Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Martia qui ob patriam pugnando vulnera passi.
Multaque præterea sacris in postibus arma,
Captivi pendent currus, curvæque secures,
Et crista capitum, et portarum ingentia claustra.
Spiculaque, clypeique, ereptaque rostra carinis.
Ipse Quirinali lituo parvâque sedebat

Succinctus trabeâ, lævâque ancile gerebat

Picus, equûm domitor: quem capta cupidine conjux
Aureâ percussum virgâ, versumque venenis,
Fecit avem Circe, sparsitque coloribus alas.
Tali intus templo divûm patriâque Latinus
Sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit ;
Atque hæc ingressis placido prior edidit ore :—
Dicite, Dardanidæ, (neque enim nescimus et urbem

Et genus, auditique advertitis æquore cursum)
Quid petitis? quæ causa rates, aut cujus egentes
Littus ad Ausonium tot per vada cœrula vexit?
Sive errore viæ, seu tempestatibus acti,
(Qualia multa mari nautæ patiuntur in alto)
Fluminis intrâstis ripas, portuque sedetis;
Ne fugite hospitium; neve ignorate Latinos
Saturni gentem, haud vinclo nec legibus æquam,
Sponte suâ, veterisque dei se more tenentem.
Atque equidem memini (fama est obscurior annis)
Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris
Dardanus Ideas Phrygiæ penetrârit ad urbes,
Threiciamque Samum, quæ nunc Samothracia fertur.
Hinc illum Corythi Tyrrhenâ ab sede profectum
Aurea nunc solio stellantis regia cœli
Accipit, et numerum divorum altaribus addit.

Dixerat: et dicta Ilioneus sic voce secutus:-
Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos
Atra subegit hyems vestris succedere terris,
Nec sidus regione viæ littusve fefellit.

Consilio hanc omnes animisque volentibus urbem
Afferimur, pulsi regnis, quæ maxima quondam
Extremo veniens Sol aspiciebat Olympo.

Ab Jove principium generis, Jove Dardana pubes
Gaudet avo; rex ipse Jovis de gente supremâ,
Troïus Æneas, tua nos ad limina misit.
Quanta per Idæos sævis effusa Mycenis
Tempestas îerit campos-quibus actus uterque

185

190

196

200

205

210

215

220

Europæ atque Asiæ fatis concurrerit orbis—

Audiit, et si quem tellus extrema refuso
Submovet Oceano, et si quem extenta plagarum
Quatuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
Diluvio ex illo tot vasta per æquora vecti,
Dîs sedem exiguam patriis littusque rogamus

225

235

Innocuum, et cunctis undamque auramque patentem. 230
Non erimus regno indecores; nec vestra feretur
Fama levis, tantive abolescet gratia facti;
Nec Trojam Ausonios gremio excepisse pigebit.
Fata per Æneæ juro, dextramque potentem,
Sive fide, seu quis bello est expertus et armis,
Multi nos populi, multæ (ne temne, quòd ultro
Præferimus manibus vittas ac verba precantia)
Et petiêre sibi et voluêre adjungere gentes.
Sed nos fata deûm vestras exquirere terras
Imperiis egêre suis. Hinc Dardanus ortus;

Tyrrhenum ad Tybrim, et fontis vada sacra Numicî.

Huc repetit, jussisque ingentibus urget Apollo

Dat tibi præterea fortunæ parva prioris

Munera, reliquias Trojâ ex ardente receptas.

Hoc pater Anchises auro libabat ad aras;

Hoc Priami gestamen erat, cùm jura vocatis

240

245

More daret populis; sceptrumque, sacerque tiaras,

Iliadumque labor vestes.

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus

Obtutu tenet ora, soloque immobilis hæret,
Intentos volvens oculos. Nec purpura regem

250

Picta movet, nec sceptra movent Priameïa tantum,
Quantum in connubio natæ thalamoque moratur ;
Et veteris Fauni volvit sub pectore sortem:
Hunc illum fatis externâ à sede profectum
Portendi generum, paribusque in regna vocari
Auspiciis; huic progeniem virtute futuram
Egregiam, et totum quæ viribus occupet orbem.
Tandem lætus ait:-Dî nostra incepta secundent,

255

Auguriumque suum. Dabitur, Trojane, quod optas. 260
Munera nec sperno. Non vobis, rege Latino,
Divitis uber agri Trojæve opulentia deerit.
Ipse modò Æneas (nostri si tanta cupido est,
Si jungi hospitio properat, sociusque vocari)
Adveniat; vultus neve exhorrescat amicos.

265

Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
Vos contrà regi mea nunc mandata referte.
Est mihi nata, viro gentis quam jungere nostræ,
Non patrio ex adyto sortes, non plurima colo
Monstra sinunt: generos externis affore ab oris,
Hoc Latio restare, canunt, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata
Et reor, et (si quid veri mens augurat) opto.

