Page images
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

ÆNEIDOS.

LIBER VII.

5

Tu quoque litoribus nostris, Æneïa nutrix,
Æternam moriens famam, Caieta, dedisti;
Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperia in magna, si

magna, si qua est ea gloria, signat.
At pius exsequiis Æneas rite solutis,
Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
Æquora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Adispirant auræ in noctem, nec candida cursus
Luna negat; splendet tremulo sub lumine pontus,
Proxima Circaeæ raduntur litora terræ,
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos
Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,

10

Arguto tenues percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus, iræque leonum

15
Vincla recusantûm, et serâ sub nocte rudentûm ;
Setigerique sues, atque in præsepibus ursi
Sævire, ac formæ magnorum ululare luporum ;
Quos hominum ex facie dea sæva potentibus herbis
Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.

20 Quæ ne monstra pii paterentur talia Troës, Delati in portus, neu littora dira subirent, Neptunus ventis implevit vela secundis, Atque fugam dedit, et præter vada fervida vexit.

Jamque rubescebat radiis mare, et æthere ab alto 25 Aurora in roseis fulgebat lutea bigis, Cùm venti posuere,

omnisque repentè resedit Flatus et in lento luctantur marmore tonsä. Atque hìc Æneas ingentem ex æquore lucum Prospicit: hunc inter fluvio Tiberinus ameno,

30 Vorticibus rapidis et multâ flavus arenâ, In mare prorumpit. Variæ circùmque supráque Assuetæ ripis volucres et fluminis alveo Æthera mulcebant cantu, lucoque volabant. Flectere iter sociis, terræque advertere proras

35 Imperat; et lætus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quæ tempora rerum, Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem Cùm primùm Ausoniis exercitus appulit oris. Expediam, et primæ revocabo exordia

40 Tu vatem, tu, diva, mone: dicam horrida bella, Dicam acies, actosque animis in funera reges, Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactamı Hesperiam. Major rerum mihi nascitur ordo;

Rex arva Latinus et urbes 45 Jam senior longâ placidas in pace regebat. Hunc Fauno et nymphâ genitum Laurente Maricâ Accipimus. Fauno Picus pater; isque parentem Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor. Filius huic, fato divům, prolesque virilis

50 Nulla fuit, primâque oriens erepta juventâ est. Sola domum et tantas servabat filia sedes, Jam matura viro, jam plenis nubilis annis Multi illam magno è Latio totâque petebant Ausoniâ. Petit ante alios pulcherrimus omnes

55

pugnæ.

Majus opus

moveo.

60

65

70

75

Turnus, avis atavisque potens: quem regia conjux
Adjungi generum miro properabat amore;
Sed variis portenta deûm terroribus obstant.

Laurus erat tecti medio, in penetralibus altis,
Sacra comam, multosque metu servata per annos :
Quam pater inventam, primas cùm conderet arces,
Ipse ferebatur Phæbo sacrâsse Latinus ;
Laurentesque ab eâ nomen posuisse colonis
Hujus apes summum densæ (mirabile dictu),
Stridore ingenti liquidum trans æthera vectæ,
Obsedêre apicem ; et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuò vates, Externum cernimus, inquit,
Adventare virum, et partes petere agmen easdem
Partibus ex îsdem, et summā dominarier arce.

Præterea, castis adolet dum altaria tädis,
Et juxta genitorem adstat Lavinia virgo,
Visa, nefas, longis comprendere crinibus ignem,
Atque omnem ornatum flammâ crepitante cremari,
Regalesque accensa comas, accensa coronam
Insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Vulcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri :
Namque fore illustrem famâ fatisque canebant
Ipsam; sed populo magnum portendere bellum.

At rex sollicitus monstris, oracula Fauni,
Fatidici genitoris, adit, lucosque sub altâ
Consulit Albuneâ: nemorum quæ maxima sacro
Fonte sonat, sævamque exhalat opaca mephitim.
Hinc Italæ gentes omnisque Enotria tellus
In dubiis responsa petunt. Huc dona sacerdos
Cùm tulit, et cæsarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit,
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
Et varias audit voces, fruiturque deorum
Colloquio, atque imis Acheronta affatur Avernis.
Hìc et tum pater ipse petens responsa Latinus,
Centum lanigeras mactabat rite bidentes;
Atque harum effultus tergo stratisque jacebat
Velleribus. Subita ex alto vox reddita luco est:
Ne pete connubiis natam sociare Latinis,
O mea progenies, thalamis neu crede paratis.

