Page images
PDF
EPUB

poëta moribundus testamento comburi iussit 63); quod tamen fieri Augustus vetuit 64), qui potius hoc epos L. Vario et Plotio Tuccae emendandum et expoliendum tradidit, ea tamen lege, ne quid adderent 65). Qui qua ratione hoc munere functi sint, non satis constat; quamquam Grammatici asseverant, eos non modo nihil adiecisse omnesque versus imperfectos religiose reliquisse 66), sed etiam pauca tantum recidisse 7), ut igitur recensio carminis ab iis instituta de quo profecto est cur nobis gratulemur - Virgilianae poësi quovis modo pepercisse videatur. Quemadmodum autem haec extrema poëtae voluntas insigne est summae modestiae documentum, ita, si de ceteris eius virtutibus moribusque quaerimus, adeo benignum et humanum eum fuisse omnes unanimo consensu referunt, ut, semper in ore habens Euripidis illud τὰ τῶν φίλων κοινά, omnia fere cum amicis communia haberet 68), adeo porro candidum et omnis invidiae expertem, ut nemini obtrectaret, et si quid egregii ab alio profectum esset, gauderet, ac si ipse fecisset 69). Quare non mirum est, Maronem omnes fere

Nap. 1822. p. 1—17. Morgenblatt 1826. no 80. et Peignot sur le tombeau de Virgile in Mém. de l'acad. de Dijon. 1840. p. 25 sqq. et 47 sqq. Praeterea cf. Süpflius Einleit. p. XIX. not. 14. Ipse autem poëta hoc epitaphium sibi scripsisse traditur:

Mantua me genuit, Calabri rapuere,

tenet nunc

Parthenope; cecini pascua,
rura, duces

(cf. Donat. §. 54.); quod tamen adeo
ieiunum est, ut ab eo non pro-
fectum esse quisque facile sentiat.
Ceterum cf. Heyn. ad Donat. 1. 1. et
Fabric. Bibl. Lat. I, 12. §. 1. p. 304.

63) Vid. Plin. H. N. VII, 30, 31. Gellius XVII, 10. Macrob. I, 24. Anthol. Lat. II, 184. Donat. §. 52. Weichert. de L. Varii et Cass. Parm.

vita p. 67 sq. Bartenstein Progr. I., cur Virgilius moriens Aeneida comburi iusserit. Coburg. 1774. 4. et Conz Museum für griech. u. röm. Liter. Turici 1794. I. p. 87 sqq. Ceterum cf. infra nota 122.

64) Vid. Plinius 1. 1. aliique.

65) Vid. Gellius 1. 1. et Hieron. in Eusebii Chron. ad Ol. 190, 4. Secundum Donat. §. 53. tamen Virgilius, quum Tucca et Varius monuissent, id numquam Augustum permissurum, ut Aeneis combureretur, mutato consilio hoc ipse moriens instituit et propterea etiam utrumque poë

tam sibi amicissimum una cum Valerio Proculo, Octaviano et Maecenate haeredes scripsit, (non omnes tamen ex iisdem partibus: cf. Donat. §. 56.) Possedit autem secundum Donat. §. 24. praeter villas et domum urbanam in Esquiliis (?) prope centies sestertium, quas divitias imprimis Maecenatis liberalitati debebat. (Cf. Martial. VIII, 56. et Heyn. ad Donat. J. 1.) Praeterea praedium Nolanum Virgilii commemorat Gell. VII, 20., Tarentinum fortasse Prop. II, 34, 67.

66) Quos posteriores demum Grammatici varia ratione supplere conati sunt. Cf. Donat. §. 59. ibique Heyn.

67) Cf. Donat. §. 59. et Weichert. de verss. iniuria suspp. p. 57. et de L. Varii et Cassii Parm. vita p. 69 sq. Eosdem tamen singulos libros distinxisse narrant Grammatici. Cf. Heyn. ad Aen. V. extr.

68) Donat. §. 25. 66. Catal. X.

