Page images
PDF
EPUB

quo

Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit,
Et sit fortuna loco, qui casus agat res,
Portam vi multâ converso cardine torquet,
Obnixus latis humeris, multosque suorum,
Monibus exclusos, duro in certamine linquit;
Ast alios secum includit, recipitque ruentes,
Demens! qui Rutulum in medio non agmine regem

725

Viderit irrumpentem, ultroque incluserit nrbi:

Immanem veluti pecora inter inertia tigrim.
Continuò nova lux oculis effulsit, et arma
Horrendùm sonuêre; tremunt in vertice crista
Sanguineæ, clypeoque micantia fulmina mittunt.

730

Agnoscunt faciem invisam atque immania membra
Turbati subitò Æneada. Tum Pandarus ingens
Emicat, et mortis fraternæ fervidus irâ
Effatur: Non hæc dotalis regia Amatæ,
Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas.
Olli subridens sedato pectore Turnus :-

Incipe, si qua animo virtus, et consere dextram ;
Hìc etiam inventum Priamo narrabis Achillem.
Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo
Intorquet, summis adnixus viribus, hastam.
Excepêre auræ; vulnus Saturnia Juno
Detorsit veniens, portæque infigitur hasta.
At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
Effugies: neque enim is tela nec vulneris auctor.
Sic ait, et sublatum altè consurgit in ensem,
Et mediam ferro gemina inter tempora frontem
Dividit, impubesque immani vulnere malas.
Fit sonus; ingenti concussa est pondere tellus.
Collapsus artus atque arma cruenta cerebro
Sternit humi moriens: atque illi partibus æquis

735

740

745

750

Huc caput atque illuc humero ex utroque pependit. 755 Diffugiunt versi trepidâ formidine Troës.

Et, si continuò victorem ea cura subîsset,

Rumpere claustra manu, sociosque immittere portis,
Ultimus ille dies bello gentique fuisset.

Sed furor ardentem cædisque insana cupido

Egit in adversos.

Principio Phalarim, et succiso poplite Gygen Excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas

760

765

770

775

780

In tergum: Juno vires animumque ministrat.
Addit Halyn comitem, et confixâ Phegea parmâ ;
Ignaros deinde in muris, Martemque cientes,
Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytanimque;
Lyncea tendentem contrà, sociosque vocantem,
Vibranti gladio connixus ab aggere dexter
Occupat; huic uno dejectum cominus ictu
Cum galeâ longè jacuit caput: indè ferarum
Vastatorem Amycum, quo non felicior alter
Ungere tela manu ferrumque armare veneno;
Et Clytium Æoliden, et amicum Crethea Musis;
Crethea Musarum comitem; cui carmina semper
Et citharæ cordi, numerosque intendere nervis:
Semper equos atque arma virûm pugnasque canebat.
Tandem ductores, auditâ cæde suorum,
Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus;
Palantesque vident socios, hostemque receptum.
Et Mnestheus :-Quò deinde fugam? quò tenditis? inquit.
Quos alios muros, quæ jam ultra moenia habetis?
Unus homo, vestris, o cives, undique septus
Aggeribus, tantas strages impune per urbem
Ediderit? juvenum primos tot miserit Orco?
Non infelicis patriæ, veterumque deorum,
Et magni Æneæ segnes miseretque pudetque?
Talibus accensi firmantur, et agmine denso
Consistunt. Turnus paulatim excedere pugnâ,
Et fluvium petere ac partem quæ cingitur undâ.
Acriùs hoc Teucri clamore incumbere magno,
Et glomerare manum: ceu sævum turba leonem
Cum telis premit infensis; at territus ille,
Asper, acerba tuens, retro redit: et neque terga
Ira dare aut virtus patitur; nec tendere contrà,
Ille quidem hoc cupiens potis est per tela virosque :
Haud aliter retro dubius vestigia Turnus
Improperata refert, et mens exæstuat irâ.
Quin etiam bis tum medios invaserat hostes,
Bis conversa fugâ per muros agmina vertit.
Sed manus è castris properè coit omnis in unum.
Nec contrà vires audet Saturnia Juno
Sufficere; aëriam cœlo nam Jupiter Irim
Demisit, germanæ haud mollia jussa ferentem,
Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.

785

790

795

800

805

Ergò nec clypeo juvenis subsistere tantum,
Nec dextrâ valet: injectis sic undique telis
Obruitur. Strepit assiduo cava tempora circùm
Tinnitu galea, et saxis solida æra fatiscunt;
Discussæque jubæ capiti; nec sufficit umbo
Ictibus; ingeminant hastis et Troës, et ipse
Fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore
Liquitur; et piceum (nec respirare potestas)
Flumen agit; fessos quatit æger anhelitus artus.
Tum demum præceps saltu sese omnibus armis
In fluvium dedit: ille suo cum gurgite flavo
Accepit venientem, ac mollibus extulit undis;
Et lætum sociis ablutâ cæde, remisit.

sudor

810

815

LIBER X.

PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi,
Conciliumque vocat divûm pater atque hominum rex
Sideream in sedem: terras unde arduus omnes,
Castraque Dardanidum aspectat, populosque Latinos.
Considunt tectis bipatentibus. Incipit ipse :-
Coelicolæ magni, quianam sententia vobis
Versa retro, tantúmque animis certatis iniquis?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.

Quæ contra vetitum discordia? quis metus aut hos
Aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
Adveniet justum pugnæ, ne arcessite, tempus,
Cùm fera Carthago Romanis arcibus olim
Exitium magnum atque Alpes immittet apertas.
Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit:
Nunc sinite, et placitum læti componite fœdus.
Jupiter hæc paucis: at non Venus aurea contrà
Pauca refert:-

5

10

15

20

O pater, o hominum rerumque æterna potestas,
(Namque aliud quid sit, quod jam implorare queamus ?)
Cernis ut insultent Rutuli? Turnusque feratur
Per medios insignis equis, tumidusque secundo
Marte ruat? non clausa tegunt jam moenia Teucros.
Quin intrà portas atque ipsis prælia miscent

Aggeribus moerorum, et inundant sanguine fossæ.
Eneas ignarus abest. Nunquamne levari
Obsidione sines? muris iterum imminet hostis
Nascentis Troja, nec non exercitus alter,
Atque iterum in Teucros Ætolis surgit ab Arpis
Tydides. Equidem credo, mea vulnera restant,
Et tua progenies mortalia demoror arma.
Si sinè pace tuâ atque invito numine Troës
Italiam petiêre, luant peccata, neque illos
Juveris auxilio; sin tot responsa secuti,

25

30

Quæ Superi Manesque dabant, cur nunc tua quisquam

Vertere jussa potest? aut cur nova condere fata?

35

Quid repetam exustas Erycino in littore classes?

Quid tempestatum regem, ventosque furentes.
Æoliâ excitos, aut actam nubibus Irim?
Nunc etiam Manes (hæc intentata manebat
Sors rerum) movet, et superis immissa repentè
Allecto, medias Italûm bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor: speravimus ista,
Dum fortuna fuit: vincant, quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua conjux
Dura, per eversæ, genitor, fumantia Troja
Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Eneas sanè ignotis jactetur in undis;

Et, quamcunque viam dederit Fortuna, sequatur:
Hunc tegere, et diræ valeam subducere pugnæ.
Est Amathus, est celsa Paphos, atque alta Cythera,
Idaliæque domus: positis inglorius armis
Exigat hìc ævum. Magnâ ditione jubeto
Carthago premat Ausoniam; nihil urbibus indè
Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
Juvit, et Argolicos medium fugisse per ignes?
Totque maris vastæque exhausta pericula terræ,
Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quærunt?
Non satius cineres patriæ insedisse supremos

40

45

50

55

Atque solum quo Troja fuit? Xanthum et Simoënta 60
Redde, oro, miseris: iterumque revolvere casus
Da, pater, Iliacos Teucris. Tum regia Juno
Acta furore gravi:-Quid me alta silentia cogis
Rumpere, et obductum verbis vulgare dolorem ?
Eneam hominum quisquam divûmve subegit

65

?

70

75

80

85

Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam fatis petiit auctoribus; esto:
Cassandra impulsus furiis. Num linquere castra
Hortati sumus, aut vitam committere ventis?
Num puero summam belli, num credere muros
Tyrrhenamque fidem, aut gentes agitare quietas?
Quis deus in fraudem, quæ dura potentia nostra,
Egit? ubi hic Juno, demissave nubibus Iris ?
Indignum est, Italos Trojam circumdare flammis
Nascentem, et patriâ Turnum consistere terrâ,
Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater.
Quid, face Trojanos atrâ vim ferre Latinis?
Arva aliena jugo premere, atque avertere prædas?
Quid, soceros legere, et gremiis abducere pactas?
Pacem orare manu, præfigere puppibus arma?
Tu potes Æneam manibus subducere Graiûm,
Proque viro nebulam et ventos obtendere inanes;
Et potes in totidem classem convertere Nymphas :
Nos aliquid Rutulos contrà juvisse, nefandum est?
Eneas ignarus abest: ignarus et absit.
Est Paphos, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
Quid gravidam bellis urbem et corda aspera tentas ?
Nosne tibi fluxas Phrygiæ res vertere fundo
Conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis
Objecit? quæ causa fuit consurgere
Europamque Asiamque, et fœdera. solvere furto?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter?
Aut ego tela dedi, fovive Cupidine bella?
Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
Haud justis assurgis, et irrita jurgia jactas.
Talibus orabat Juno; cunctique fremebant
Cœlicolæ assensu vario: ceu flamina prima
Cum deprensa fremunt silvis, et cæca volutant
Murmura, venturos nautis prodentia ventos.
Tum Pater omnipotens, rerum cui prima potestas,
Infit. Eo dicente, deûm domus alta silescit,
Et tremefacta solo tellus; silet arduus æther;
Tum Zephyri posuêre; premit placida æquora pontus.
Accipite ergò animis, atque hæc mea figite dicta.
Quandoquidem Ausonios conjungi fœdere Teucris
Haud licitum, nec vestra capit discordia finem,
Quæ cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,

in arma

90

95

100

105

« PreviousContinue »