Page images
PDF
EPUB

notationes ita in unum coniunctas contineret, ut quae ab illis vel prorsus neglecta, vel obiter tantum commemorata essent, prudenter suppleret et augeret variasque eorum sententias, saepe in diversissimas partes abeuntes, breviter examinando vel comprobaret, vel reiiceret et veriora is substitueret, et quum priores editores, si Iahnium et Wagnerum exceperis, tantum non omnes in sola rerum et verborum explicatione occupati grammaticas rationes fere prorsus neglexerint et imprimis particularum veras significationes ignorantes vel despicientes in multis locis interpretandis graviter erraverint, has quoque res grammaticas iuxta cum metricis et prosodicis accuratius respiceret; quare equidem ad talem editionem curandam me accinxi, quae, quantum fieri posset, omnia complecteretur ad Virgilium recte et facile intelligendum necessaria, ideoque maxime quidem iuvenibus in gymnasiis et academiis ad literas incumbentibus destinata, simul vero etiam magistris aliisque viris doctis, quibus rei pecuniariae inopia magnam librorum copiam acquirere non permittit, quorumque commodo maiores editiones hactenus in lucem emissae et impenso tantum pretio venales minus prospiciunt, non prorsus ingrata esset et inutilis; quod quidem consilium meum etiam minus locupletibus, qui non solum inter discipulos et academiarum cives inveniuntur, largos illos fontes aperiendi, ex quibus recentioribus temporibus melior et fructuosior Virgilii interpretatio profluxit, ut praecipue considerare et inde etiam inaequalitatem illam adnotationis diversis variorum desideriis satisfacturae iudicare velint, censores benevolos iterum iterumque rogatos volo. Primum igitur quum mihi, novis subsidiis criticis prorsus destituto, novam contextus recensionem instituere in mentem venire non potuerit, qua omnino post Heynii et Wagneri laudabile studium hac in re positum vix opus esse videtur, retinui plerumque lectiones a Wagnero, Medicei potissimum codicis auctoritatem spectante, receptas, et ubi ab eo recedendum mihi videbatur, id causis adiectis accurate exposui, omnino autem multo minus critici, quam interpretis partes mihi agendas esse censui, quamvis sciens nullam scripturae discrepantiam vere memorabilem plane intactam praetermiserim; in distinctione autem verborum, quae quam multum valeat ad singulos locos recte et facile intelligendos inter omnes constat, haud raro a Wagnero discessi, non minus vitans priorum editorum rationem, quae nimis multis interpungendi signis verba onerans non iuvat, sed impedit potius et difficiliorem reddit lectionem, quam recentiorum quorundam nugas, qui omnes fere distinguendi notas exsulare iubent, meamque ipse viam secutus, mediam illam inter nimium et parum, qua non admodum multa distinctione, sed apto loco facta, legentibus optime consultum esse statuerem. Iam quod ad commentarium attinet, id primum mihi respiciendum esse duxi, ut sensum cuiusque loci sive ab aliis sive a memet ipso recte et accurate explicatum haberes; quare si quis priorum editorum aliquem locum iam

