P. Vergilii Maronis Opera: Les oeuvres de Virgile, Volume 3

Front Cover
L. Hachette et cie, 1872
 

Selected pages

Popular passages

Page 38 - régi aut régi apparere Latino. Talia per Latium. Quae Laomedontius héros Cuneta videns magno curarum fluctuât aestu Atque animum nunc hue celerem, nunc dividit illuc In partesque rapit varias perqué omnia versât, Sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis Sole repercussum aut radiantis imagine lunae, Omnia pervolitat late loca jamque sub auras Erigitur summique ferit
Page 97 - conspicit usquam Auctorem nee quo se ardens immittere possit. Tu tarnen interea calido mihi sanguine pœnas Persolves amborum, inquit. Simul ense recluso Ibat in Euryalum. Turn vero exterritus, amens, Conclamat Nisus, nee se celare tenebris Amplius aut tantum potuit perferre dolorem : Me, me, adsum, qui feci, in me convertite ferrum, O Rutuli! mea fraus omnis; nihil
Page 179 - et causa malorum? Nulla salus bello; pacem te poscimus omnes, Turne, simul pacis solum inviolabile pignus. Primus ego, invisum quem tu tibi fingis (et esse Nil moror), en supplex venio. Miserere tuorum! 365 Pone ánimos et pulsus abi ! Sat fuñera fusi Vidimus ingentes et desolavimus agros. Aut si fama movet, si tantum pectore robur
Page 141 - corripit hastam 335 Et jacit. Illa volans clipei transverbera! aera Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit. Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem Sustentât dextra : trajecto missa lacerto Protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, 340 Dexteraque ex humero nervis moribunda pependit. Turn Numitor jaculo fratris de corpore rapto ¿Enean petiit ; sed non et figere contra
Page 235 - Praemia, sed Turni de vita et sanguine certant. Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris Hie steterat, nautis olim venerabile lignum, Servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestes. Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum Sustulerant, puro ut possent concurrere campo. Hic hasta
Page 189 - saeva premebant 545 Et circumfuso volitabant milite Volsci. Ecce fugae medio summis Amasenus abundans Spumabat ripis : tantus se nubibus imber Ruperat. Ille innare parans infantis amore Tardatur caroque oneri timet. Omnia secum 55o Versanti subito vix haec sententia sedit. Telum immane, manu valida quod forte gerebat Bellator, solidum nodis et robore
Page 28 - Urgeri volucrum raucarum ad litora nubem. Ecce, Sabinorum prisco de sanguine, magnum Agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens Per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis. Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites,
Page 27 - 685 Nee clipei currusve sonant : pars maxima glandes Liventis plumbi spargit, pars spicula gestat Bina manu : fulvosque lupi de pelle galeros Tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri Instituere pedis, crudus tegit altera pero. 690 At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,' Quern ñeque fas igni cuiquam nee
Page 243 - Redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas Ausonii videre; tua est Lavinia conjux. Ulterius ne tende odiis. Stetit acer in armis .¿Eneas, volvens oculos, dextramque repressit. Et jam jamque magis cunctantem flectere sermo 940 Cœperat, infelix humero cum adparuit alto Balteus et nolis fulserunt cingula bullís Pallantis pueri, victum quem
Page 39 - fingere somnum, Litoreis ingens inventa sub ilicibus sus, Triginta capitum fetus enixa, jacebit, Alba, solo recubans, albi circum ubera nati. 45 Hie locus urbis erit, requies ea certa laborum; Ex quo ter dénis urbem redcuntibus annis Ascanius clari condet cognominis Albam.

Bibliographic information