[ocr errors]

69) Donat. §. 23. 65 sq. coll. cum Hor. Sat. I, 5, 40. et testimoniis veterum ap. Heynium. Vol. 1. p.CXXXIII sqq. ed. Wagn. Ceterum ab Horatio Sat. I, 3, 29 sqq. verbis Iracundior est paullo at est bonus, ut melior vir Non alius quisquam etc. Virgilium significari, Acronis et Scholiastarum est opinio, quam Teuffel. 1. 1. p. 2648. non improbabilem censet, quamquam a Madvigio et Düntzero iam satis refutata videtur. Cf. Süpflius Einleit. p. XXI. not. 16.

suae aetatis viros eximios, imprimis autem poëtas, ita sibi conciliasse, ut ab iis, inter se ipsos plurimum invidia ardentibus, solus coleretur semper et amaretur, imprimis autem a Pollione, Maecenate, Corn. Gallo, L. Vario, Plotio Tucca, Horatio et Propertio, quibuscum intimam amicitiam et familiaritatem contraxerat 70). Nihilominus etiam inimicos quosdam et obtrectatores habuit, qui Octaviani 7) potissimum et Maecenatis favorem ei invidentes 2) carmina eius vituperarent et insulsa petulantia arroderent 73), ut Bavium illum et Maevium 74), Codrum75) et Anserem 76), quos Virgilius ipse carpit in Eclogis, Cornificium Gallum), Cimbrum 78), alios79). lidem vel alii obtrectatores poëtam, qui nunquam uxorem duxit, pronioris in pueros libidinis 80) vel etiam adulterii cum matronis nobilibus facti 81) incusarunt ; alii contra, eum pueros illos Socratis more amasse omninoque ita castum et pudicum fuisse referunt, ut Neapoli Parthenias vulgo appellaretur 82); eosque veritati propius accedere, praeter carminum naturam et argumenta iam quae de imbecilla eius valetudine 83), de continentia in victu potuque, de timiditate et verecundia 84 84)

70) Cf. Donat. §. 38 sq. et 67. cum Hor. Sat. I, 5, 40 sqq.

71) Quem in Eclogis nimis adulatus esse videbatur. Cf. Ernesti in Actis Seminar. reg. phil. Lips. II. p. 55.

72) Cf. Weichert. de Horatii obtrectatoribus in Poett. Latt. vitis etc. p. 273 sq.

73) Vid. Donat. §. 61 sqq. ibique Heynius et Weichert. 1. 1.

74) Vid. Ecl. III, 99. De Bavio et Maevio cf. Weichert. 1. 1. p. 310 sqq. et Kirchner. Quaest. Horat. p. 23.

75) Vid. Ecl. V, 10. et VII, 22. 26., et quae ibi adnotavimus.

76) Vid. Ecl. IX, 36. Donat. §. 67. et Weichert. 1. 1. p. 160 sqq. 77) Vid. Donat. §. 76.

78) Cf. Quinct. Inst. VIII, 3, 27 sq. 79) Cf. imprimis Donat. §. 61 sqq., qui inter alia commemorat, Anonymum quendam [quem Weichert. 1. 1. p. 314. Bavium aut Maevium fuisse suspicatur] scripsisse duas Eclogas insulsissimas Antibucolicorum nomine, quibus Ecl. I. et III. cavillaretur (cf. Heyn. et Wagn. ad Donati 1.1. p. XCVII sq.); alium porro verbis illis Georgicôn Nudus ara, sere nudus subiecisse haec: habebis frigora, febrem, et Carvilium quendam Pictorem totum librum scripsisse contra Aeneidem, cui titulus fuerit Aencidomastix. (Cf. de eo Weichert. 1. 1. p. 275.) Praeterea Donat. §. 67. etiam Cornificium

quendam (vid. Weichert. 1. 1. p. 406.) et Quinctil. Inst. III, 3, 28, 29. (vid. Heyn. ad Donat. §. 67.) Tullium Cimbrum (quem Weichert. 1. 1. p. 282. se plane fugere fatetur) inter Virgilii obtrectatores commemorant. Contra hos autem peculiarem librum scripsit Asconius Pedianus, in quo imprimis Octavianum Avitum mox nota 88. commemorandum refellere studuit. (Cf. Donat. §. 64. et Weichert. 1. 1. p. 274.)

80) Cf. Donat. §. 20. ibique Heyn. Imprimis Cebetem (cf. Serv. ad Ecl. II, 15.) et Alexandrum (i. e. Alexin illum Ecl. II. celebratum: cf. Martial. VIII, 56. V, 16, 12. Apulei. Apol. I, 73. Donat. §. 20. 37. Serv. ad Ecl. II, 15. et Iahn. praef. p. XVII.) Socratico more amasse perhibetur. Cf. Teuffel. 1. 1. p. 2650.

