετο, Ἐνταῦθ ̓ ἀπῆλθε. πνεῦμα μὲν πρὸς αἰθέρα, Τὸ σῶμα δ' εἰς γῆν. οὔ τι γὰρ κεκτήμεθα Ἡμέτερον αὐτῶν, πλὴν ἐνοικῆσαι βίον. Κἄπειτα τὴν θρέψασαν αὐτὸ δεῖ λαβεῖν. i. e. ‘Unde autem unumquicque in corpus pervenit, eo discessit, spiritus ad æthera, sen cælum, corpus ad terram. Nihil enim nostrum ipsorum possidemus, nisi ut vitam incolamus, tanquam inquilini. Deinde terram, quæ aluit, corpus capere oportet.' Lamb. Dederunt, ita conjectura ductus emendavi; in aliis dederint. Ita et inf. hoc lib. 971. Gif.

46 Dico igitur rerum effigias] Quæ vs. 34. simulachra,' jam'effigias rerum,' ,'' tenues figuras,'' membranam,' et' corticem' appellat; eaque mitti rerum superficie vss. 5. asserit et deinde vss. 19. hoc modo probat Res multæ (idque ipsi oculi agnoscunt) e se mittunt corpora, quædam rara et tenuia, sic lignum fumum, calorem ignis; quædam spissa magis et compacta, sic cicadæ et serpentes pelles suas. Quis autem tenuia quædam simulachra avolare a rerum superficie dubitet, cum videat spissa magis et solida deponi? Præsertim cum sint minuta corpuscula in rerum superficie seu prima fronte collocata, quæ facile sese expedire possunt et avolare. Epicurus ipse : Καὶ μὲν καὶ τύποι ὁμοιοσχήμονες τοῖς στερεμνίοις εἰσὶ, λεπτότησιν ἀπέχοντες μακρὰν τῶν φαινομένων· τούτους δὲ τοὺς τύπους εἴδωλα προσαγορεύομεν. Creech.

Effigias] Sic habent libri manuscr Plaut. Rud. 2. 4. 7. Proh dii immortales, Veneris effigia hæc quidem est.' Lamb. Ita libri vet. Vulg, effigies. Gif.

Cortex. In libris membrane. Gif.

51 Id licet hinc] Hinc, i. e. ex iis quæ deinceps dicturus sum. Lamb.

47 Summo de cortice earum] Sic omnes vett. fere. Vulg. corpore. Gif. Mss. quidam habent effugias, quasi diceret Lucret. minimum hoc esse, quod Orcum non subiret, neque annihilareretur; verum superstes effugeret interitum reliquarum partium. Sed præfero vulg. lect. quam ipse confirmat, nam mox vs. 83. 6 corpore fucum Mittunt, effigias quoque debent mittere tenueis.' et concludit esse vs. 103. 'Sunt igitur tenues formarum consimilesque Effigiæ.' Hav.

52 Principio quoniam] Primum argumentum, quo probat esse rerum imagines, est a simili. Multæ res (inquit) mittunt ex se corpora quædam partim diffusa et tenuia et rara, ut lignum in ignem conjectum mittit fumum, ignis vaporem seu calorem : partim magis contexta et spissa, ut cicada tunicas tenueis æstate ponunt: sic et imagines a rebus fluunt. Lamb.

cum

In rebus apertis] Manifestis, et quæ sunt in promptu. Lamb.

55 Olim] Aliquando, woré. Lamb. 56 Cum veteres] Al. Cum teretes. Lamb. Veteres, teretes, et ita etiam inf. 5. 801. Gif. Teretes, alii: et pro æstate, ætate, frustra. Creech.

·

60 Illorum spoliis, &c.] Profert hunc versum Nonius in voce vepres,' docens esse et masculini generis, ut apud Virg. Æn. 8. 645. ' sparsi rorabant sanguine vepres,' et fœminini, ut hic profert et in voce spolia.' Sed quæri potest, cur, cum dixerit lubricam serpentem exuere vestem in spinis; subjungat, Illorum spoliis ; videbatur enim dicere debuisse, Il. lius spoliis, aut certe mutato duntaxat numero, quod sæpe fieri solet, Illarum, nempe serpentium lubricarum ; nisi ita dicamus, illorum, nempe cicadarum, vitulorum, et serpentium. Lamb. 'Exuvias' Virg. 'senectam' alii, Græci yêpas dixerunt. Virgilii locus hinc expressus, est Æn. lib. 2. 471. Qualis ubi in lucem coluber, mala gramina pastus, Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, Nunc positis novus exuviis, nitidus. que juventa,' &c. Preig.

