Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

CUM tanta auribus tuis obstrepat vatum nequissimorum turba, nihil est cur queraris aliquid inusitatum tibi contigisse, ubi præclarum hoc argumentum meis etiam numeris violatum conspexeris. Quantum virtute bellica præstent Britanni, recens ex rebus gestis testatur gloria; quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi. Quod si Congrevius ille tuus divino, quo solet, furore correptus materiam hanc non exornasset, vix tanti esset ipsa pax, ut illa lætaremur tot perditissimis poetis tam misere decantata. At, dum alios insector, mei ipsius oblitus fuisse videor, qui haud minores forsan ex Latinis tibi molestias allaturus sum, quam quas illi ex vernaculis suis carminibus attulerunt; nisi quod inter ipsos cruciatus lenimentum aliquod dolori tribuat tormenti varietas. Nec quidem unquam

adduci possem, ut poema patrio sermone conscriptum oculis tuis subjicerem, qui ab istis conatibus cæteros omnes scribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris.

Humanitatis tuæ

Cultor devotissimus,

JOSEPHUS ADDISON.

РОЕМАТА.

PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPÆ

REDDITA, 1697.

POSTQUAM ingens clamorque virum, strepitusque

tubarum,

Atque omnis belli cecidit fragor; aspice, Cæsar,

Quæ tibi soliciti, turba importuna, poetæ

Munera deducunt: generosæ a pectore flammæ,
Diræque armorum effigies, simulachraque belli
Tristia diffugiant: O tandem absiste triumphis
Expletus, penitusque animo totum excute Martem.
Non ultra ante oculos numeroso milite campi
Miscentur, solito nec fervent arva tumultu;
Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro
Desertas fossas, et castra minantia castris
Rusticus invertit, tacita formidine lustrans
Horroremque loci, et funestos stragibus agros.
Jamque super vallum munimina longa virescit
Expectata seges, jam propugnacula rident
Vere novo; insuetos mirabitur incola culmos,
Luxuriemque soli, et turgentem a sanguine messem.
Aspicis ut toto excitus venit advena mundo
Bellorum invisens sedem, et confusa ruinis

Oppida, et eversos flammarum turbine muros !
Ut trepidos rerum Annales, tristemque laborum
Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis
Semirutas turres, et adhuc polluta cruore
Flumina, famososque Ormondi volnere campos!
Hic, ubi saxa jacent disperso infecta cerebro,
Atque interruptis hiscunt divortia muris,
Vexillum intrepidus 1 fixit, cui tempora dudum
Budenses palmæ, peregrinaque laurus obumbrat.
Ille ruens aciem in mediam, qua ferrea grando
Sparsa furit circum, et plumbi densissimus imber,
Sulphuream noctem, tetrasque bitumine nubes
Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum.
Ut vario anfractu, et disjectis undique saxis
Monia discedunt, scopulisque immane minantur
Desuper horrificis, et formidabile pendent!

Hic pestem occultam, et fœcundas sulphure moles
Cernere erat, magno quas inter mota tumultu
Prælia fervebant; subito cum claustra fragore
Horrendum disrupta tonant, semiustaque membra,
Fumantesque artus, laniataque corpora lethum
Corripit informe, et rotat ater in æthere turbo.
Sic, postquam Enceladi dejecit fulmine fratres
Cœlicolum pater, et vetuit contemnere divos:
Divulsam terræ faciem, ingentesque ruinas
Mortales stupuere; altum hinc mirantur abesse
Pelion, invertique imis radicibus Ossam;
Hic fluvium moles inter confusaque saxa
Reptare, atque aliis discentem currere ripis.

1 Honoratissimus D. Dominus Cutts. Baro de Gowran, etc.

Stant dubii, et notos montes umbrasque requirunt,
Errore ambiguo elusi, et novitate locorum.

Nempe hic Auriaci nuper vexilla secutæ
Confluxere acies, hic, aspera corda, Britanni,
Germanusque ferox, et juncto fœdere Belga;
Quique truci Boreæ, et cœlo damnatus iniquo
Vitam agit in tenebris; et qui dudum ore perusto
Decolor admoti prodit vestigia Phœbi:

Undique conveniunt, totum conscripta per orbem
Agmina, Nassovi que latus socialibus armis
Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent,
Tam vario disjuncta situ, tot dissona linguis.

Te tamen e mediis2, ductor fortissime, turmis
Exere, tu vitam (si quid mea carmina possunt)
Accipies, populique encomia sera futuri,
Quem varias edoctum artes, studiisque Minervæ
Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti
Credidit invita, et tanto se jactat alumno.

Hunc nempe ardorem, atque immensos pectoris æstus
Non jubar Arctoum, aut nostri penuria cœli,
Sed plaga torridior, qua sol intentius omnes
Effundit radios, totique obnoxia Phœbo
India progenuit, tenerisque incoxit ab annis
Virtutem immodicam, et generosæ incendia mentis.
Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton,
Brumamque æternam frigusque perambulat, ursæ
Horridus exuviis, Gulielmi ingentia facta
Describit sociis, pugnataque in ordine bella
Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat.

2 Insig. Dom. Christoph. Codrington, unus ex Regii Satellitii Præfectis.

« PreviousContinue »