Page images
PDF
EPUB

Cingitur, ac densos fertur moriturus in hostes.
Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe
Ingens ara fuit, juxtaque veterrima laurus,
Incumbens arae atque umbra complexa Penates:
Hic Hecuba et natae nequidquam altaria circum,
Praecipites atra ceu tempestate columbae,
Condensae et divûm amplexae simulacra sedebant.
Ipsum autem sumptis Priamum juvenalibus armis
Ut vidit, "Quae mens tam dira, miserrime conjunx,
Impulit his cingi telis, aut quo ruis?" inquit.
"Non tali auxilio nec defensoribus istis
Tempus eget; non, si ipse meus nunc afforet Hector.
Huc tandem concede; haec ara tuebitur omnes,

Aut moriere simul."

Sic ore effata, recepit

Ad sese et sacra longaevum in sede locavit.

515

520

525

Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,
Unus natorum Priami, per tela, per hostes
Porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat
Saucius; illum ardens infesto vulnere Pyrrhus
Insequitur, jam jamque manu tenet et premit hasta; 530
Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,
Concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit.
Hic Priamus, quamquam in media jam morte tenetur,
Non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit;

"At tibi pro scelere,” exclamat, "pro talibus ausis, 535
Di, si qua est caelo pietas, quae talia curet,
Persolvant grates dignas et praemia reddant
Debita, qui nati coram me cernere letum
Fecisti et patrios foedasti funere vultus.
At non ille, satum quo te mentiris, Achilles

540

Talis in hoste fuit Priamo; sed jura fidemque

Supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro

Reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit."
Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu
Conjecit, rauco quod protinus aere repulsum
Et summo clipei nequidquam umbone pependit.
Cui Pyrrhus: "Referes ergo haec et nuntius ibis
Pelidae genitori; illi mea tristia facta

545

Degeneremque Neoptolemum narrare memento:
Nunc morere." Hoc dicens, altaria ad

mentem

ipsa tre

Traxit et in multo lapsantem sanguine nati,
Implicuitque comam laeva, dextraque coruscum
Extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem.
Haec finis Priami; fatorum hic exitus illum

550

Sorte tulit, Trojam incensam et prolapsa videntem 555
Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
Regnatorem Asiae. Jacet ingens litore truncus,
Avulsumque humeris caput, et sine nomine corpus.

At me tum primum saevus circumstetit horror.
Obstupui; subiit cari genitoris imago,
Ut regem aequaevum crudeli vulnere vidi
Vitam exhalantem; subiit deserta Creüsa,
Et direpta domus, et parvi casus Iuli.
Respicio, et, quae sit me circum copia, lustro.
Deseruere omnes defessi, et corpora saltu
Ad terram misere aut ignibus aegra dedere.

[Jamque adeo super unus eram, quum limina Vestae
Servantem et tacitam secreta in sede latentem
Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem
Erranti passimque oculos per cuncta ferenti.
Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros,
Et poenas Danaûm, et deserti conjugis iras
Praemetuens, Trojae et patriae communis Erinys,
Abdiderat sese atque aris invisa sedebat.
Exarsere ignes animo; subit ira cadentem
Ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.

"Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas Aspiciet, partoque ibit regina triumpho,

Conjugiumque domumque patres natosque videbit,
Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?
Occiderit ferro Priamus? Troja arserit igni?
Dardanium toties sudarit sanguine litus?

Non ita namque etsi nullum memorabile nomen
Feminea in poena est nec habet victoria laudem,

560

565

570

575

580

Exstinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis
Laudabor poenas, animumque explesse juvabit
Ultricis flammae, et cineres satiasse meorum."
Talia jactabam, et furiata mente ferebar,]

585

590

Quum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam
Obtulit et pura per noctem in luce refulsit
Alma parens, confessa deam, qualisque videri
Caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum
Continuit, roseoque haec insuper addidit ore:
"Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?
Quid furis? aut quonam nostri tibi cura recessit? 595
Non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem
Liqueris Anchisen, superet conjunxne Creüsa
Ascaniusque puer? quos omnes undique Graiae
Circum errant acies, et, ni mea cura resistat,
Jam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis.
Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae
Culpatusve Paris; divûm inclementia, divûm,
Has evertit opes sternitque a culmine Trojam.
Aspice, (namque omnem, quae nunc obducta tuenti
Mortales hebetat visus tibi et humida circum
Caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis
Jussa time, neu praeceptis parere recusa!)
Hic, ubi disjectas moles avulsaque saxis

