Page images
PDF
EPUB

Illam omnis tectis agrisque effusa inventus
Turbaque miratur matrum, et prospectat euntem,
Attonitis inhians animis, ut regius ostro

Velet honos leves humeros; ut fibula crinem
Auro internectat; Lyciam ut gerat ipsa pharetram,
Et pastoralem præfixâ cuspide myrtum.

815

LIBER VIII.

5

10

15

Ur belli signum Laurenti Turnus ab arce
Extulit, et rauco strepuerunt cornua cantu,
Utque acres concussit equos, utque impulit arma,
Extemplo turbati animi; simul omne tumultu
Conjurat trepido Latium, sævitque juventus
Effera. Ductores primi Messapus et Ufens,
Contemtorque deûm Mezentius, undique cogunt
Auxilia, et latos vastant cultoribus agros.
Mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
Qui petat auxilium, et, Latio consistere Teucros,
Advectum Æneam classi, victosque Penates
Inferre, et fatis regem se dicere posci,
Edoceat, multasque viro se adjungere gentes
Dardanio, et latè Latio increbrescere nomen.
Quid struat his coeptis quem, si fortuna sequatur,
Eventum pugnæ cupiat, manifestiùs ipsi,
Quàm Turno regi, aut regi apparere Latino.
Talia per Latium. Quæ Laomedontius heros
Cuncta videns, magno curarum fluctuat æstu;
Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, 20
In partesque rapit varias, perque omnia versat:
Sicut aquæ tremulum labris ubi lumen ahenis,
Sole repercussum, aut radiantis imagine lunæ,
Omnia pervolitat latè loca, jamque sub auras
Erigitur, summique ferit laquearia tecti.
Nox erat, et terras animalia fessa
per omnes
Alituum pecudumque genus sopor altus habebat,
Cùm pater in ripâ, gelidique sub ætheris axe,
Eneas, tristi turbatus pectora bello,

Procubuit, seramque dedit per membra quietem.

25

30

Huic deus ipse loci, fluvio Tiberinus amœno,
Populeas inter senior se attollere frondes
Visus: eum tenuis glauco velabat amictu
Carbasus, et crines umbrosa tegebat arundo.
Tum sic affari, et curas his demere dictis :—
O sate gente deûm, Trojanam ex hostibus urbem
Qui revehis nobis, æternaque Pergama servas,
Expectate solo Laurenti arvisque Latinis,
Hic tibi certa domus; certi, ne absiste, Penates;
Neu belli terrere minis. Tumor omnis et iræ
Concessêre deûm.

Jamque tibi, ne vana putes hæc fingere somnum,
Littoreis ingens inventa sub ilicibus sus,
Triginta capitum fœtus enixa, jacebit;
Alba, solo recubans, albi circum ubera nati.
Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum:

35

40

45

Ex quo ter denis urbem redeuntibus annis

Ascanius clari condet cognominis Albam.

Haud incerta cano. Nunc, quâ ratione, quod instat,

Expedias victor, paucis, adverte, docebo.

50

Arcades his oris, genus à Pallante profectum,

Qui regem Evandrum comites, qui signa secuti,
Delegêre locum, et posuêre in montibus urbem,
Pallantis proavi de nomine Pallanteum.
Hi bellum assiduè ducunt cum gente Latinâ;
Hos castris adhibe socios, et fœdera junge.
Ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
Adversum remis superes subvectus ut amnem.
Surge, age, nate deâ; primisque cadentibus astris
Junoni fer ritè preces, iramque minasque
Supplicibus supera votis. Mihi victor honorem
Persolves. Ego sum, pleno quem flumine cernis
Stringentem ripas, et pinguia culta secantem,
Cæruleus Tybris, coelo gratissimus amnis.
Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit,
Dixit; deinde lacu Fluvius se condidit alto,

55

60

65

Ima petens. Nox Æneam somnusque reliquit.
Surgit, et, ætherii spectans orientia Solis
Lumina, rite cavis undam de flumine palmis
Sustulit, ac tales effundit ad æthera voces:—

70

Nymphæ, Laurentes Nymphæ, genus amnibus unde est, Tuque, o Tybri tuo genitor cum flumine sancto,

212

Accipite Enean, et tandem arcete perîclis.
Quo te cunque lacus, miserantem incommoda nostra,
Fonte tenet, quocunque solo pulcherrimus exis,
Semper honore meo, semper celebrabere donis,
Corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum.
Adsis o tantùm, et propiùs tua numina firmes.

Sic memorat, geminasque legit de classe biremes,
Remigioque aptat; socios simul instruit armis.
Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum!
Candida per silvam cum foetu concolor albo
Procubuit, viridique in littore conspicitur sus:
Quam pius Æneas tibi enim, tibi, maxima Juno,
Mactat, sacra ferens, et cum grege sistit ad aram.
Tybris eâ fluvium, quàm longa est, nocte tumentem
Leniit, et tacitâ refluens ita substitit undâ,
Mitis ut in morem stagni placidæque paludis
Sterneret æquor aquis, remo ut luctamen abesset.
Ergò iter inceptum celerant rumore secundo.
Labitur uncta vadis abies: mirantur et undæ,
Miratur nemus insuetum fulgentia longè
Scuta virûm fluvio pictasque innare carinas.
Olli remigio noctemque diemque fatigant,
Et longos superant flexus, variisque teguntur
Arboribus, viridesque secant placido æquore silvas,
Sol medium cœli conscenderat igneus orbem,
Cùm muros, arcemque procul, et rara domorum
Tecta vident, quæ nunc Romana potentia cœlo
Equavit: tum res inopes Evandrus habebat.
Ocyùs advertunt proras, urbique propinquant.
Fortè die solemnem illo rex Arcas honorem
Amphitryoniadæ magno divisque ferebat
Ante urbem in luco. Pallas huic filius unà,
Unà omnes juvenum primi, pauperque senatus,
Thura dabant; tepidusque cruor fumabat ad aras.
Ut celsas vidêre rates, atque inter opacum
Allabi nemus, et tacitis incumbere remis,
Terrentur visu subito, cunctique relictis
Consurgunt mensis. Audax quos rumpere
Sacra vetat, raptoque volat telo obvius ipse,
Et procul è tumulo, Juvenes, quæ causa subegit
Ignotas tentare vias? quò tenditis? inquit.