satis bene interpretatus videbatur, eius adnotationem aut ipsius auctoris verbis servatis (quod tamen in posterioribus editionibus multo rarius, quam in prima, et plerumque tantum in brevioribus Heynii notis factum videbis), aut excerptam et in brevius contractam, sed auctoris nomine ubivis addito, repetii, ita ut ipse aut nihil omnino adderem, aut verbo tantum sententiam eius probarem, ubi vero varias sententias propositas invenissem, potiores earum breviter diiudicarem et, si nulli calculum meum addere possem, ipse novam aliquam interpretationem tentarem, quo tamen in carminibus toties iam virorum doctissimorum studio explanatis rarius omnino opus fuisse nemo facile mirabitur. Porro praeter res ad mythologiam, geographiam, antiquitates, historiamque et rerum gestarum et naturae pertinentes imprimis poëticum scribendi genus et Virgilianum dicendi usum resque grammaticas et metricas adnotatione mea illustrare studui. Cuius quidem operis quamvis Phil. Wagnerus Quaestionibus Virgilianis doctissimis, ingentis vereque admirabilis diligentiae et perseverantiae documentis, magnam iam partem occupaverit, nihilominus eiusmodi quoque observationum non paucas a me additas esse neminem latebit, qui commentarium meum attento animo perlegerit, idque iam publice a censoribus editionis meae agnitum et probatum esse laetor. Qui si a me in alteram potius partem modum excedente multo plura, quam opus fuisset, adnotata esse censuerunt, accidit tantum, quod praevideram. Praedixi enim non defuturos, qui maxime de locis parallelis et exemplis, quae usum aliquem dicendi comprobarent, nimis larga manu adspersis deque viris doctis, qui super hac vel illa re grammatica accuratius disputaverint, nimis frequenter laudatis mecum expostularent; sed in librorum philologicorum ingenti copia, qua nostram aetatem obrutam videmus, iis quoque iuvenibus prospiciendum putavi, quibus ex pluribus, qui vel eundem usum sequuntur, vel eadem de re scripserunt, unum modo alterumve conferendi occasio suppetat. Quare me non vanam quandam doctrinae multaeque lectionis laudem affectasse, sed hac etiam in re verae iuvenum literis operantium utilitati consulere voluisse, aequus operis mei censor facile sibi persuadebit. Quod autem attinet ad quaestiones de tota, quam vocant, carminum oeconomia, de pulchri et decori sensu, quem poëta in singulis locis vel prodiderit, vel desiderari in se passus sit, de Aeneidos cum Homeri carminibus comparatae vel virtutibus vel maculis harumque similibus rebus, quas Car. Frid. Naegelsbachius, doctissimus idem atque aequissimus censor editionis meae Monacensis (Münchener Gel. Anzeigen 1838. Nr. 109-111.) meo non minus quam Wagneri commentario rarius modo adspersas esse conqueritur, has mihi quidem a tali commentario maximam partem alienas videri ingenue profiteor. Quaedam tamen huius generis in Diss. de Virgilii vita et carminibus huic editioni praemissa attigi; alia in singularibus excursibus tractanda fuissent, qui ambitum ideoque etiam pretium huius

editionis nimium quantum auxissent. Verborum denique scribendorum sive orthographiae eam retinui rationem, quae nunc vulgari usu recepta est, etsi Codices, imprimis Mediceus, qui fere solus hic in censum venit, haud pauca continent alius, i. e. antiquioris, orthographiae vestigia. Alia est enim Virgilii, alia e. g. Lucretii causa, de cuius in hoc genere ratione egimus in Praef. editionis nostrae p. X sqq., neque omnia, quae ille cascae et obsoletae orationis imitator ex Naevii, Ennii, Pacuvii aetate arripuit, in politissima et nitidissima Virgilii carmina transferri possunt. Ab hac certe editione, cui hoc fere unum est propositum, ut iuvenibus literarum studiosis adiutrix sit in Virgilianis carminibus melius intelligendis, eiusmodi spinosas et taedii plenas disquisitiones orthographicas neminem postulaturum esse spero. Qui talia curant, adeant Wagnerianae editionis Vol. V., quo,,Vergilii carmina ad pristinam orthographiam, quoad eius fieri potuit, revocata" cum doctissima de orthographia Virgiliana dissertatione continentur.

