Page images
PDF
EPUB

Armiger antè fuit; sed non felicibus æque
Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
Circùm omnis famulûmque manus, Trojanaque turba,
Et moestum Iliades crinem de more solutæ.

Ut verò Æneas foribus sese intulit altis,
Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
Pectoribus, mostoque immugit regia luctu.
Ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora
Út vidit, levique patens in pectore vulnus
Cuspidis Ausoniæ, lacrymis ita fatur obortis :-
Tene, inquit, miserande puer, cùm læta veniret,
Invidit Fortuna mihi, ne regna videres

Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas?
Non hæc Evandro de te promissa parenti
Discedens dederam, cùm me complexus euntem
Mitteret in magnum imperium, metuensque moneret
Acres esse viros, cum durâ prælia gente.
Et nunc ille quidem, spe multùm captus inani,
Fors et vota facit, cumulatque altaria donis;
Nos juvenem exanimum, et nil jam cœlestibus ullis
Debentem, vano mosti comitamur honore.
Infelix! nati funus crudele videbis.

Hi nostri reditus, expectatique triumphi?

35

40

45

50

60

Hæc mea magna fides? At non, Evandre, pudendis 55
Vulneribus pulsum aspicies; nec sospite dirum
Optabis nato funus pater. Hei mihi, quantum
Præsidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iüle!
Hæc ubi deflevit, tolli miserabile corpus
Imperat; et toto lectos ex agmine mittit
Mille viros, qui supremum comitentur honorem,
Intersintque patris lacrymis; solatia luctûs
Exigua ingentis, misero sed debita patri.
Haud segnes alii crates et molle feretrum
Arbuteis texunt virgis et vimine querno,
Extructosque toros obtentu frondis inumbrant.
Hic juvenem agresti sublimem stramine ponunt:
Qualem virgineo demessum pollice florem,
Seu mollis violæ, seu languentis hyacinthi;

65

Cui neque fulgor adhuc, necdum sua forma recessit; 70 Non jam mater alit tellus, viresque ministrat.

Tum geminas vestes, auroque ostroque rigentes,

Extulit Eneas, quas illi læta laborum

Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido

Fecerat, et tenui telas discreverat auro.

Harum unam juveni supremum moestus honorem

Induit, arsurasque comas obnubit amictu;

Multaque præterea Laurentis præmia pugnæ

75

80

85

90

Aggerat, et longo prædam jubet ordine duci.
Addit equos, et tela, quibus spoliaverat hostem.
Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
Inferias, cæso sparsurus sanguine flammam;
Indutosque jubet truncos hostilibus armis
Ipsos ferre duces, inimicaque nomina figi.
Ducitur infelix ævo confectus Acœtes,
Pectora nunc fordans pugnis, nunc unguibus ora;
Sternitur et toto projectus corpore terræ.
Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
Post bellator equus, positis insignibus, Ethon,
It lacrymans, guttisque humectat grandibus ora.
Hastam alii galeamque ferunt; nam cetera Turnus [tur,
Victor habet. Tum mosta phalanx, Teucrique sequun-
Tyrrhenique omnes, et versis Arcades armis.
Postquam omnis longè comitum processerat ordo,
Substitit Eneas, gemituque hæc addidit alto :-
Nos alias hinc ad lacrymas eadem horrida belli
Fata vocant. Salve æternùm mihi, maxime Palla,
Æternúmque vale. Nec plura effatus, ad altos
Tendebat muros, gressumque in castra ferebat.
Jamque oratores aderant ex urbe Latinâ,
Velati ramis oleæ, veniamque rogantes:
Corpora, per campos ferro quæ fusa jacebant,
Redderet, ac tumulo sineret succedere terræ:
Nullum cum victis certamen et æthere cassis;
Parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
Quos bonus Eneas, haud aspernanda precantes,
Prosequitur veniâ, et verbis hæc insuper addit:-
Quænam vos tanto Fortuna indigna, Latini,
Implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?

Pacem me exanimis et Martis sorte peremtis
Oratis? equidem et vivis concedere vellem.
Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent;
Nec bellum cum gente gero. Rex nostra reliquit
Hospitia, et Turni potiùs se credidit armis.
Equiùs huic Turnum fuerat se opponere morti.

95

100

105

110

115

Si bellum finire manu, si pellere Teucros
Apparat, his mecum decuit concurrere telis:
Vixêt, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
Nunc ite, et miseris supponite civibus ignem.
Dixerat Æneas. Olli obstupuêre silentes,
Conversique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior semperque odiis et crimine Drances
Infensus juveni Turno sic ore vicissim
Orsa refert:-O famâ ingens, ingentior armis,
Vir Trojane, quibus cœlo te laudibus æquem?
Justitiæne priùs mirer, belline laborum ?
Nos verò hæc patriam grati referemus ad urbem;
Et te, si qua viam dederit fortuna, Latino
Jungemus regi. Quærat sibi fœdera Turnus.

Quin et fatales murorum attollere moles,

Saxaque subvectare humeris Trojana juvabit
Dixerat hæc; unoque omnes eadem ore fremebant.

Bis senos pepigêre dies: et pace sequestrâ
Per silvas Teucri, mixtique impunè Latini,
Erravêre jugis. Ferro sonat icta bipenni
Fraxinus; evertunt actas ad sidera pinos;
Robora nec cuneis, et olentem scindere cedrum,
Nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.