81) Imprimis cum Plotia Hieria, Vari s. Varii sui uxore (cf. Donat. §. 21. et Serv. ad Ecl. III, 20.); quod tamen Ascon. Pedianus negavit. Cf. omnino Weichert. de Vario p. 85. sqq. et 93 sqq.

82) Cf. Donat. §. 22. et Ausonii Cento nupt. extr. Sed haec tota fabula ex solo Virgilii nomine conficta videtur, quasi a voc. virginis ductum esset. Cf. Heyn. ad Donat. 1. 1. et supra not. 1.

83) Vid. supra p. X. et Donat. §. 19. coll. Hor. Sat. I, 5, 48 sq.

84) Donat. §. 22. coll. Klotz. Opuscc.

traduntur 85), comprobare videntur. Ut denique, quae de corporis figura nobis innotuerunt, adiiciamus, grandi fuit corporis statura, aquilo sive fusco colore, et facie rusticana 86).

Iam quod attinet ad internam operum Virgilianorum rationem et naturam, primum commemorandum est, poëtam, ut omnes omnino poëtas Latinos, carmina sua, non solum si argumentum, sed etiam si formam spectamus, ad Graecorum exempla composuisse, neque hoc contentum magnam etiam sententiarum partem ex iis petiisse, adeoque integros eorum versus in Latinum sermonem transtulisse 87), quod eo minus mirandum, quum vel Latinorum poëtarum, Ennii, Naevii, Accii, Pacuvii, Lucilii, Lucretii, adeoque aequalium, Lucii Varii, Corn. Galli aliorumque totos versus in suam rem convertere non dubitaverit 88). In qua tamen Graecorum imitatione negari nequit tam laudabiliter et prudenter eum esse versatum, ut Graecos neutiquam caeco et servili modo sequeretur, sed primus inter Romanorum poëtas liberiorem et elegantioribus literis digniorem Graecos imitandi usum induceret 89), quum non solum omnia ad Romanorum sentiendi et cogitandi rationem conformaret, et Graeco argumento Romanos mores et instituta ubique immisceret, sed etiam in oratione ad Graecorum exempla formanda Romanae linguae ingenium sapienter servaret, et Graecorum simplici elegantiae Romanorum magniloquentiam et maiestatem adderet 90); ut carmina eius magis

p. 242 sqq. et Herder Krit. Wälder II, 2. p. 123 sqq.

85) Cf. Donat. §. 19.

86) Vid. Donat. ibid., ubi Heyn. memorat, facie subrustica exhiberi Virgilium inter signa Palatii Capitolini apud Rossium (Rossii Raccolta di Statue antiche n. XXII.), et alia de Virgilii imagine in marmore (Mus. Capitol. I, 2.), in gemmis, in numis (adulterinis) et in Codice Vaticano apparente disputat. Cf. etiam Visconti Iconogr. Rom. I. p. 385 sqq. Mainardi Diss. stor.-crit. sopra il busto di Virg. del Museo della reale Accad. di Mantova. Mant. 1833. Raoul-Rochette Journ. des Sav. 1834. p. 68 sq. Platner et Bunsen Beschreib. von Rom II, 2. p. 347. O. Müller. Archaeol. p. 734. et Teuffel. 1. 1. p. 2648.

87) Cf. Macrob. Sat. V. et VI. Gellius XIII, 26. XVII, 10. Fulv. Ursini Virgilius collatione scriptorum Graecor. illustratus. Antverp. 1586. et Leovard. 1747. 8. Andreae Locorum Homero - Virgilianorum Spec. I. et II. Ienae 1804. et 1814. 8. Eichhoff Etudes grecques sur Virgile, ou Recueil de tous les passages des poè

tes grecs imités dans les Bucoliques, les Géorgiques et l'Enéide. Paris 1825. III. Voll. 8. et Tissot Etudes sur Virgile, comparé avec tous les poètes épiques et dramatiques des anciens et des modernes. Paris 1826. IV. Voll. 8. Iahn. Praef. p. XXXVIII sqq. Bernhardy Röm. Lit. Gesch. p. 409 sqq. ed. II. alii.

