Page images
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS.

LIBER VII.

Tu quoque litoribus nostris, Eneïa nutrix,
Eternam moriens famam, Caieta, dedisti;
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Eneas rite solutis,

Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
Æquora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Adispirant auræ in noctem, nec candida cursus
Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus,
Proxima Circaeæ raduntur litora terræ,
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos
Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,

5

10

Arguto tenues percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus, iræque leonum

15

Vincla recusantûm, et serâ sub nocte rudentûm;

Setigerique sues, atque in præsepibus ursi

Sævire, ac formæ magnorum ululare luporum;

Quos hominum ex facie dea sæva potentibus herbis
Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.
Quæ ne monstra pii paterentur talia Troës,
Delati in portus, neu littora dira subirent,
Neptunus ventis implevit vela secundis,

20

Atque fugam dedit, et præter vada fervida vexit.
Jamque rubescebat radiis mare, et æthere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis,

25

Cùm venti posuêre, omnisque repentè resedit
Flatus et in lento luctantur marmore tonsæ.
Atque hic Eneas ingentem ex æquore lucum
Prospicit hunc inter fluvio Tiberinus amono,
Vorticibus rapidis et multâ flavus arenâ,

In mare prorumpit. Variæ circùmque supráque
Assueta ripis volucres et fluminis alveo
Æthera mulcebant cantu, lucoque volabant.
Flectere iter sociis, terræque advertere proras
Imperat; et lætus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quæ tempora rerum,
Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
Cùm primùm Ausoniis exercitus appulit oris.
Expediam, et primæ revocabo exordia pugnæ.
Tu vatem, tu, diva, mone: dicam horrida bella,
Dicam acies, actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam
Hesperiam. Major rerum mihi nascitur ordo;
Majus opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
Jam senior longâ placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nymphâ genitum Laurente Maricâ
Accipimus. Fauno Picus pater; isque parentem
Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic, fato divûm, prolesque virilis
Nulla fuit, primâque oriens erepta juventâ est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
Jam matura viro, jam plenis nubilis annis
Multi illam magno è Latio totâque petebant
Ausoniâ. Petit ante alios pulcherrimus omnes

30

35

40

45

50

55

Turnus, avis atavisque potens: quem regia conjux
Adjungi generum miro properabat amore;
Sed variis portenta deûm terroribus obstant.

Laurus erat tecti medio, in penetralibus altis,
Sacra comam, multosque metu servata per annos:
Quam pater inventam, primas cùm conderet arces,
Ipse ferebatur Phœbo sacrâsse Latinus;
Laurentesque ab eâ nomen posuisse colonis
Hujus apes summum dense (mirabile dictu),
Stridore ingenti liquidum trans æthera vectæ,
Obsedêre apicem; et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuò vates, Externum cernimus, inquit,
Adventare virum, et partes petere agmen easdem
Partibus ex îsdem, et summâ dominarier arce.
Præterea, castis adolet dum altaria tædis,
Et juxta genitorem adstat Lavinia virgo,
Visa, nefas, longis comprendere crinibus ignem,
Atque omnem ornatum flammâ crepitante cremari,
Regalesque accensa comas, accensa coronam
Insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Vulcanum spargere tectis.
Id verò horrendum ac visu mirabile ferri:
Namque fore illustrem famâ fatisque canebant
Ipsam; sed populo magnum portendere bellum.
At rex sollicitus monstris, oracula Fauni,
Fatidici genitoris, adit, lucosque sub altâ
Consulit Albuneâ: nemorum quæ maxima sacro
Fonte sonat, sævamque exhalat opaca mephitim.
Hinc Italæ gentes omnisque Enotria tellus
In dubiis responsa petunt. Huc dona sacerdos
Cùm tulit, et cæsarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit,
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
Et varias audit voces, fruiturque deorum
Colloquio, atque imis Acheronta affatur Avernis.
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus,
Centum lanigeras mactabat rite bidentes;
Atque harum effultus tergo stratisque jacebat
Velleribus.

Subita ex alto vox reddita luco est:-
Ne pete connubiis natam sociare Latinis,
O mea progenies, thalamis neu crede paratis.