600

605

Saxa vides, mixtoque undantem pulvere fumum,
Neptunus muros magnoque emota tridenti
Fundamenta quatit, totamque a sedibus urbem
Eruit; hic Juno Scaeas saevissima portas
Prima tenet, sociumque furens a navibus agmen
Ferro accincta vocat.

610

615

Jam summas
arces Tritonia, respice, Pallas
imb Insedit, effulgens et Gorgone saeva;

Ipse Pater Danais animos viresque secundas
Sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma,
Eripe, nate, fugam, finemque impone labori.

Nusquam abero, et tutum patrio te limine sistam." 620
Dixerat, et spissis noctis se condidit umbris;
Apparent dirae facies, inimicaque Trojae
Numina magna deûm.

Tum vero omne mihi visum considere in ignes Ilium, et ex imo verti Neptunia Troja;

625

Ac veluti summis antiquam in montibus ornum
Quum ferro accisam crebrisque bipennibus instant
Eruere agricolae certatim; illa usque minatur
Et tremefacta comam concusso vertice nutat,
Vulneribus donec paulatim evicta supremum
Congemuit traxitque jugis avulsa ruinam.
Descendo, ac ducente deo flammam inter et hostes
Expedior: dant tela locum, flammaeque recedunt.

630

Atque ubi jam patriae perventum ad limina sedis Antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos 635 Optabam primum montes primumque petebam, Abnegat excisa vitam producere Troja

Exsiliumque pati. "Vos o, quibus integer aevi
Sanguis," ait, "solidaeque suo stant robore vires,
Vos agitate fugam;

Me si caelicolae voluissent ducere vitam,
Has mihi servassent sedes.

Satis una superque

Vidimus excidia et captae superavimus urbi.

Sic o, sic positum affati discedite corpus.

640

Ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis 645
Exuviasque petet. Facilis jactura sepulchri.
Jam pridem invisus divis et inutilis annos

Demoror, ex quo me divûm pater atque hominum rex
Fulminis afflavit ventis et contigit igni."

650

Talia perstabat memorans, fixusque manebat; Nos contra effusi lacrimis conjunxque Creüsa Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum Cuncta pater fatoque urgenti incumbere vellet. Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem. Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto. 655 Nam quod consilium aut quae jam fortuna dabatur? "Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto Sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore? Si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui, Et sedet hoc animo, perituraeque addere Trojae

660

665

Teque tuosque juvat, patet isti janua leto,
Jamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
Anatum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignes
Eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque
Ascanium patremque meum juxtaque Creüsam,
Alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos!
Reddite me Danais! sinite instaurata revisam
Proelia! Numquam omnes hodie moriemur inulti.” 670
Hinc ferro accingor rursus, clipeoque sinistram
Insertabam aptans meque extra tecta ferebam;
Ecce autem complexa pedes in limine conjunx
Haerebat, parvumque patri tendebat Iulum:
"Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;
Sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,
Hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,
Cui pater et conjunx quondam tua dicta relinquor?"

675

Talia vociferans gemitu tectum omne replebat, Quum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. 680 Namque manus inter maestorumque ora parentum Ecce levis summo de vertice visus Iuli

690

Fundere lumen apex, tactuque innoxia molles
Lambere flamma comas et circum tempora pasci.
Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem 635
Excutere et sanctos restinguere fontibus ignes.
At pater Anchises oculos ad sidera laetus
Extulit, et caelo palmas cum voce tetendit:
"Jupiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
Aspice nos hoc tantum; et, si pietate meremur,
Da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.”
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
Intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras
Stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
Illam, summa super labentem culmina tecti,
Cernimus Idaea claram se condere silva,
Signantemque vias; tum longo limite sulcus
Dat lucem, et late circum loca sulfure fumant.

695

« PreviousContinue »