61 Hæc quoniam] I. e. Quæ quoniam. Creech.

Summo de corpore earum] Secutus sum cod. Vaticanum: nam ceteri habent summo de cortice: quam scripturam rejeci, quia ferri non potest. eam tamen tuetur Zoilus, ne sit sui dissimilis. Atqui se ipsa refellit. Nam quid ineptius, quam ita loqui, effigias tenueis ab rebus mitti, de summo earum cortice; quæ effigiæ sunt nominandæ membrana,' ant ' cortex?' Adde quod " summo de corpore' idem valet quod and Tŷs σωμάτων ἐπιπολῆς. quibus verbis utebatur Epicurus, quæ Latine reddita, significant' de extremo corporum libramento,' seu de corporum extremitate,' sive, ut vulgus loqnitur, ' de superficie.' Lamb. Unde et proiwdeîs vocatæ sunt. Fab. Recte, si unquam alias, Lambinus Gifanium cum suo cortice e Codd. desumpto castigat. 'Effigies' viz. de rerum cortice, nominanda est cortex:' quid ineptius? Epicurus autem hæc simulachra excitat ἀπὸ τῆς σωμάτων ἐπιπολῆς. Vid. etiam vs. 35. et vs. 62. Creech.

6

"

48 Quæ quasi membrana, vel cort.] Profert hunc vs. Nonius Marcell. ubi docet nomen cortex' interdum reperiri generis fæminei: et præterea illum Virgilian. Ecl. 6. 63. Tum Phaetontiadas musco circumdat amaræ Corticis.' membrana autem legitur apud Nonium, non membranæ ; neque nos movere debet syllaba ultima na brevis. Lamb. Ita scripsi ex Nonio,

[ocr errors]

64 Ostendi est] Ita in veteribus nostris et aliis veteribus. Ex uno Codice Lambinus: hiscendi. Vulg. ostendit. Gifan. Hiscendi est nulla pot. Magnam profecto gratiam de

"

bemus codici Bertiniano et Memmi. ano: quorum beneficio hic locus restitutus est: nam ceteri libri scripti nihil me juverunt, nisi quod in eis legitur partim ostendi est, partim hostendi est. Vulgati autem, in quibus legitur partim ostendit, partim ostendi est, multo sunt depravatiores. Hæc igitur est recta scriptura, et germana Lucretiana, hiscendi est nulla potestas: quæ hoc significat: nihil posse dici, nullamve causam afferri, quare illa quæ cernuntur, nempe membranæ de vitulis nascentibus, tunicæ de serpentibus et cicadis, fumus de ligno, et similia, magis cadant et defluant de rebus, quam quæ sunt pertennia et persubtilia, ut imagines. 'Ne hiscere quidem licet:' hyperbole. Sic Plato lib. a. de legib. àpaσía ημâs λau Bável. loquendi impotentia nos corripit: hiscere non possumus.' Hæc Zoilus non probavit. Quid mirum ? Palato corrupto etiam quæ dulcia sunt, amara videntur. Est autem 'hiscere,' os aperire, hiare. Cic. Philipp. 3. Respondebisne ad hæc, aut omnino hiscere audebis?' Arnob. lib. 1. Adv. Gent. 'Ipsa denique si animantia muta hiscere potuissent,' &c. Idem lib. 4. 'Experiri volumus, et cupimus scire, an mutire, an hiscere Deorum in mentione possitis, an concipere eos mente, quos in animis vestris nullius scripti informaverit notio.' Ov. Met. 13. 230. 'Non Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam Audet.' Lamb. Ne hiscere quidem licet; nulla omnino ratio reddi potest. Ita ex optimis Codd. Lambinus, et vani isti qui ostendi præferunt. Creech.

<

67 Et con formæ servare figuram] Sic vet. libri. In aliis veteribus: cum forma, etiam bene. Ita vs. 98. Quandoquidem,' &c. Et vs. 85. " sunt igitur jam formarum,' &c. Et vs. 103. sunt igitur tenues,' &c. Vulgati: Solitam et formæ. Lamb. veterem. Gif. Veterem et formæ serv.

fig. Videtur hæc quidem scriptura integra et plana: sed tamen libri scripti alii habent: Quo fuerint, et cum forma servare figuram. alii, veterem forma, &c. lacuna interjecta inter duas voces veterem et formæ. Vati. canus neque habet vocem veterem, neque solitam, quæ reperitur in vulgatis. Memmian. sic: Quo fuerint et cum forma servare figuram. Unde mihi suspicio injecta est, hunc locum mendo non vacare, et vocem solitam esse adjectam, ut fortasse sit ita legendum, Quo fuerint et conformem, seu potius, consimilem servare figuram. Hic Zoilus ab ingenio suo non discedit. Commemorat enim, quod a me est editum quæ in Scholiis notata sunt, tacet, Baσкávoυ прâyμа wolŵv. legendum tandem censet, con formæ servare figur. fortasse non male: nolim enim conjecturis ejus taleis notas apponere, ne si eas quidem improbem, qualeis ille solet meis: 'male,* 'pessime,' 'ineptissime,' 'mendosissime.' Lamb. Veterem et formæ. alii, Solitam, quidam et consimilem, seu et conformem: Gifanius, et con forma servare figuram. viz. conservare. 'Forma' autem secundum Epicurum est id quod in corporis superficie continenter remanet, ipsa imagine tanquam spolio continenter avolante: aliquid viz. coloris solido inhæret, aliquid derasum transfertur, quod sit simulachrum. Creech.

