P. Virgilii Maronis Opera, Part 1

Front Cover
I.C. Hinrichs, 1852

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 138 - Saepibus in nostris parvam te roscida mala — Dux ego vester eram — vidi cum matre legentem. Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus ; Iam fragilis poteram ab terra contingere ramos. Ut vidi, ut perii ! ut me malus abstulit error ! Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Page 373 - Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus Et labor, et durae rapit inclementia mortis.
Page 462 - His quidam signis atque haec exempla secuti Esse apibus partem divinae mentis et haustus 220 Aetherios dixere ; deum namque ire per omnes Terrasque tractusque maris caelumque profundum ; Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, Quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas...
Page 16 - Ante leves ergo pascentur in aethere cervi et freta destituent nudos in litore piscis, ante pererratis amborum finibus exsul aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim quam nostro illius labatur pectore voltus.
Page 248 - ... ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis. saepe etiam immensum caelo venit agmen aquarum et foedam glomerant tempestatem imbribus atris collectae ex alto nubes; ruit arduus aether, et pluvia ingenti sata laeta boumque labores diluit; implentur fossae et cava flumina crescunt cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor.
Page 495 - Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, et caligantem nigra formidine lucum ingressus manesque adiit regemque tremendum nesciaque humanis precibus mansuescere corda. 470 at cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum...
Page 70 - Teque adeo decus hoc aevi, te consule, inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses, te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, irrita perpetua solvent formidine terras, ille deum vitam accipiet, divisque videbit 15 permixtos heroas, et ipse videbitur illis, pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
Page 338 - Troia gens missa coloni 385 versibus incomptis ludunt risuque soluto, oraque corticibus sumunt horrenda cavatis, et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
Page 274 - Haemi pinguescere campos. scilicet et tempus veniet, cum finibus illis agricola, incurvo terram molitus aratro, exesa inveniet scabra robigine pila, aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis, grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.
Page 302 - ... adde tot egregias urbes operumque laborem, 155 tot congesta manu praeruptis oppida saxis fluminaque antiquos subterlabentia muros. an mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra ? anne lacus tantos ? te, Lari maxime, teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino?

Bibliographic information