His de consilio et ratione editionis meac expositis superest, ut quid in posterioribus editionibus praestiterim et in quibus rebus illae a prima differant demonstrem. Editioni alteri, quae prorsus immutata prodiit a. MDCCCXLV sqq., primum accesserunt additamenta duo plane nova, brevis Diss. de Virgilii vita et carminibus (hac tertia edit. pluribus in locis correcta et insigniter aucta) et carmina Virgilii minora brevi adnotatione illustrata, ut plenissima haec esset editio neque quidquam in ea desideraretur, quod communis certe opinio Virgilio auctori tribueret. Quae tamen carmina minora quum non nisi amicorum quorundam et redemptoris honestissimi precibus victus adiicerem, et temporis et spatii angustiis circumscriptus nihil aliud efficere potui, quam ut brevi commentario subiecto certe sensum singulorum locorum nemini dubium relinquerem; qui autem in haec carmina, a iuvenibus literarum studiosis non facile lecta, accuratius inquirere vel criticum eorum examen instituere volunt, ii ad Silligianam editionem, cui commentarius meus permulta debet, ablegandi sunt; (quamquam etiam his carminibus explicandis hac tertia editione melius provisum esse viri docti facile sibi persuadebunt). Deinde praeter ea, quae censores mei, et aequiores, ut Naegelsbachius et Paldamus, et iniquiores, ut Wagnerus,1) Hildebrandus et Ladewigius,2) contra me disputarunt, illa potissimum studiose examinavi, quibus interea lahnius (in altera edit.), Süpflius et imprimis Peerlkampius de Virgilii carminibus vel emendandis vel interpretandis bene mereri studuerunt, et potiora eorum paucis verbis aut comprobata

1) Quem tamen in editione minore aliquoties a sententiis prius propositis recedentem mecum consensisse vidi.

2) Quem nihilominus ex indice, quem Vol. II. editionis suae his ipsis diebus in lucem emisso adiunxit (Verzeichniss der Stellen, in welchen ich vom Texte der kleinen Wagner'schen Ausgabe abgewichen bin, mit Angabe der Gelehrten, an welche ich mich angeschlossen habe), in duodecim VI priorum Aeneidos librorum locis mecum potius, quam cum Wagnero, fecisse intellexi.

aut refutata in editionem meam transtuli; praecipue autem meum esse duxi, ut omnes doctiss. Peerlkampii coniecturas et opiniones, quae tantam hominum doctorum admirationem movissent, cum lectoribus breviter communicarem, quamquam ad eas accuratius examinandas nec tempus nec spatium mihi concessum sufficiebat, unde factum est, ut non nisi de memoria dignissimis et maxime speciosis pluribus verbis disceptarem, ceteras autem, imprimis quum pleraeque eiusmodi essent, quae longa refutatione non indigerent, verbo indicasse satis haberem. Praeterea autem tam multa correxi, omisi, in brevius contraxi, tam multa etiam, quae necessaria videbantur, de meo adieci, ut illa editio iure meritoque ,,aucta et plane immutata“ dici posset. Eandemque rationem etiam in hac tertia editione secutus sum, cuius nulla fere pagina multas magnasque mutationes non experta est, quas nec inter geographica studia umquam plane intermissa Virgilianorum carminum lectio provocavit, quamquam non nego, etiam alias Virgilii editiones his proximis annis publici iuris factas, Wagneri potissimum editionem minorem3) et Gossravianam4) Aeneidos editionem, haud pauca mihi praebuisse, quibus editionem meam augerem et supplerem; quod viri illi doctissimi eo minus gravabuntur, quo magis sese etiam mea in suam rem convertisse sciant, ut hic illud „Hanc veniam petimusque damusque vicissim" iure valere videatur." Ladewigii editionem 5), quae eodem tempore, quo haec mea, sub prelo typographorum sudavit, non nisi in extremis Georgicorum libris consulere potui, pariterque doleo, me Car. Ameisii Spicilegio explicationum Vergilianarum (Mühlh. 1851.), quo de multis Eclogarum et Georgicôn locis (contra Wagnerum et Ladewigium) doctissime disseritur, uti nequivisse, quum Vol. I. editionis meae iam a. 1850. exeunte totum typis descriptum esset). Quae autem praeterea nuper in exteris prodierunt Virgilii editiones 7), ex iis plane nihil capere potui lucri. Contra haec tertia

3) P. Virgilii Maronis Carmina breviter enarravit Phil. Wagner. Lips. 1845. 8. mai. edit. II. 1849.