80

85

90

95

Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant; quorumque à stirpe nepotes
Omnia sub pedibus, quà Sol utrumque recurrens

100
Aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.
Hæc responsa patris Fauni, monitusque silenti
Nocte datos, non ipse suo premit ore Latinus ;
Sed circùm latè voltitans jam Fama per urbes
Ausonias tulerat, cùm Laomedontia pubes

105 Gramineo ripæ religavit ab aggere classem.

Æneas, primique duces, et pulcher Tülus, Corpora sub ramis deponunt arboris alta; Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam Subjiciunt epulis (sic Jupiter ille monebat)

110 Et Cereale solum pomis agrestibus augent. Consumtis hìc fortè aliis, ut vertere morsus Exiguam in Cererem penuria adegit edendi, Et violare manu malisque audacibus orbem Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris :

115 Heus ! etiam mensas consumimus ? inquit Iülus, Nec plura, alludens. Ea vox audita laborum Prima tulit finem ; primamque loquentis ab ore Eripuit pater, ac stupefactus numine pressit. Continuò: Salve, fatis mihi debita tellus;

120 Vosque, ait, o fidi Troja salvete Penates. Hic domus, hæc patria est. Genitor mihi talia (namque Nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit: Cùm te, nate, fames ignota ad littora vectum Accisis coget dapibus consumere mensas,

125 Tum sperare domos defessus, ibique memento Prima locare manu molirique aggere tecta. Hæc erat illa fames; hæc nos suprema manebant, Exitiis positura modum. Quare agite; et primo læti cum lumine solis, 130 Quæ loca, quive habeant homines, ubi mænia gentis, Vestigemus, et à portu diversa petamus. Nunc pateras libate Jovi, precibusque vocate Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.

Sic deinde effatus, frondenti tempora ramo 135 Implicat, et Geniumque loci, primamque deorum Tellurem, Nymphasque, et adhuc ignota precatur Numina; tum Noctem, Noctisque orientia Signa, Idæumque Jovem, Phrygiamque ex ordine Matrein,

K

Invocat, et duplices Coloque Ereboque parentes. 140
Hìc Pater omnipotens ter cælo clarus ab alto
Intonuit; radiisque ardentem lucis et auro
Ipse manu quatiens ostendit ab æthere nubem.
Diditur hic subitò Trojana per agmina rumor,
Advenisse diem, quo debita monia condant.

145 Certatim instaurant epulas, atque omine magno Crateras læti statuunt, et vina coronant.

Postera cùm primâ lustrabat lampade terras Orta dies, urbem, et fines, et littora gentis Diversi explorant; hæc fontis stagna Numici, 150 Hunc Tybrim fluvium, hìc fortes habitare Latinos. Tum satus Anchisâ delectos ordine ab omni Centum oratores augusta ad mænia regis Ire jubet, ramis velatos Palladis omnes, Donaque ferre viro, pacemque exposcere Teucris. 155 Haud mora ; festinant jussi, rapidisque feruntur Passibus. Ipse humili designat mcenia fosså, Moliturque locum, primasque in littore sedes, Castrorum in morem, pinnis atque aggere cingit. Jamque iter emensi, turres ac tecta

Latinorum 160 Ardua cernebant juvenes, muroque subibant: Ante urbem pueri et primævo flore juventus Exercentur equis, domitantque in pulvere currus; Aut acres tendunt arcus, aut lenta lacertis Spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt: 165 Cùm prævectus equo longævi regis ad aures Nuncius ingentes ignotâ in veste reportat Advenisse viros. Ille intrà tecta vocari Imperat, et solio medius consedit avito.

Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis, Urbe fuit summâ, Laurentis regia Pici,

171 Horrendum silvis et religione parentum. Hìc sceptra accipere, et primos attollere fasces Regibus omen erat; hoc illis curia templum, Hæc sacris sedes epulis; hic ariete cæso

175 Perpetuis soliti patres considere mensis. Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum Antiquâ è cedrèo, Italusque, paterque Sabinus Vitisator, curvam servans sub imagine falcem : Saturnusque senex, Janique bifrontis imago,

180 Vestibulo astabant; aliique ab origine reges,

« PreviousContinue »