Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit, Et sit fortuna loco, qui casus agat res, Portam vi multâ converso cardine torquet, Obnixus latis humeris, multosque suorum, Monibus exclusos, duro in certamine linquit ; Ast alios secum includit, recipitque ruentes,
Demens! qui Rutulum in medio non agmine regem Viderit irrumpentem, ultroque incluserit nrbi : Immanem veluti pecora inter inertia tigrim. Continuò nova lux oculis effulsit, et arma Horrendùm sonuêre; tremunt in vertice cristæ
Sanguineæ, clypeoque micantia fulmina mittunt.
Agnoscunt faciem invisam atque immania membra
Turbati subitò Æneada. Tum Pandarus ingens Emicat, et mortis fraternæ fervidus irâ
Effatur: Non hæc dotalis regia Amatæ,
Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum. Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas. Olli subridens sedato pectore Turnus :-
qua animo virtus, et consere dextram ; Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem. Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo Intorquet, summis adnixus viribus, hastam. Excepêre auræ; vulnus Saturnia Juno Detorsit veniens, portæque infigitur hasta. At non hoc telum, mea quod vi dextera versat, Effugies: neque enim is tela nec vulneris auctor. Sic ait, et sublatum altè consurgit in ensem, Et mediam ferro gemina inter tempora frontem Dividit, impubesque immani vulnere malas. Fit sonus; ingenti concussa est pondere tellus. Collapsus artus atque arma cruenta cerebro Sternit humi moriens: atque illi partibus æquis
Huc caput atque illuc humero ex utroque pependit. 755 Diffugiunt versi trepidâ formidine Troës.
Et, si continuò victorem ea cura subîsset,
Rumpere claustra manu, sociosque immittere portis, Ultimus ille dies bello gentique fuisset.
Sed furor ardentem cædisque insana cupido
Principio Phalarim, et succiso poplite Gygen Excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas
In tergum: Juno vires animumque ministrat.
Addit Halyn comitem, et confixâ Phegea parmâ;
Ignaros deinde in muris, Martemque cientes,
Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytanimque; Lyncea tendentem contrà, sociosque vocantem, Vibranti gladio connixus ab aggere dexter Occupat; huic uno dejectum cominus ictu Cum galeâ longè jacuit caput: indè ferarum Vastatorem Amycum, quo non felicior alter Ungere tela manu ferrumque armare veneno; Et Clytium Æoliden, et amicum Crethea Musis; Crethea Musarum comitem; cui carmina semper Et citharæ cordi, numerosque intendere nervis: Semper equos atque arma virûm pugnasque canebat. Tandem ductores, auditâ cæde suorum, Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus; Palantesque vident socios, hostemque receptum. Et Mnestheus :-Quò deinde fugam? quò tenditis? inquit. Quos alios muros, quæ jam ultra mœnia habetis? Unus homo, vestris, o cives, undique septus Aggeribus, tantas strages impune per urbem Ediderit? juvenum primos tot miserit Orco? Non infelicis patriæ, veterumque deorum, Et magni Æneæ segnes miseretque pudetque? Talibus accensi firmantur, et agmine denso Consistunt. Turnus paulatim excedere pugnâ, Et fluvium petere ac partem quæ cingitur undâ. Acriùs hoc Teucri clamore incumbere magno, Et glomerare manum: ceu sævum turba leonem Cum telis premit infensis; at territus ille, Asper, acerba tuens, retro redit: et neque terga Ira dare aut virtus patitur; nec tendere contrà, Ille quidem hoc cupiens potis est per tela virosque : Haud aliter retro dubius vestigia Turnus Improperata refert, et mens exæstuat irâ. Quin etiam bis tum medios invaserat hostes, Bis conversa fugâ per muros agmina vertit. Sed manus è castris properè coit omnis in unum. Nec contrà vires audet Saturnia Juno Sufficere; aëriam cœlo nam Jupiter Irim Demisit, germanæ haud mollia jussa ferentem, Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
Ergò nec clypeo juvenis subsistere tantum, Nec dextrâ valet: injectis sic undique telis Obruitur. Strepit assiduo cava tempora circùm Tinnitu galea, et saxis solida æra fatiscunt; Discussæque jubæ capiti; nec sufficit umbo Ictibus; ingeminant hastis et Troës, et ipse Fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor Liquitur; et piceum (nec respirare potestas) Flumen agit; fessos quatit æger anhelitus artus. Tum demum præceps saltu sese omnibus armis In fluvium dedit: ille suo cum gurgite flavo Accepit venientem, ac mollibus extulit undis; Et lætum sociis ablutâ cæde, remisit.
PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi, Conciliumque vocat divûm pater atque hominum rex Sideream in sedem: terras unde arduus omnes, Castraque Dardanidum aspectat, populosque Latinos. Considunt tectis bipatentibus. Incipit ipse:- Coelicolæ magni, quianam sententia vobis Versa retro, tantúmque animis certatis iniquis? Abnueram bello Italiam concurrere Teucris. Quæ contra vetitum discordia? quis metus aut hos Aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? Adveniet justum pugnæ, ne arcessite, tempus, Cùm fera Carthago Romanis arcibus olim Exitium magnum atque Alpes immittet apertas. Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit: Nunc sinite, et placitum læti componite fœdus. Jupiter hæc paucis: at non Venus aurea contrà Pauca refert :-
O pater, o hominum rerumque æterna potestas, (Namque aliud quid sit, quod jam implorare queamus ?) Cernis ut insultent Rutuli? Turnusque feratur Per medios insignis equis, tumidusque secundo Marte ruat? non clausa tegunt jam monia Teucros. Quin intrà portas atque ipsis prælia miscent
Aggeribus mororum, et inundant sanguine fossæ. Eneas ignarus abest. Nunquamne levari Obsidione sines? muris iterum imminet hostis Nascentis Trojæ, nec non exercitus alter, Atque iterum in Teucros Ætolis surgit ab Arpis Tydides. Equidem credo, mea vulnera restant, Et tua progenies mortalia demoror arma. Si sinè pace tuâ atque invito numine Troës Italiam petiêre, luant peccata, neque illos Juveris auxilio; sin tot responsa secuti,
Quæ Superi Manesque dabant, cur nunc tua quisquam
Vertere jussa potest? aut cur nova condere fata?
Quid repetam exustas Erycino in littore classes? Quid tempestatum regem, ventosque furentes Eoliâ excitos, aut actam nubibus Irim? Nunc etiam Manes (hæc intentata manebat Sors rerum) movet, et superis immissa repentè Allecto, medias Italûm bacchata per urbes. Nil super imperio moveor: speravimus ista, Dum fortuna fuit: vincant, quos vincere mavis. Si nulla est regio, Teucris quam det tua conjux Dura, per eversæ, genitor, fumantia Trojæ Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. Æneas sanè ignotis jactetur in undis;
Et, quamcunque viam dederit Fortuna, sequatur: Hunc tegere, et diræ valeam subducere pugnæ. Est Amathus, est celsa Paphos, atque alta Cythera, Idaliæque domus: positis inglorius armis Exigat hic ævum. Magnâ ditione jubeto Carthago premat Ausoniam; nihil urbibus indè Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli Juvit, et Argolicos medium fugisse per ignes? Totque maris vastæque exhausta pericula terræ, Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quærunt? Non satius cineres patriæ insedisse supremos
Atque solum quo Troja fuit? Xanthum et Simoënta 60 Redde, oro, miseris: iterumque revolvere casus Da, pater, Iliacos Teucris. Tum regia Juno Acta furore gravi :-Quid me alta silentia cogis Rumpere, et obductum verbis vulgare dolorem? Æneam hominum quisquam divûmve subegit
Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino? Italiam fatis petiit auctoribus; esto:
Cassandra impulsus furiis. Num linquere castra Hortati sumus, aut vitam committere ventis ? Num puero summam belli, num credere muros? Tyrrhenamque fidem, aut gentes agitare quietas ? Quis deus in fraudem, quæ dura potentia nostra, Egit? ubi hìc Juno, demissave nubibus Iris ? Indignum est, Italos Trojam circumdare flammis Nascentem, et patriâ Turnum consistere terrâ, Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater. Quid, face Trojanos atrâ vim ferre Latinis? Arva aliena jugo premere, atque avertere prædas? Quid, soceros legere, et gremiis abducere pactas? Pacem orare manu, præfigere puppibus arma? Tu potes Æneam manibus subducere Graiûm, Proque viro nebulam et ventos obtendere inanes; Et potes in totidem classem convertere Nymphas : Nos aliquid Rutulos contrà juvisse, nefandum est? Eneas ignarus abest: ignarus et absit. Est Paphos, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera: Quid gravidam bellis urbem et corda aspera tentas? Nosne tibi fluxas Phrygiæ res vertere fundo Conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis Objecit ? quæ causa fuit consurgere Europamque Asiamque, et fœdera solvere furto? Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter? Aut ego tela dedi, fovive Cupidine bella? Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis Haud justis assurgis, et irrita jurgia jactas. Talibus orabat Juno; cunctique fremebant Calicolæ assensu vario: ceu flamina prima Cùm deprensa fremunt silvis, et cæca volutant Murmura, venturos nautis prodentia ventos. Tum Pater omnipotens, rerum cui prima potestas, Infit. Eo dicente, deûm domus alta silescit, Et tremefacta solo tellus; silet arduus æther; Tum Zephyri posuêre; premit placida æquora pontus. Accipite ergò animis, atque hæc mea figite dicta. Quandoquidem Ausonios conjungi fœdere Teucris Haud licitum, nec vestra capit discordia finem, Quæ cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
« PreviousContinue » |