Six Books of the A︠E︡neid of Virgil

Front Cover
Eldredge & brother, 1877
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 67 - Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere, ter spumam elisam et rorantia vidimus astra. Interea fessos ventus cum sole reliquit, ignarique viae Cyclopum allabimur oris. ' Portus ab accessu ventorum immotus et ingens 570 ipse, sed horrifias iuxta tonat Aetna ruinis, interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, turbine fumantem piceo et candente favilla...
Page 36 - ... agmine certo Laocoonta petunt ; et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque implicat et miseros morsu depascitur artus ; 215 post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, corripiunt spirisque ligant ingentibus : et iam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Page 133 - ... quin et supremo cum lumine vita reliquit, non tamen omne malum miseris nee funditus omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris.
Page 84 - ... solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri et longas in fletum ducere voces ; multaque praeterea vatum praedicta priorum terribili monitu horrificant.
Page 77 - Monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae, Tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, Tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
Page 137 - Latini, et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
Page 126 - Troi'us heros ut primum iuxta stetit adgnovitque per umbras obscuram, qualem primo qui surgere mense aut videt, aut vidisse putat per nubila lunam, demisit lacrimas, dulcique adfatus amore est : 455 ' Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam, ferroque extrema secutam?
Page 25 - In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt, Quae me cumque vocant terrae.
Page 103 - Entellus vires in ventum effudit, et ultro Ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto Concidit : ut quondam cava concidit aut Erymantho, Aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.
Page 136 - Maximus ille es, 845 unus qui nobis cunctando restituis rem. excudent alii spirantia mollius aera, (credo equidem), vivos ducent de marmore voltus ; orabunt causas mclius, caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent : 850 tu regere imperio populos, Romane, memento (hae tibi erunt artes) pacique imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.

Bibliographic information