Hæc effatus, equos numero pater eligit omni.
Stabant ter centum nitidi in præsepibus altis.
Omnibus extemplo Teucris jubet ordine duci
Instratos ostro alipedes pictisque tapetis;
Aurea pectoribus demissa monilia pendent;

270

275

Teoti auro, fulvum mandunt sub dentibus aurum ;

Absenti Æneæ currum geminosque jugales,

280

Semine ab ætherio, spirantes naribus ignem,
Illorum de gente, patri quos dædala Circe
Suppositâ de matre nothos furata creavit.
Talibus Æneadæ donis dictisque Latini
Sublimes in equis redeunt, pacemque reportant.
Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis
Sæva Jovis conjux, aurasque invecta tenebat:
Et lætum Æneam classemque ex æthere longè
Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.
Moliri jam tecta videt, jam fidere terræ,
Deseruisse rates. Stetit acri fixa dolore.
Tum quassans caput, hæc effudit pectore dicta:-
Heu stirpem invisam, et fatis contraria nostris
Fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis,
Num capti potuere capi? num incensa cremavit
Troja viros? medias acies, mediosque per ignes
Invenêre viam. At, credo, mea numina tandem
Fessa jacent, odiis aut exsaturata quievi.
Quin etiam patriâ excussos infesta per undas
Ausa sequi, et profugis toto me opponere ponto.
Absumtæ in Teucros vires cœlique marisque.
Quid Syrtes, aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis

285

290

295

300

Profuit? optato conduntur Tybridis alveo,
Securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
Immanem Lapithûm valuit; concessit in iras
Ipse deûm antiquam genitor Calydona Dianæ ;

305

Quod scelus, aut Lapithas tantum, aut Calydona merentem?

310

[est.

315

Ast ego, magna Jovis conjux, nil linquere inausum
Quæ potui infelix, quæ memet in omnia verti,
Vincor ab Eneâ. Quòd, si mea numina non sunt
Magna satìs, dubitem haud equidem implorare quod usquam
Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
Non dabitur regnis (esto) prohibere Latinis,
Atque immota manet fatis Lavinia conjux:
At trahere, atque moras tantis licet addere rebus;
At licet amborum populos exscindere regum.
Hâc gener atque socer coëant mercede suorum.
Sanguine Trojano et Rutulo dotabere, virgo;
Et Bellona manet te pronuba. Nec face tantùm
Cisseis prægnans ignes enixa jugales;
Quin idem Veneri partus suus, et Paris alter,
Funestæque iterum recidiva in Pergama tædæ.

Hæc ubi dicta dedit, terras horrenda petivit.
Luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
Infernisque ciet tenebris: cui tristia bella,
Iræque, insidiæque, et crimina noxia cordi.
Odit et ipse pater Pluton, odere sorores
Tartarea monstrnm: tot sese vertit in ora,
Tam sævæ facies, tot pullulat atra colubris.
Quam Juno his acuit verbis, ac talia fatur:-
Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,

Hanc operam, ne noster honos, infractave cedat
Fama loco; neu connubiis ambire Latinum
Eneade possint, Italosve obsidere fines.
Tu potes unanimos armare in prœlia fratres,
Atque odiis versare domos: tu verbera tectis
Funereasque inferre faces: tibi nomina mille,
Mille nocendi artes. Foecundum concute pectus,
Disjice compositam pacem, sere crimina belli:
Arma velit, poscatque simul, rapiatque juventus.
Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis
Principio Latium et Laurentis tecta tyranni
Celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatæ,
Quam super adventu Teucrûm Turnique hymenæis
Fœmineæ ardentem curæque iræque coquebant.
Huic dea cæruleis unum de crinibus anguem
Conjicit, inque sinum præcordia ad intima subdit,
Quo furibunda domum monstro permisceat omnem.
Ille, inter vestes et levia pectora lapsus,

320

225

330

335

340

345

Volvitur attactu nullo, fallitque furentem,
Vipeream inspirans animam: fit tortile collo
Aurum ingens coluber, fit longæ tænia vittæ,
Innectitque comas, et membris lubricus errat.
Ac dum prima lues udo sublapsa veneno

350

Pertentat sensus, atque ossibus implicat ignem ;
Necdum animus toto percepit pectore flammam;
Molliùs, et solito matrum de more, locuta est,

355

360

365

Multa super natæ lacrymans Phrygiisque hymenæis:-
Exulibusne datur ducenda Lavinia Teucris,
O genitor? nec te miseret natæque tuique?
Nec matris miseret, quam primo Aquilone relinquet
Perfidus, alta petens abductâ virgine prædo?
At non sic Phrygius penetrat Lacedæmona pastor,
Ledæamque Helenam Trojanas vexit ad urbes.
Quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum,
Et consanguineo toties data dextera Turno?
Si gener externâ petitur de gente Latinis,
Idque sedet, Faunique premunt te jussa parentis,
Omnem equidem sceptris terram quæ libera nostris
Dissidet externam reor, et sic dicere divos.
Et Turno, si prima domûs repetatur origo,
Inachus Acrisiusque patres, mediæque Mycena.

His ubi nequicquam dictis experta Latinum
Contrà stare videt, penitusque in viscera lapsum
Serpentis furiale malum, totamque pererrat,
Tum verò infelix, ingentibus excita monstris,
Immensam sine more furit lymphata per urbem.
Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,
Quem pueri magno in gyro vacua atria circùm
Intenti ludo exercent; ille actus habenâ
Curvatis fertur spatiis: stupet inscia suprà
Impubesque manus, mirata volubile buxum :
Dant animos plaga; non cursu segnior illo
Per medias urbes agitur populosque feroces.
Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi,
Majus adorta nefas, majoremque orsa furorem,
Evolat, et natam frondosis montibus abdit,
Quò thalamum eripiat Teucris, tædasque moretur,
Evoë Bacche, fremens, solum te virgine dignum,
Vociferans; etenim molles tibi sumere thyrsos,
Te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.

370

575

380

385

390

« PreviousContinue »