68 Et multo citius, &c.] Agit hoc loco Lucretius de speciebus, quæ vulgo 'Intentionales' ideo dicuntur, quod Barbari, qui has literas tractabant, Intentionem,' pro intellectione usurpabant; quia scilicet in re physica non est ut quidquam sine illis intelligas. Ait autem Poëta, ‘summis in rebus multa minuta corpora esse, quæ jaci possint,' &c. Et reve ra longe plurima esse ea debent; alioqui unde tandem perenne illud specierum effluvium foret? Quare fieri nulla ratione potest, quin in his

·

jacere autem non probavi: est enim
verbum activum, nec cum 'tergeri,'
aut cum'emergere' cohærere potest.
tergeri autem interpretor eradi, ex-
cerpi. emergere tamen non est fortasse
rejiciendum, neque a scriptura anti-
qua admodum abhorret. Judicet lec-
tor. Licet etiam fortasse legere, Nam
detergeri, atque emergere, sive, atque
emergi multa videmus, &c. Omnino
enim, ne quid dissimulem, adverbium
'certe' hic me suboffendit. Quod
autem Zoilus noster vult legi, Nam
certe jacier ac tergeri, &c. Dii male
faciant isti belluæ, qui taleis nume-
ros ac taleis versus adscribat huic
politissimo poëtæ. Lamb. Vs. 15.
confirmat quod superiori argumento
assumserat idque probat experimen-
to, quo constat colores ita delibrari
a summis corporibus, ut imaginum
quoque direptionem arguant: quip-
pe vela theatris intenta totum scænæ
apparatum populumque spectantem
suo colore perfundunt: Nam jacier
certe, atque emergere: Gassendus:
Alii, Nam certe jaci ac tergeri: vel,
Nam detergeri atque emergere. Creech.
Jo. Fred. Gronovius Observ. 2. 7.
superscriptam lectionem Ms. Voss.
vet. approbans, legi vult jacere (vide-
licet sese) ac invergi. prout verbum
illud de liquidis effusis usurpatur a
poëtis. Virg. Æn. 6. 244. 'invergit
vina sacerdos.' aliisque ; quorum loca
illustrat ibidem vir doctiss. quibus
addi potest Ovid. in Met. 7. 246.

6

Tum super invergens liquidi carchesia Bacchi, Æneaque invergens tepidi carchesia lactis.' et ipse Lucret. 5. 1007. Illi inprudentes ipsi sibi sæpe venenum Vergebant.' qui ad sensum hujus loci accommode admodum pari significatu verbi 'vergere' seu 'vergi' utitur 2. 212. ' Sol etiam summo de vertice dissupát omneis Ardorem in partes, et lumine conserit arva: In terras igitur quoque solis vergitur ardor.' Sed tamen, quum in omnibus Mss. constanter

versibus error sit: Et multo citius, quanto minus endopediri Pauca queunt, ut sunt in prima fronte locata. Vides eam esse Lucretii sententiam, corpora multa minuta esse in summis rebus, quæ quanquam sint multa, tamen tanto citius jaciuntur, quanto minus impediri possunt pauca. Id autem dicere non modo inconstantis hominis est, sed ejus etiam qui rei physicæ imperitissimus sit. Quid enim? Modo ait, modo negat,' ut ille Comici servulus. Itaque non, pauca legi, sed parva, necesse est. Pergit enim; et, multa profundi ex rebus corpora ut probet, hos versus scribit: Nam certe jaci atque emergi multa videmus, Non solum ex alto, penitusque, ut diximus ante, Verum de summis,' &c. Fab.

69 Ut sunt] Ita malim ex Vet. lib. quam et. Gif.

70 Jacier ac tergere] In vet. libris: jacere ac mergiri, corgeri, ciergiri. Vulgati: jaculari. Jacier rectum est. De tergeri dubito. Lambinus emergere. Vide Indicem, et sup. 1. 210. Gifan. Nam certe jaci, atque emergere multa. Cum reperissem in codicibus manuscr. hunc versum mire deprava tum; sed ita, ut obscura quædam apparerent scripturæ veteris vestigia, sic excudendum curavi. Sic autem habent cod. Bertinian. et Memmian. Nam certe jacere, ac mergiri, &c. alii, Nam certe jacere ac cergiri, &c. vulgati autem, Nam certe jacere et jaculari, &c. ex quibus scripturis hanc feci, Nam certe jaci, atque emergere. Quod si quis malet ita reponi, Nam jacier certe, atque emergere (seu emergi) multa ridemus. non pugnabo; satis est mihi lectori ingenioso scripturam veterem exposuisse, ut ex ea veram eliciat. Cum hæc jam scripsissem, Adr. Turneb. Adv. 7. 12. scripsit, sibi videri legendum, Nam certe jacere, ac tergeri multa videmus, &c. cui in eo, quod tergeri restituit, assensus sum in secunda editione :