Pallas

75

80

85

90

95

100

105

110

Qui genus? unde domo ? pacemne huc fertis, an arma?

Tum pater Æneas puppi sic fatur ab altâ,
Paciferæque manu ramum prætendit olivæ :-
Trojugenas ac tela vides inimica Latinis,
Quos illi bello profugos egêre superbo.
Evandrum petimus. Ferte hæc et dicite lectos
Dardaniæ venisse duces, socia arma rogantes.
Obstupuit tanto percussus nomine Pallas:
Egredere o, quicunque es, ait, coramque parentem
Alloquere, ac nostris succede penatibus hospes.
Excepitque manu, dextramque amplexus inhæsit.
Progressi subeunt luco, fluviumque relinquunt.
Tum regem Eneas dictis affatur amicis:-
Optime Grajugenûm, cui me Fortuna precari,
Et vittâ comtos voluit prætendere ramos;

115

120

125

135

Non equidem extimui, Danaûm quòd ductor, et Arcas,
Quòdque à stirpe fores geminis conjunctus Atridis; 130
Sed mea me virtus, et sancta oracula divûm,
Cognatique patres, tua terris didita fama,
Conjunxêre tibi, et fatis egêre volentem.
Dardanus, Iliacæ primus pater urbis et auctor,
Electrâ, ut Graii perhibent, Atlantide cretus,
Advehitur Teucros; Electram maximus Atlas
Edidit, æthereos humero qui sustinet orbes.
Vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
Cyllenæ gelido conceptum vertice fudit;
At Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas,
Idem Atlas generat, cœli qui sidera tollit.

Sic
genus amborum scindit se sanguine ab uno.
His fretus, non legatos, neque prima per artem
Tentamenta tui pepigi: me, me ipse, meumque
Objeci caput, et supplex ad limina veni.
Gens eadem, quæ te, crudeli Daunia bello
Insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,
Quin omnem Hesperiam penitus sua sub juga mittant,
Et mare, quod suprà, teneant, quodque alluit infrà.
Accipe, daque fidem. Sunt nobis fortia bello
Pectora, sunt animi, et rebus spectata juventus.
Dixerat Æneas. Ille os oculosque loquentis
Jamdudum, et totum lustrabat lumine corpus.
Tum sic pauca refert:-Ut te, fortissime Teucrûm,
Accipio agnoscoque libens! ut verba parentis,
Et vocem Anchisæ magni vultumque recordor!

140

145

150

155

Nam memini Hesionæ visentem regna sororis
Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,
Protenus Arcadia gelidos invisere fines.
Tum mihi prima genas vestîbat flore juventa;
Mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat
Anchises. Mihi mens juvenali ardebat amore
Compellare virum, et dextræ conjungere dextram.
Accessi, et cupidus Phenei sub monia duxi.
Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
Discedens chlamydemque auro dedit intertextam,
Frænaque bina, meus quæ nunc habet, aurea, Pallas.
Ergò et, quam petitis, juncta est mihi fœdere dextra;
Et, lux cùm primùm terris se crastina reddet,
Auxilio lætos dimittam, opibusque juvabo.
Interea sacra hæc, quando huc venistis amici,
Annua, quæ differre nefas, celebrate faventes
Nobiscum, et jam nunc sociorum assuescite mensis.
Hæc ubi dicta, dapes jubet et sublata reponi

160

165

170

175

Pocula, gramineoque viros locat ipse sedili
Præcipuumque toro et villosi pelle leonis
Accipit Eneam, solioque invitat acerno.
Tum lecti juvenes certatim aræque sacerdos

Viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris

180

Dona laboratæ Cereris, Bacchumque ministrant.
Vescitur Æneas, simul et Trojana juventus,

Perpetui tergo bovis et lustralibus extis.

Postquam exemta fames, et amor compressus edendi,
Rex Evandrus ait:-Non hæc solemnia nobis,
Has ex more dapes, hanc tanti numinis aram,

Vana superstitio veterumque ignara deorum
Imposuit: sævis, hospes Trojane, perîclis
Servati facimus, meritosque novamus honores.
Jam primùm saxis suspensam hanc aspice rupem :
Disjectæ procul ut moles, desertaque montis
Stat domus, et scopuli ingentem traxêre ruinam.
Hic spelunca fuit, vasto submota recessu,
Semihominis Caci facies quam dira tenebat,
Solis inaccessam radiis; semperque recenti
Cæde tepebat humus; foribusque affixa superbis
Ora virûm tristi pendebant pallida tabo.
Huic monstro Vulcanus erat pater: illius atros

185

190

195

« PreviousContinue »