Page images
PDF
EPUB

Infectique mihi. Non hic victoria Teucrûm
Vertitur; aut anima una dabit discrimina tanta.
Dixerat; Æneas contrà cui talia reddit:-
Argenti atque auri memoras quæ multa talenta,
Gnatis parce tuis. Belli commercia Turnus
Sustulit ista prior, jam tum Pallante peremto.
Hoc patris Anchise Manes, hoc sentit Iulüs.
Sic fatus, galeam lævâ tenet, atque reflexâ
Cervice orantis capulo tenus applicat ensem.

530

535

Nec procul Hæmonides, Phoebi Triviæque sacerdos,
Infula cui sacrâ redimibat tempora vittâ,
Totus collucens veste atque insignibus armis,
Quem congressus agit campo, lapsumque superstans 540
Immolat, ingentique umbra tegit; arma Serestus
Lecta refert humeris, tibi, rex Gradive, tropæum.
Instaurant acies, Vulcani stirpe creatus
Cæculus et veniens Marsorum montibus Umbro.
Dardanides contrà furit. Anxuris ense sinistram, 545
Et totum clypei ferro dejecerat orbem.

Dixerat ille aliquid magnum, vimque affore verbo
Crediderat, coloque animum fortasse ferebat,
Canitiemque sibi et longos promiserat annos.

550

555

Tarquitus exultans contrà fulgentibus armis, Silvicolæ Fauno Dryope quem nympha creârat, Obvius ardenti sese obtulit; ille reductâ Loricam clypeique ingens onus impedit hastâ. Tum caput orantis nequicquam, et multa parantis Dicere, deturbat terræ; truncumque tepentem Provolvens, super hæc inimico pectore fatur:Istic nunc, metuende, jace. Non te optima mater Condet humo, patrioque onerabit membra sepulchro ; Alitibus linquere feris, aut gurgite mersum Unda feret, piscesque impasti vulnera lambent.

560

565

Protenus Antæum et Lucam, prima agmina Turni Persequitur, fortemque Numam, fulvumque Camertem, Magnanimo Volscente satum, ditissimus agri Qui fuit Ausonidum, et tacitis regnavit Amyclis. Egæon qualis, centum cui brachia dicunt Centenasque manus, quinquaginta oribus ignem Pectoribusque arsisse, Jovis cùm fulmina contrà Tot paribus streperet clypeis, tot stringeret enses: Sic toto Eneas desævit in æquore victor,

Ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphæi
Quadrijuges in equos adversaque pectora tendit;
Atque illi, longè gradientem et dira frementem
Ut vidêre, metu versi retroque ruentes,
Effunduntque ducem, rapiuntque ad littora currus
Interea bijugis infert se Lucagus albis
In medios, fraterque Liger; sed frater habenis
Flectit equos; strictum rotat acer Lucagus ensem.
Haud tulit Eneas tanto fervore furentes:
Irruit, adversâque ingens apparuit hastâ.
Cui Liger :-

Non Diomedis equos, non currum cernis Achillis,
Aut Phrygiæ campos: nunc belli finis et ævi
His dabitur terris. Vesano talia latè

570

575

580

Dicta volant Ligeri; sed non et Troïus heros

586

590

Dicta parat contrà; jaculum nam torquet in hostem.*
Lucagus ut pronus pendens in verbera telo
Admonuit bijugos, projecto dum pede lævo
Aptat se pugnæ,
subit oras hasta per imas
Fulgentis clypei; tum lævum perforat inguen.
Excussus curru moribundus volvitur arvis ;
Quem pius Æneas dictis affatur amaris:-
Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum
Prodidit, aut vanæ vertêre ex hostibus umbræ :
Ipse rotis saliens juga deseris. Hæc ita fatus,
Arripuit bijugos. Frater tendebat inertes
Infelix palmas, curru delapsus eodem:—
Per te, per qui te talem genuêre parentes,

595

Vir Trojane, sine hanc animam, et miserere precantis.
Pluribus oranti Æneas:-Haud talia dudum

Dicta dabas. Morere, et fratrem ne desere frater. 600
Tum, latebras animæ, pectus mucrone recludit.
Talia per campos debat funera ductor
Dardanius, torrentis aquæ vel turbinis atri

605

More furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt
Ascanius puer et nequicquam obsessa juventus.
Junonem interea compellat Jupiter ultro:-

O germana mihi atque eadem gratissima conjux,
Ut rebare, Venus (nec te sententia fallit)
Trojanas sustentat opes? non vivida bello

Dextra viris, animusque ferox, patiensque perîcli! 610
Cui Juno submissa :-Quid, o pulcherrime conjux,

Sollicitas ægram et tua tristia dicta timentem?
Si mihi, quæ quondam fuerat, quamque esse decebat,
Vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
Omnipotens, quin et pugnæ subducere Turnum,
Et Dauno possem incolumem servare parenti.
Nunc pereat, Teucrisque pio det sanguine pœnas.
Ille tamen nostrâ deducit origine nomen,
Pilumnusque illi quartus pater; et tua largâ
Sæpe manu multisque oneravit limina donis.
Cui rex ætherii breviter sic fatus Olympi :-
Si mora præsentis leti tempusque caduco
Oratur juveni, meque hoc ita ponere sentis,
Tolle fugâ Turnum, atque instantibus eripe fatis.
Hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis
Sub precibus venia ulla latet, totumque moveri
Mutarive putas bellum, spes pascis inanes.