in iri exeat verbum illud, et postea etiam concedat auctor vs. 165. mo. mento temporis hoc fieri, neque sibi admodum in conjectura sua quoque satisfaciat Lambinus, vetus esse mendum credo, et suspicor poëtam scripsisse, Nam certe facile impertiri multa videmus Non solum, &c. quod valde apto sensu jungitur cum colorem,' quod mox sequitur, et confirmare videtur vs. 78. 'Inficiunt, coguntque suo fluitare colore.' Illis nempe colorem suum impertientes. Hav.

6

71 Ex alto] Ex intimis et penetralibus partibus, ut declarat vox 'penitus.' Lamb.

72 De summis] De partibus extremis. Lamb.

73 Et volgo faciunt] Hoc est unum de multis mathematicis postulatis, lucem per res quaslibet coloratas permanantem colorari. Quod demonstrari potest similitudine liquidorum: quæ colorem contrahunt ex iis locis per quæ fluunt. Lamb.

Lutea] Lutei coloris,' i. e. rubicundi, aut crocei. Virg. Ecl. 2. 50. 'Mollia Inteola pingit vaccinia caltha.' et apud eundem, 'Aurora lutea;' et in Pollione, 'croceo luto,' pro croco luteo, ut vult Servius. et apud Hor. Epod. Od. 10. 16. 'Tibique pallor luteus.' Nam 'lutum' priore longa est color luteus, quali colore est ovorum vitellus. Lamb.

Russaque] Sic legendum, et ita habent codices manuscr. ‘russus' color autem rubro finitimus est, a quo' russata factio' nominata: et fortasse idem qui rutilus.' Lamb. Ita vet. libri. Vulgati: rufa. Gif.

"

74 Et ferrugina] Ferruginea. 'Ferrugo' autem purpura est obscurior, et propemodum nigra, Hispana, ut docet Servius ad illum locum Virg. Georg. 1. 467. Cum caput obscura nigrum ferrugine texit.' Cui simile est illud T. Petronii Arbitri: 'namque ore cruento Deformis Titan vultus caligine texit.' Sic autem legen

dum esse vidit Joan. Passeratius. nam vulgo sic legitur, Deformis titubans, &c. Idem Virg. Georg. 4. 183.

·

et ferrugineos hyacinthos.' idem, Æn. 11. 772. 'Ille peregrina ferrugine clarus et ostro.' Plaut. Mil. Glor. 4. 4. 53. Facito, ut venias ornatus ornatu nauclerico, Causiam habeas ferrugineam, culcitam ob oculos laneam: Palliolum habeas ferrugineum : nam is color thalassicus est.' Festus porro, Ferrugineum, colorem' (inquit) 'ferri similem esse volunt. Vere autem ferrugineus color, cæruleus est.' Cum Festo congruit auctor vocabularii manuscr. Latinogræci in quo ita scriptum est, 6 Ferrugineum, γλαῦκον, κυάνεον.” Lamb. Vide Interp. Virg. ad illud Æn. 9. 582. ' et ferrugine clarus Ibera.' Fab.

75 Volgata] Volitantia. Sic 2. 163. et 364. Pervolgant, et jam inf. vs. 208. et 5. 1161. Creech.

Trementia fluant] Cum olim secutus essem lectionem vulgatam, trementia pendent, hæc annotaram : Non dubium est, quin in verbo pendent mendum subsit. Nam librorum manuscriptorum alii habent trementia fluctus, alii trementia circum, alii trementia, deinde lacunam: in qua nihil est præterea scriptum, neque pendent, neque circum, neque fluctus. codices Florent. autem, trabeisque tenentia circum. De hoc igitur loco judicet lector: nam mihi quidem aqua hæret.' Nunc Turnebi conjectura, ut in malis, mihi non videtur rejicienda, ut Autant positum intelligamus pro fluitant, atque ita edidi. Lambin. Fluitant. veteres libri quidam: fluctus. quidam: circum. alii aliter. Vulgati: pendent. Ego ex veterum librorum vestigiis, et ratione ductus, fluitant reposui. Numerus sic aptissimus peperit errorem. Vide et sup. 3. 190. Gifan. Fluctant. Post varias Mss. mendas hanc lectionem suppeditat Voss. vet. quod mihi omnium

« PreviousContinue »