4) P. Virgilii Maronis Aeneis. In usum schol. annotatione perpetua illustravit God. Guil. Gossrau. Quedlinb. et Lips. 1846. 8. mai.

5) Virgil's Gedichte erklärt von Th. Ladewig. 1. Bändch. Bucolica u. Georgica. Leipz. 1850. 2. Bändch. Aeneide Buch I-VI. L. 1851. 8. (quod alterum Vol. his ipsis demum diebus prodiit, quum meae editionis Vol. II. iam totum typis exscriptum esset.)

6) Quid statuendum sit de novissima Virgilii editione, quam his ipsis diebus Guil. Freundius emittere coepit (P. Virg. Mar. Carmina, mit deutschen Anmerk. für d. Schulgebrauch bearbeitet von Wilh. Freund. 1. Heft. Aeneide B. IV. Breal. 1851.), dicere non possum, quum eam prodiisse tantum has ipsas plagulas mendorum typographicorum causa percensenti mihi innotuerit. 7) P. Virg. Mar. Opera. Cum adnott. Heynii, Wagneri, Wunderlichii, Forbigeri, aliorum ed. Thomas Kerchever Arnold. Lond. 1845 sqq. (opus ne unam quidem ipsius editoris, qui solum „,excerpendi munus suscepit," adnotationem continens) et P. Virg. Mar. Opera. Texte revu avec commentaire et un traité sur les principales particularités de la syntaxe poétique, par Fr. Düb

editio aliam experta est accessionem satis memorabilem, quam
hominibus literatis haud ingratam fore speramus. Vir enim do-
ctissimus Iames Henry, medicus Dublinensis, qui aliis omnibus
negotiis depositis iam ex aliquot annis totus versatur in Aeneide
perscrutanda rectiusque, quam ipsi adhuc factum videtur, expli-
canda, et ea sola de causa Saxoniam nostram petivit, ut Phil.
Wagnerum et memet ipsum inviseret suasque opiniones nobiscum
communicaret, quum ex me audivisset, iam tertiam operum Vir-
gilianorum editionem mihi esse curandam, me rogavit, ut potiora
certe eorum, quae ipse de VI prioribus Aeneidos libris quum in
singularibus libellis Anglico sermone conscriptis 8) iam antea
exposuerit, tum nunc coram mecum disputaverit, vel ex com-
mentationibus illis in editionem meam recepta vel ex colloquiis no-
stris primum publicata in virorum doctorum notitiam perfer-
rem; cui quidem viri doctissimi voluntati eo minus deesse volui,
quum, quae excogitaverit, etsi viris doctis non omnia probabun-
tur, pleraque tamen ita sint ingeniosa, ut certe ad altius per-
spiciendum et subtilius cogitandum quam maxime debeant excitare.

Sic igitur hanc quoque Virgilii editionem, in qua etiamnum
multa desiderari et reprehendi posse infitias ire noluerim, emitto
bona cum spe fore ut iuvenibus potissimum ad literarum studia
incumbentibus optatam utilitatem afferre pergat atque etiam viris
doctis non prorsus improbetur.

Scr. Lipsiae m. Octobri a. MDCCCLI.

ner. Paris 1851. 8. min. (cuius editionis commentarius brevissimus schola-
rum usui scriptus, quantum his paucis diebus, quibus mihi ad manus est, in-
telligere potui, nihil omnino novi continet.)

8) The Eneis, Books I. and II. rendered into English blank iambic, with
new interpretations and illustrations. By Iames Henry, M. D. Lond. 1845.
8. et Commentaries on, and illustrations of the Eneis of Virgil. By Iames Henry
etc. in: Classical Museum Part. XIX. XX. XXI. et XXIV. (quae omnia tan-
tum ad duo primos libros pertinent.)

« PreviousContinue »