Cui Juno allacrymans:-Quid si, quæ voce gravaris,
Mente dares, atque hæc Turno rata vita maneret?
Nunc manet insontem gravis exitus: aut ego veri
Vana feror. Quod ut o potiùs formidine falsâ
Ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas.
Hæc ubi dicta dedit, cœlo se protenus alto
Misit, agens hyemem nimbo succincta per auras;
Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.
Tum dea nube cavâ tenuem sine viribus umbram,
In faciem Æneæ (visu mirabile monstrum)
Dardaniis ornat telis; clypeumque jubasque
Divini assimulat capitis; dat inania verba;
Dat sinè mente sonum, gressusque effingit euntis:
Morte cbitâ quales fama est volitare figuras,
Aut quæ sopitos deludunt somnia sensus.
At primas læta ante acies exultat imago,
Irritatque virum telis, et voce lacessit.

615

620

625

630

635

640

Instat cui Turnus, stridentemque eminus hastam
Conjicit: illa dato vertit vestigia tergo.
Tum verò Ænean aversum ut cedere Turnus

645

Credidit, atque animo spem turbidus hausit inanem :-
Quò fugis, Ænea? thalamos ne desere pactos:
Hâc dabitur dextrâ tellus quæsita per undas.
Talia vociferans sequitur, strictumque coruscat
Mucronem; nec ferre videt sua gaudia ventos.

Fortè ratis celsi conjuncta crepidine saxi

650

655

Expositis stabat scalis et ponte parato,
Quâ rex Clusinis advectus Osinius oris.
Huc sese trepida Æneæ fugientis imago
Conjicit in latebras: nec Turnus segnior instat,
Exsuperatque moras, et pontes transilit altos.
Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem,
Avulsamque rapit revoluta per æquora navem.
Tunc levis haud ultra latebras jam quærit imago,
Sed sublime volans nubi se immiscuit atræ:
Illum autem Æneas absentem in prælia poscit.
Obvia multa virûm demittit corpora morti :
Cùm Turnum medio interea fert æquore turbo.
Respicit ignarus rerum, ingratusque salutis,
Et duplices cum voce manus ad sidera tendit :-
Omnipotens genitor, tanton' me crimine dignum
Duxisti? et tales voluisti expendere pœnas?

660

665

669

676

Quò feror? unde abii? quæ me fuga, quemve reducet?
Laurentesne iterum muros aut castra videbo ?
Quid manus illa virûm, qui me meaque arma secuti,
Quosque, nefas, omnes infandâ in morte reliqui?
Et nunc palantes video, gemitumque cadentûm
Accipio. Quid ago? aut quæ jam satis ima dehiscat
Terra mihi? vos o potiùs miserescite, venti:
In rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro,
Ferte ratem, sævisque vadis immittite Syrtis,
Quò neque me Rutuli, neque conscia fama sequatur.
Hæc memorans, animo nunc huc, nunc fluctuat illuc ;
An sese mucrone ob tantum dedecus amens
Induat, et crudum per costas exigat ensem;

Fluctibus an jaciat mediis, et littora nando

Curva petat, Teucrûmque iterum se reddat in arma.
Ter conatus utramque viam ; ter maxima Juno
Continuit, juvenemque animo miserata repressit.
Labitur alta secans, Huctuque æstuque secundo:
Et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.

At Jovis interea monitis Mezentius ardens
Succedit pugnæ, Teucrosque invadit ovantes.
Concurrunt Tyrrhena acies, atque omnibus uni,
Uni odiisque viro telisque frequentibus instant.
Ille, velut rupes, vastum quæ prodit in æquor,
Obvia ventorum furiis, expôstaque ponto,

681

685

690

Vim cunctam atque minas perfert colique marisque, 695

700

Ipsa immota manens; prolem Dolichaonis Hebrum
Sternit humi, cum quo Latagum, Palmumque fugacem :
Sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
Occupat os faciemque adversam: poplite Palmum
Succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso
Donat habere humeris, et vertice figere cristas.
Nec non Evanthen Phrygium, Paridisque Mimanta
Equalem comitemque: unâ quem nocte Theano
In lucem genitori Amyco dedit; et face prægnans
Cisseïs regina Parin: Paris urbe paternâ
Occubat; ignarum Laurens habet ora Mimanta.

Ac velut ille canum morsu de montibus altis
Actus aper, (multos Vesulus quem pinifer annos
Defendit, multosque palus Laurentia), silvâ
Pastus arundineâ, postquam inter retia ventum est,
Substitit, infremuitque ferox, et inhorruit armos ;
Nec cuiquam irasci propiúsve accedere virtus;
Sed jaculis tutisque procul clamoribus instant:
Ille autem impavidus partes cunctatur in omnes,
Dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.
Haud aliter, justæ quibus est Mezentius iræ,
Non ulli est animus stricto concurrere ferro;
Missilibus longè et vasto clamore lacessunt.

705

110

715

Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,
Graius homo, infectos linquens profugus hymenæos. 720
Hunc ubi miscentem longè media agmina vidit,
Purpureum pennis et pactæ conjugis ostro:
Impastus stabula alta leo ceu sæpe peragrans,
(Suadet enim vesana fames) si forte fugacem

Conspexit capream, aut surgentem in cornua cervum;
Gaudet, hians immanè, comasque arrexit, et hæret
Visceribus super incumbens; lavit improba teter
Ora cruor:

Sic ruit in densos alacer Mezentius hostes.
Sternitur infelix Acron, et calcibus atram
Tundit humum expirans, infractaque tela cruentat.
Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
Sternere, nec jactâ cæcum dare cuspide vulnus;
Obvius adversoque occurrit, seque viro vir
Contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
Tum super abjectum posito pede nixus et hastâ:---
Pars belli haud temnenda, viri, jacet altus Orodes

726

730

735

« PreviousContinue »