60

65

70

75

80

85

90

95

Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant; quorumque à stirpe nepotes
Omnia sub pedibus, quà Sol utrumque recurrens
Aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.
Hæc responsa patris Fauni, monitusque silenti
Nocte datos, non ipse suo premit ore Latinus;
Sed circùm latè voltitans jam Fama per urbes
Ausonias tulerat, cùm Laomedontia pubes
Gramineo ripe religavit ab aggere classem.

Eneas, primique duces, et pulcher Iülus,
Corpora sub ramis deponunt arboris altæ ;
Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam
Subjiciunt epulis (sic Jupiter ille monebat)
Et Cereale solum pomis agrestibus augent.
Consumtis hic fortè aliis, ut vertere morsus
Exiguam in Cererem penuria adegit edendi,
Et violare manu malisque audacibus orbem
Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris:-
Heus! etiam mensas consumimus ? inquit Iülus,
Nec plura, alludens. Ea vox audita laborum
Prima tulit finem; primamque loquentis ab ore
Eripuit pater, ac stupefactus numine pressit.
Continuò: Salve, fatis mihi debita tellus;
Vosque, ait, o fidi Troja salvete Penates.

:

100

105

110

115

120

Hic domus, hæc patria est. Genitor mihi talia (namque
Nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit :-
Cùm te, nate, fames ignota ad littora vectum
Accisis coget dapibus consumere mensas,
Tum sperare domos defessus, ibique memento
Prima locare manu molirique aggere tecta.

Hæc erat illa fames; hæc nos suprema manebant,
Exitiis positura modum.

Quare agite; et primo læti cum lumine solis,

125

130

Quæ loca, quive habeant homines, ubi mœnia gentis,

Vestigemus, et à portu diversa petamus.

Nunc pateras libate Jovi, precibusque vocate
Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.

Sic deinde effatus, frondenti tempora ramo
Implicat, et Geniumque loci, primamque deorum
Tellurem, Nymphasque, et adhuc ignota precatur
Numina; tum Noctem, Noctisque orientia Signa,
Idæumque Jovem, Phrygiamque ex ordine Matrem,

K

135

Invocat, et duplices Coloque Ereboque parentes.
Hic Pater omnipotens ter cœlo clarus ab alto
Intonuit; radiisque ardentem lucis et auro
Ipse manu quatiens ostendit ab æthere nubem.
Diditur hic subitò Trojana per agmina rumor,
Advenisse diem, quo debita monia condant.
Certatim instaurant epulas, atque omine magno
Crateras læti statuunt, et vina coronant.

140

145

Postera cùm primâ lustrabat lampade terras Orta dies, urbem, et fines, et littora gentis Diversi explorant; hæc fontis stagna Numici,

150

Hunc Tybrim fluvium, hìc fortes habitare Latinos.
Tum satus Anchisâ delectos ordine ab omni
Centum oratores augusta ad monia regis

Ire jubet, ramis velatos Palladis omnes,

Donaque ferre viro, pacemque exposcere Teucris.
Haud mora; festinant jussi, rapidisque feruntur
Passibus. Ipse humili designat moenia fossâ,
Moliturque locum, primasque in littore sedes,
Castrorum in morem, pinnis atque aggere cingit.
Jamque iter emensi, turres ac tecta Latinorum
Ardua cernebant juvenes, muroque subibant:
Ante urbem pueri et primævo flore juventus
Exercentur equis, domitantque in pulvere currus;
Aut acres tendunt arcus, aut lenta lacertis
Spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt:
Cum prævectus equo longævi regis ad aures
Nuncius ingentes ignotâ in veste reportat

155

160

165

Advenisse viros. Ille intrà tecta vocari

Imperat, et solio medius consedit avito.

Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis,

Urbe fuit summâ, Laurentis regia Pici,

171

Horrendum silvis et religione parentum.

Hic sceptra accipere, et primos attollere fasces
Regibus omen erat; hoc illis curia templum,
Hæc sacris sedes epulis; hìc ariete cæso
Perpetuis soliti patres considere mensis.

175

Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum
Antiquâ è cedrèo, Italusque, paterque Sabinus
Vitisator, curvam servans sub imagine falcem :
Saturnusque senex, Janique bifrontis imago,
Vestibulo astabant; aliique ab origine reges,

180

« PreviousContinue »