Conclamant socii, lætum pæana secuti.
Ille autem expirans :-Non me, quicunque es, inulto,
Victor, nec longùm lætabere: te quoque fata
Prospectant paria, atque eadem mox arva tenebris.
Ad quem subridens mixtâ Mezentius irâ:
Nunc morere: ast de me divûm pater atque hominum rex Viderit. Hoc dicens, eduxit corpore telum.
Olli dura quies oculos et ferreus urget
Somnus; in æternam clauduntur lumina noctem.
Cædicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen; Partheniumque Rapo, et prædurum viribus Őrsen; Messapus, Cloniumque Lycaoniumque Ericeten: Illum infrænis equi lapsu tellure jacentem, Hunc peditem pedes. Et Lycius processerat Agis: Quem tamen haud expers Valerus virtutis avitæ Dejicit; at Thronium Salius, Saliumque Nealces, Insignis jaculo et longè fallente sagittâ.
Jam gravis æquabat luctus et mutua Mavors Funera: cædebant pariter, pariterque ruebant Victores victique; neque his fuga nota, neque illis. Dî Jovis in tectis iram miserantur inanem Amborum, et tantos mortalibus esse labores. Hinc Venus, hinc contrà spectat Saturnia Juno:
Pallida Tisiphone media inter millia sævit.
At verò ingentem quatiens Mezentius hastam Turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion, Cùm pedes incedit medii per maxima Nerei
Stagna, viam scindens, humero supereminet undas; 765 Aut, summis referens annosam montibus ornum, Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. Talis se vastis infert Mezentius armis.
Huic contrà Æneas, speculatus in agmine longo, Obvius ire parat. Manet imperterritus ille, Hostem magnanimum opperiens, et mole suâ stat; Atque oculis spatium emensus, quantum satis hastæ :- Dextra mihi deus, et telum, quod missile libro, Nunc adsint. Voveo prædonis corpore raptis Indutum spoliis ipsum te, Lause, tropæum Eneæ. Dixit, stridentemque eminus hastam Injicit: at illa volans clypeo est excussa, proculque Egregium Antoren latus inter et ilia figit: Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis
Hæserat Evandro, atque Italâ consederat urbe. Sternitur infelix alieno vulnere, cœlumque Aspicit, et dulces moriens reminiscitur Argos. Tum pius Æneas hastam jacit: illa per orbem Ere cavum triplici, per linea terga, tribusque Transiit intextum tauris opus, imaque sedit Inguine; sed vires haud pertulit. Ocyùs ensem Eneas, viso Tyrrheni sanguine lætus, Eripit à femore, et trepidanti fervidus instat. Ingemuit cari graviter genitoris amore,
Ut vidit, Lausus; lacrymæque per ora volutæ. Hic mortis duræ casum tuaque optima facta, qua fidem tanto est operi latura vetustas,
Non equidem, nec te, juvenis memorande, silebo. Ille pedem referens, et inutilis, inque ligatus Cedebat, clypeoque inimicum hastile trahebat. Proripuit juvenis, seseque immiscuit armis. Jamque assurgentis dextrâ plagamque ferentis Æneæ subiit mucronem, ipsumque morando Sustinuit; socii magno clamore sequuntur, Dum genitor nati parmâ protectus abiret; Telaque conjiciunt, proturbantque eminùs hostem Missilibus. Furit Æneas, tectusque tenet se. Ac velut, effusâ si quando grandine nimbi Præcipitant, omnis campis diffugit arator, Omnis et agricola, et tutâ latet arce viator, Aut amnis ripis, aut alti fornice saxi, Dum pluit in terris; ut possint, sole reducto, Exercere diem: sic obrutus undique telis Eneas nubem belli, dum detonet, omnem
Sustinet: et Lausum increpitat, Lausoque minatur :
Quò, moriture, ruis? majoraque viribus audes? Fallit te incautum pietas tua. Nec minùs ille Exultat demens; sævæ jamque altiùs iræ Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso Parcæ fila legunt: validum namque exigit ensem Per medium Æneas juvenem, totumque recondit. Transiit et parmam mucro, levia arma minacis, Et tunicam, molli mater quam neverat auro; Implevitque sinum sanguis: tum vita per auras Concessit mosta ad Manes, corpusque reliquit.
At verò ut vultum vidit morientis et ora,
Ora modis Anchisiades pallentia miris, Ingemuit miserans graviter, dextramque tetendit; Et mentem patriæ ubiit pietatis imago:- Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, Quid pius Æneas tantâ dabit indole dignum? Arma, quibus lætatus, habe tua: teque parentum Manibus, et cineri, si qua est ea cura, remitto. Hoc tamen infelix miseram solabere mortem: Æneæ magni dextrâ cadis. Increpat ultro Cunctantes socios, et terrâ sublevat ipsum, Sanguine turpantem comtos de more capillos. Interea genitor Tiberini ad fluminis undam Vulnera siccabat lymphis, corpusque levabat Arboris acclinis trunco. Procul ærea ramis Dependet galea, et prato gravia arma quiescunt. Stant lecti circùm juvenes; ipse æger, anhelans, Colla fovet, fusus propexam in pectore barbam. Multa super Lauso rogitat, multosque remittit, Qui revocent, moestique ferant mandata parentis.
