Page images
PDF
EPUB

Hic vero victus genitor se tollit ad auras,

Affaturque deos et sanctum sidus adorat.

700

"Jam jam nulla mora est; sequor, et, qua ducitis, adsum. Di patrii, servate domum, servate nepotem!

705

Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troja est.
Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso."
Dixerat ille, et jam per moenia clarior ignis
Auditur, propiusque aestus incendia volvunt.
"Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae ;
Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit.
Quo res cumque cadent, unum et commune periclum,
Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus
Sit comes, et longe servet vestigia conjunx.
Vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.
Est urbe egressis tumulus templumque vetustum
Desertae Cereris, juxtaque antiqua cupressus
Religione patrum multos servata per annos;
Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.

710

715

Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penates;

Me, bello e tanto digressum et caede recenti,

Attrectare nefas, donec me flumine vivo
Abluero."

720

Haec fatus, latos humeros subjectaque colla Veste super fulvique insternor pelle leonis, Succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus Implicuit, sequiturque patrem non passibus aequis; Pone subit conjunx. Ferimur per opaca locorum; 725 Et me, quem dudum non ulla injecta movebant Tela neque adverso glomerati ex agmine Graii, Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis Suspensum et pariter comitique onerique timentem. Jamque propinquabam portis, omnemque videbar 730 Evasisse viam, subito quum creber ad aures

Visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram Prospiciens "Nate," exclamat, "fuge, nate; propinquant.

Ardentes clipeos atque aera micantia cerno."

Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum 735 4-Six Books.

740

Confusam eripuit mentem: namque avia cursu
Dum sequor et nota excedo regione viarum,
Heu, misero conjunx fato mi erepta Creusa.
Substitit, erravitne via, seu lassa resedit,
Incertum: nec post oculis est reddita nostris.
Nec prius amissam respexi animumve reflexi,
Quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam
Venimus; hic demum collectis omnibus una
Defuit, et comites natumque virumque fefellit.

Quem non incusavi amens hominumque deorumque, 745
Aut quid in eversa vidi crudelius urbe?

Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penates
Commendo sociis, et curva valle recondo ;

750

[Ipse urbem repeto, et cingor fulgentibus armis:]
Stat casus renovare omnes, omnemque reverti
Per Trojam, et rursus caput objectare periclis.
Principio muros obscuraque limina portae,
Qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro
Observata sequor per noctem et lumine lustro.
Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent.
Inde domum, si forte pedem si forte! tulisset,
Me refero. Irruerant Danai, et tectum omne tenebant.

[ocr errors]
[ocr errors]

755

Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

Volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras.
Procedo et Priami sedes arcemque reviso.

760

[blocks in formation]

Ausus quin etiam voces jactare per umbram,
Inplevi clamore vias, maestusque Creüsam

Nequidquam ingeminans iterumque iterumque vocavi.770
Quaerenti et tectis urbis sine fine ruenti,

Infelix simulacrum atque ipsius umbra Creüsae

Visa mihi ante oculos et nota major imago.

Obstupui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.

[Tum sic affari et curas his demere dictis:]

66

Quid tantum insano juvat indulgere dolori,

O dulcis conjunx? non haec sine numine divûm

Eveniunt; nec te hinc comitem asportare Creüsam
Fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.

775

Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum: 780
Et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva
Inter opima virûm leni fluit agmine Thybris.
Illic res laetae regnumque et regia conjunx
Parta tibi: lacrimas dilectae pelle Creüsae.

Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas 785
Aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo,
Dardanis, et divae Veneris nurus;

Sed me magna deûm genetrix his detinet oris.
Jamque vale, et nati serva.communis amorem.”

Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790
Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras.
Ter conatus ibi collo dare brachia circum;
Ter frustra comprensa manus effugit imago,
Par levibus ventis volucrique simillima somno.
Sic demum socios consumpta nocte reviso.

Atque hic ingentem comitum affluxisse novorum
Invenio admirans numerum, matresque virosque,
Collectam exsilio pubem, miserabile vulgus.
Undique convenere, animis opibusque parati,
In quascumque velim pelago deducere terras.
Jamque jugis summae surgebat Lucifer Idae
Ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant
Limina portarum, nec spes opis ulla dabatur;
C'essi et sublato montes genitore petivi."

795

800

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER TERTIUS.

"POSTQUAM res Asiae Priamique evertere gentem
Immeritam visum superis, ceciditque superbum
Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troja,
Diversa exsilia et desertas quaerere terras
Auguriis agimur divûm, classemque sub ipsa
Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae,
Incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur,
Contrahimusque viros. Vix prima inceperat aestas,
Et pater Anchises dare fatis vela jubebat:
Litora quum patriae lacrimans portusque relinquo
Et campos, ubi Troja fuit. Feror exsul in altum
Cum sociis natoque Penatibus et magnis dis.

Terra procul vastis colitur Mavortia campis,
(Thraces arant,) acri quondam regnata Lycurgo,
Hospitium antiquum Trojae, sociique Penates,
Dum fortuna fuit. Feror huc, et litore curvo
Moenia prima loco, fatis ingressus iniquis,
Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.

Sacra Dionaeae matri divisque ferebam

5

10

15

Auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem 20
Caelicolûm regi mactabam in litore taurum.
Forte fuit juxta tumulus, quo cornea summo

Virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
Accessi, viridemque ab humo convellere silvam
Conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras,
Horrendum et dictu video mirabile monstrum.
Nam quae prima solo ruptis radicibus arbos
Vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae,
Et terram tabo maculant. Mihi frigidus horror
Membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
Rursus et alterius lentum convellere vimen
Insequor, et causas penitus tentare latentes;
Ater et alterius sequitur de cortice sanguis.

Multa movens animo, Nymphas venerabar agrestes
Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis,
Rite secundarent visus omenque levarent
Tertia sed postquam majore hastilia niqu

35

40

Aggredior genibusque adversae obluctor arenae,
(Eloquar, an sileam?) gemitus lacrimabilis imo
Auditur tumulo, et vox reddita fertur ad aures:
"Quid miserum, Aenea, laceras? Jam parce sepulto,
Parce pias scelerare manus: non me tibi Troja
Externum tulit, aut cruor hic de stipite manat.
Heu fuge crudeles terras, fuge litus avarum:
Nam Polydorus ego. Hic confixum ferrea texit
Telorum seges et jaculis increvit acutis."
Tum vero ancipiti mentem formidine pressus
Obstupui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.

Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno Infelix Priamus furtim mandarat alendum Threïcio regi, quum jam diffideret armis Dardaniae, cingique urbem obsidione videret. Ille, ut opes fractae Teucrûm, et Fortuna recessit, Res Agamemnonias victriciaque arma secutus, Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat, et auro Vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames! Postquam pavor ossa reliquit, Delectos populi ad proceres primumque parentem Monstra deûm refero, et quae sit sententia posco. Omnibus idem animus, scelerata excedere terra,

45

50

55

60

30

25

« PreviousContinue »