88) Cf. praeter Macrob. et Gellium 11. 11. Diss. mea de Lucretii carmine etc. p. 114. Weichert de L. Varii et Cassii Parm. vita p. 31. et 102. et in Poëtt. Latt. vitis etc. p. 13. 15. 66. et alibi. Ceterum Donat. §. 64. refert, iam inter aequales Virgilii fuisse Q. Octavium Avitum quendam, qui OuOLOTEREÚTV octo volumina ediderit, in quibus, quos et unde transtulerit Virgilius versus, putida diligentia adnotatum esset. Cf. Weichert. 1. 1. p. 274.

89) Cf. Iahn. Introd. in Ovidii Metam. p. 12. Ernesti in Actis Sem. reg. phil. Lips. Vol. II. p. 69 sqq. et Additam. ad Sulzeri Theor. artium Vol. II. p. 298 sqq.

90) Vid. Gellius IX, 9.

fere, quam ceterorum Latinorum poëmata, vere Romana et archetypa esse videantur. Ita omnibus poëtis Romanis exemplum et normam orationis poëticae exhibuit, quam quo studiosius et fidelius posteriores sequebantur, eo perfectiores habebantur poëtae91). In Bucolicis 92) autem Theocritum potissimum secutus est; nam quae in iis fere bucolici generis sunt argumenta, ea fere omnia sunt ex Theocriteis carminibus translata, cuius Idyll. III., XI. et XXIII. in secunda, IV. et V. in tertia, I. et VII._in_quinta, VI. et VIII. in septima, II. et III. in octava, I. in decima Ecloga poëta ante oculos habuit 93). Sed indolem et naturam Theocriteorum carminum plane immutavit, et bene perspiciens, imaginem illam vitae pastoritiae ad veritatem pictam nativamque illam pastorum Theocriteorum simplicitatem, qui nihil aliud esse volunt, quam simplices pastores de vitae rusticanae amoenitatibus confabulantes et legentium animos iucunda rerum rusticarum imagine delectaturi, Romanis suis vitae rusticae minus faventibus et in omnibus rebus elegantiam quandam cum fastu sectantibus non admodum placituram esse, a natura carminis pastoritii tantopere deflexit, ut personatos modo induceret pastores 94) de rebus publicis vel de privata auctoris vita, quatenus ab illis afficitur, erudite et eleganter colloquentes, ut multas res a vita pastoritia plane alienas et ad rerum civilium peritos pertinentes immisceret, denique poësin bucolicam epicae magis admoveret 95). Ita factum est, ut ex eius Eclogis non nisi quinta, septima et octava, quodammodo etiam tertia, vere ad bucolicum genus referri possint, reliquae ab eo plane alienae censendae sint 96). Quare, si veram carminis

91) Cf. e. g. Statius Theb. XII, 816., qui exclamat: Nec tu divinam Aeneida tenta, sed longe sequere et vestigia semper adora. Vid. etiam infra

not. 99. 106. 117. et 121.

92) Ita haud dubie Virgilius ipse haec carmina appellavit, quum Colum. VII, 10. scripserit: Ut Bucolicôn loquitur poëma, i. e. Virgilii Eclogae; Ovidius autem Trist. II, 538. de eodem Virgilio: Bucolicis iuvenis luserat unte modis, et Gellius IX, 9. Quum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Virgilii; quamquam nihil certi constat de nomine, quo auctor ea in publicum emiserit. Eclogarum autem nomen (de quo cf. Plin. Ep. IV, 14, 9. Stat. Silv. praef. 1. III. et IV. Auson. in epist. Idyll XI. praefixa, Sueton. in Vita Hor. et Weichert. in Comm. de Laevio poëta nota 1. in Poëtt. Latt. vitis etc. p. 21.) procul dubio a Grammaticis demum iis praefixum est.

93) Cf. Meusel de Theocrito et

Virg. poëtis bucolicis. Gotting. 1766. 4. Genisset Examen oratoire de l'Eclogue de Virgil. Paris an. IX. Germar. Melett. Thorunens. Halae 1822. p. 179-199, quique laudantur in Sulzeri Theorie d. schönen Künste II. p. 588., in Additam. ad eam VII. p. 243 sqq. et a Teuffelio 1. 1. p. 2652.

94) Quamquam autem Virgilius in his carminibus per pastores personatos haud raro allegorice loquitur, allegorica tamen eorum interpretatio, in qua multi viri docti inde a Servio, imprimis Catro eus (qui Virgilii carmina translatione et adnotatione francogall. instructa edidit Paris. 1716. VI. Voll. 8.), inanem operam posuerunt, non nimium extendenda est. Cf. Heyn. de carm. bucolico p. 19.