At Lausum socii exanimem super arma ferebant Flentes, ingentem, atque ingenti vulnere victum. Agnovit longè gemitum præsaga mali mens. Canitiem immundo deformat pulvere, et ambas Ad cœlum tendit palmas, et corpore inhæret :— Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas, Ut pro me hostili paterer succedere dextræ,
Quem genui? tuane hæc genitor per vulnera servor,
Morte tuâ vivens? heu! nunc misero mihi demum Exitium infelix! nunc altè vulnus adactum !
Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen, Pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis. Debueram patriæ pœnas odiisque meorum: Omnes per mortes animam sontem ipse dedissem!
Nunc vivo! neque adhuc homines lucemque relinquo: Sed linquam. Simul hæc dicens attollit in ægrum Se femur; et, quanquam vis alto vulnere tardat, Haud dejectus, equum duci jubet. Hoc decus illi, Hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat
Omnibus. Alloquitur mærentem, et talibus infit:- 860 Rhoebe, diu (res si qua diu mortalibus ulla est) Viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenta
Et caput Æneæ referes, Lausique dolorum Ultor eris mecum; aut, aperit si nulla viam vis, Occumbes pariter. Neque enim, fortissime, credo, 865 Jussa aliena pati et dominos dignabere Teucros. Dixit; et exceptus tergo consueta locavit Membra, manusque ambas jaculis oneravit acutis; Ære caput fulgens, cristâque hirsutus equinâ. Sic cursum in medios rapidus dedit. Estuat ingens 870 Uno in corde pudor, mixtoque insania luctu, *Et furiis agitatus amor, et conscia virtus.*
Atque hic Æneam magnâ ter voce vocavit. Eneas agnovit eum, lætusque precatur:- Sic pater ille deûm faciat, sic altus Apollo, Incipias conferre manum.
Tantùm effatus, et infestâ subit obvius hastâ. Ille autem :-Quid me, erepto, sævissime, nato, Terres? hæc via sola fuit, quâ perdere posses. Nec mortem horremus, nec divûm parcimus ulli. Desine jam venio moriturus, et hæc tibi porto Dona priùs. Dixit, telumque intorsit in hostem; Inde aliud super atque aliud figitque, volatque Ingenti gyro; sed sustinet aureus umbo.
Ter circum astantem lævos equitavit in orbes, Tela manu jaciens: ter secum Troïus heros Immanem ærato circumfert tegmine silvam. Indè ubi tot traxisse moras, tot spicula tædet Vellere, et urgetur pugnâ congressus iniquâ: Multa movens animo, jam tandem erumpit, et inter Bellatoris equi cava tempora conjicit hastam. Tollit se arrectum quadrupes, et calcibus auras Verberat, effusumque equitem super ipse secutus Implicat, ejectoque incumbit cernuus armo. Clamore incendunt cœlum Troësque Latinique, Advolat Æneas, vaginâque eripit ensem,
Et super hæc :- :-Ubi nunc Mezentius acer, et illa Effera vis animi? Contrà Tyrrhenus, ut auras Suspiciens hausit cœlum, mentemque recepit:- Hostis amare, quid increpitas, mortemque minaris? 900 Nullum in cæde nefas; nec sic ad prælia veni; Nec tecum meus hæc pepigit mihi foedera Lausus. Unum hoc, per, si qua est victis venia hostibus, oro:
Corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum Circumstare odia: hunc, oro, defende furorem, Et me consortem nati concede sepulchro.
Hæc loquitur, juguloque haud inscius accipit ensem, Undantique animam diffundit in arma cruore.
OCEANUM interea surgens Aurora reliquit : Eneas (quanquam et sociis dare tempus humandis. Præcipitant curæ, turbataque funere mens est) Vota deûm primo victor solvebat Eoo. Ingentem quercum decisis undique ramis Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma, Mezentî ducis exuvias; tibi, magne, tropæum, Bellipotens aptat rorantes sanguine cristas, Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum Perfossumque locis; clypeumque ex ære sinistræ Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum. Tum socios (namque omnis eum stipata tegebat Turba ducum) sic incipiens hortatur ovantes:- Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto, Quod superest; hæc sunt spolia, et de rege superbo Primitia; manibusque meis Mezentius hic est. Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. Arma parate animis, et spe præsumite bellum, Ne qua mora ignaros, ubi primùm vellere signa Annuerint superi, pubemque educere castris, Impediat, segnesque metu sententia tardet. Interea socios inhumataque corpora terræ Mandemus: qui solus honos Acheronte sub imo est. Ite, ait; egregias animas, quæ sanguine nobis Hanc patriam peperêre suo, decorate supremis Muneribus; moestamque Evandri primus ad urbem Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.
Sic ait illacrymans, recipitque ad limina gressum: Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acœtes Servabat senior, qui Parrhasio Evandro
« PreviousContinue » |