A lyrica de Q. Horacio Flacco, poeta romano, Volume 2

Front Cover
Na impressam regia, 1807
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Popular passages

Page 128 - Ille potens sui Laetusque deget, cui licet in diem Dixisse ' Vixi ;' eras vel atra Nube polum pater occupato Vel sole puro; non tamen irritum 45 Quodcunque retro est, efficiet, neque Diffinget infectumque reddet Quod fugiens semel hora vexit.
Page 126 - Sollicitam explicuere frontem. Jam clarus occultum Andromedae pater Ostendit ignem, jam Procyon furit Et stella vesani Leonis, Sole dies referente siccos.
Page 170 - DIFFUGERE nives, redeunt jam gramina campis Arboribusque comae ; Mutat terra vices et decrescentia ripas Flumina praetereunt ; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet Ducere nuda chores. Immortalia ne speres monet annus et almum Quae rapit hora diem. Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit a«stas Interitura simul 10 Pomifer Auctumnus fruges effuderit, et mox Bruma recurrit iners.
Page 208 - Tanain prope flumen orti. nosque et profestis lucibus et sacris 25 inter iocosi munera Liberi, cum prole matronisque nostris rite deos prius adprecati, virtute functos more patrum duces Lydis remixto carmine tibiis зо Troiamque et Anchisen et almae progeniem Veneris canemus.
Page 128 - Fortuna saevo laeta negotio et ludum insolentem ludere pertinax 1 1 ansmui.it incertos honores, nunc mihi, nunc alii benigna. laudo manentem; si celeris quatit pennas, resigno quae dedit et mea virtute me involve probamque pauperiem sine dote quaero. non est meum, si mugiat Africis malus procellis, ad miseras preces decurrere et votis pacisci ne Cypriae Tyriaeque merces addant avaro divitias mari.
Page 68 - Caesare terras. I, pete unguentum, puer, et coronas, Et cadum Marsi memorem duelli, Spartacum si qua potuit vagantem Fallere testa.
Page 200 - Inlustrat oras, maxime principum ? Quern legis expertes Latinae Vindelici didicere nuper, Quid Marte posses. Milite nam tuo Drusus Genaunos, inplacidum genus, 10 Breunosque veloces et arces Alpibus inpositas tremendis Deiecit acer plus vice simplici...
Page 226 - Parentis olim siquis impia manu senile guttur fregerit, edit cicutis alium nocentius. o dura messorum ilia ! quid hoc veneni saevit in praecordiis? 5 num viperinus his cruor incoctus herbis me fefellit, an malas Canidia tractavit dapes? ut Argonautas praeter omnis candidum Medea mirata est ducem, 10 ignota tauris illigaturum iuga perunxit hoc lasonem, hoc delibutis ulta donis paelicem serpente fugit alite.
Page 86 - Promerc languidiora vina. Non ille, quamquam Socraticis madet Sermonibus, te neglegit horridus: Narratur et prisci Catonis Saepe mero caluisse virtus.
Page 290 - Dis, quibus septem placuere colles, Dicere carmen. CHORUS PUERORUM. Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas, aliusque et idem Nasceris, possis nihil urbe Roma Visere majus. CHORUS PUELLARUM. Rite maturos aperire partus Lenis Ilithyia, tuere matres ; Sive tu Lucina probas vocari, Seu Genitalis.

Bibliographic information