95) Cf. Heyn. 1. 1. p. 3—20. Genthe in Vita Virg. p. 14 sqq. Hottinger in Schriften der Mannheim. Gesellsch. Vol. V. p. 56. et Teuffel. 1. 1. p. 2652.

96) Iam Servius in Prooem. in Bucol. observat: ,, Sane est sciendum,

bucolici naturam respicimus, Virgilii Eclogae, haud dubie vilissimum inter eius opera 97), Theocriteis Idylliis longe postponendae 98), et singularis ille, quo exceptae sunt, plausus quum ex sola rei novitate, quod prima erant huius generis carmina, quae Romanis offerebantur, tum ex illa ipsa rerum suo tempore gestarum tractatione, quam admiscuit, repetendus videtur; quamquam sane erat, cur per se spectatae, neque cum Graecis comparatae, arte sua et orationis splendore atque elegantia Romanis maxime commendarentur et mirum quantum placerent 99). Accedit vero etiam ad poëtam excusandum, quod praeter temporum conditionem et Romanorum ingenium ipse quoque sermo Latinus minus aptus erat ad indolem et naturam carminum Theocriteorum sive vere bucolicorum imitatione exprimendam, qui poëtam coëgit multa ex vita pastoritia omittere et seponere aut verborum ornatu velare et colorare, quae nude et simpliciter ad rei veritatem proposita superbas Romanorum aures nimis offendissent 100).

In Georgicis scribendis poëta Hesiodi maxime exemplum ante oculos habuit 101), materiem autem, quam magna ex parte iam ipsa vita rustica ei praebuit, ex multis aliis scriptoribus Graecis (Aristotele, Theophrasto, Democrito, Xenophonte, Thucydide, Arato, Nicandro etc.) et Latinis (Lucretio, Magone Afro, Catone, Varrone, Cicerone in 1. III. Oeconomicorum, aliis) diligentissime collegit, quorum singulos locos haud raro ad verbum in carmen suum transtulit 102). Quamquam igitur neque in hoc

septem eclogas esse mere rusticas, quas Theocritus decem habet." Exclusit haud dubie quartam, sextam et decimam; quamquam eodem iure etiam primam, alteram et nonam excludere debebat.

97) Verissime enim Heynius 1. 1. p. 17.: „Nisi alia essent, quibus Maro magni poëtae nomen mereretur, solis Bucolicis relictis vix eum in censum principum poëtarum venturum fnisse arbitror."

98) Cf. Heyn. 1. 1. p. 17. Hottinger. 1. 1. et quos nota 93. laudavimus. Temere igitur Scaliger. Poët. V, 5. et Meusel Diss. de Theocr. et Virg. poëtis bucol. Gotting. 1766. eos vituperant, qui Theocritum Virgilio praeferant.

99) Sufficiat commemorare testimonia Horatii Sat. I, 10, 44. Molle et facetum Virgilio annuerunt rure Camoenae, et Ovidii Amor. I, 15, 25. Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur, Roma triumphati dum caput or

bis erit, quibuscum cf. Tac. dial. 13. Quinct. X, I, 55. et Donat. §. 41.

100) Verissime enim Probus,,Theocritum poëtam facilius, ait, Bucolica scripsisse, quia apud Graecos sermo rusticanus a civili dividi possit; ideo Latinis difficile fuisse, quia necesse sit per eadem verba accommodare sensus. ." Ceterum omnia, quibus Virgilius, veram carminis bucolici naturam deserens, excusari potest, exhauserunt Heynius de carm. bucol. p. 12 sqq. et Spohn. in Prolegg. ad Virg. carm. bucol. Vol. I. p. 21 sqq. ed. Wagn.

101) Quod tamen non ita intelligendum, ac si multa ex Hesiodi Opp. et Diebus hauserit. Cf. etiam supra not. 44.

102) Cf. Serv. ad Geo. I, 43. Plin. H. N. II, 8, 6. Quinctil. Inst. X, 1, 56. Macrob. V, 2. Fabricii Bibl. Lat. I. p. 312 sqq. Heynii Prooem. in Geo. p. 269. Ursini Virgil. collat. etc. p. 94 sqq. Additam. ad Sulzeri Theor.

« PreviousContinue »