Et jam Fama volans, tanti prænuntia luctûs,
Evandrum Evandrique domos et moenia replet,
Quæ modò victorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere, et de more vetusto
Funereas rapuêre faces. Lucet via longo
Ordine flammarum, et latè discriminat agros.

120

125

130

135

140

Contrà turba Phrygum veniens plangentia jungunt 145
Agmina. Quæ postquam matres succedere tectis
Viderunt, mostam incendunt clamoribus urbem.
At non Evandrum potis est vis ulla tenere ;
Sed venit in medios. Feretro Pallanta repôsto
Procubuit super, atque hæret lacrymansque gemensque,
Et via vix tandem voci laxata dolore est:
Non hæc, o Palla, dederas promissa parenti.
Cautiùs ut sævo velles te credere Marti!

Haud ignarus eram, quantùm nova gloria in armis,
Et prædulce decus primo certamine posset.
Primitiæ juvenis misera! bellique propinqui
Dura rudimenta! et nulli exaudita deorum

151

155

Vota precesque mea! tuque, o sanctissima conjux,
Felix morte tuâ, neque in hunc servata dolorem!
Contrà ego vivendo vici mea fata, superstes
Restarem ut genitor. Troûm socia arma secutum
Obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem;
Atque hæc pompa domum me, non Pallanta, referret !
Nec vos arguerim, Teucri, nec fœdera, nec, quas
Junximus hospitio, dextras: sors ista senecta
Debita erat nostræ. Quòd si immatura manebat
Mors natum, cæsis Volscorum millibus antè,
Ducentem in Latium Teucros cecidisse juvaret.
Quin ego non alio digner te funere, Palla,

160

165

Quàm pius Æneas, et quàm magni Phryges, et quàm 170
Tyrrhenique duces, Tyrrhenûm exercitus omnis.
Magna tropea ferunt, quos dat tua dextera leto;
Tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,
Esset par ætas et idem si robur ab annis,

Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis ? 175
Vadite, et hæc memores regi mandata referte:
Quòd vitam moror invisam, Pallante peremto,
Dextera causa tua est, Turnum gnatoque patrique
Quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus
Fortunæque locus. Non vitæ gaudia quæro,
Nec fas; sed nato Manes perferre sub imos.

Aurora interea miseris mortalibus almam
Extulerat lucem, referens opera atque labores.
Jam pater Æneas, jam curvo in littore Tarcho
Constituêre pyras; huc corpora quisque suorum
More tulêre patrum; subjectisque ignibus atris
Conditur in tenebras altum caligine cœlum.
Ter circùm accensos, cincti fulgentibus armis,
Decurrêre rogos; ter mæstum funeris ignem
Lustravêre in equis, ululatusque ore dedêre.
Spargitur et tellus lacrymis, sparguntur et arma.
It cœlo clamorque virum, clangorque tubarum.
Hinc alii spolia occisis derepta Latinis
Conjiciunt igni, galeas, ensesque decoros,
Frænaque, ferventesque rotas: pars munera nota,
Ipsorum clypeos, et non felicia tela.

Morti;

Multa boum circà mactantur corpora
Setigerosque sues, raptasque ex omnibus agris

In flammam jugulant pecudes. Tum littore toto

180

185

190

195

Ardentes spectant socios, semiustaque servant
Busta; neque avelli possunt, nox humida donec
Invertit cœlum stellis fulgentibus aptum.

200

205

210

Nec minùs et miseri diversâ in parte Latini Innumeras struxêre pyras; et corpora partim Multa virûm terræ infodiunt; avectaque partim Finitimos tollunt in agros, urbique remittunt: Cetera, confusæque ingentem cædis acervum, Nec numero nec honore cremant. Tunc undique vasti Certatim crebris collucent ignibus agri. Tertia lux gelidam cœlo dimoverat umbram; Moerentes altum cinerem et confusa ruebant Ossa focis, tepidoque onerabant aggere terræ. Jam verò in tectis prædivitis urbe Latini Præcipuus fragor, et longi pars maxima luctûs. Hic matres, miseræque nurus, hìc cara sororum Pectora mœrentûm, puerique parentibus orbi, Dirum execrantur bellum, Turnique hymenæos; Ipsum armis, ipsumque jubent decernere ferro, Qui regnum Italiæ et primos sibi poscat honores. Ingravat hæc sævus Drances; solumque vocari Testatur, solum posci in certamina Turnum. Multa simul contrà variis sententia dictis Pro Turno, et magnum reginæ nomen obumbrat: Multa virum meritis sustentat fama tropæis.

215

220

225

Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,

Ecce, supèr mæsti magnâ Diomedis ab urbe
Legati responsa ferunt: nihil omnibus actum

Tantorum impensis operum; nil dona, neque aurum,

Nec magnas valuisse preces; alia arma Latinis

Quærenda, aut pacem Trojano ab rege petendam.

Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.

Fatalem Eneam manifesto numine ferri

Admonet ira deûm, tumulique ante ora recentes.

Ergò concilium magnum, primosque suorum
Imperio accitos, alta intra limina cogit.

Olli convenêre, fluuntque ad regia plenis

Tecta viis.

Sedet in mediis et maximus ævo
Et primus sceptris, haud lætâ fronte, Latinus.
Atque hic legatos Ætolâ ex urbe remissos,
Quæ referant, fari jubet, et responsa reposcit
Ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis,

230

235

240

« PreviousContinue »