Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors]

AMANTIBUS,

AUCTORES BIBLIOTHECAE

CRITICAE

S. D.

Quum primum hujus Bibliothecae fcriptionem fufciperemus, in legentium ftudiis reponebamus, utrum eam edita quarta parte vel finiremus vel perfequeremur. Nam, ut in Graecorum proverbio est, Multos esfe thyrfigeros, paucos Bacchos ; ita videbamus, in his literis multos esfe, qui earum nomen confectarentur & veluti thyrfum jactarent, paucos iis ita deditos, ut nobis ad fcribendum alaçritatem addituri viderentur. Nunc opinione res melius cecidit. Invenit libellus homines, a quibus benivole exciperetur, in primis in Belgio noftro: non illos quidem magno numero, fed tamen ejusmodi, qui numerum ftudiis compenfarent, vehementerque cuperent, ut operam porro noftram in hac fcriptione collocaremus. Quorum defideria ut negligamus, committere non posfumus. Et, fi omnis opera in primis ad civium utilitatem referenda est,

quid eum laborem defugiamus, qui, cum ad com munem omnium doctrinae fructum fpectet, a civibus etiam expetatur? Neque vero ita hoc accipi volumus, ac fi conftituisfemus civibus noftris prae ceteris favere, eorum laudes célebrare, fupra exteros extollere, reticere errores aut excufare. Quamquam hoc non infrequens est vitium eorum, qui cenfuras novorum librorum fcribunt. Rempublicam literariam ita in clasfes defcribunt, non ut ingenii et doctrinae, fed nationum ac regionum, cenfum fequantur. Hinc est, quod haud raro videamus, hunc in modum ab iis pronunciari: ita folent v. c. Britanni, ita Galli: nos melius. Qui puerilis est error, neque aliunde profectus, quam ex rerum humanarum & communis vitae ignoratione. Sunt enim apud omnes nationes, qui melius & qui pejus artem tractent: funt vel principes, vel fecundarii, vel tertiani, vel inferiores. Igitur clasfium ratio habenda est, non populorum: neque videndum, cujas quisque fit, fed quid dicat. Fuit hic quondam Spartanorum mos, ut, fi in conventu fociorum a legato ignobilis civitatis optima dicta esfet fententia, eam continuo quidem negligerent, poftea vero a Spartano iterum proponi juberent, & ita probarent; ut prudentiae opinione auctoritatem patriae conciliarent. Vaelat haec rivalitas in aliis rebus: a literis & doctrinarum ftudiis abfit, Una est & communis bono

rum

rum Scriptorum civitas: cujus quidem jus non a vulgi opinione tribuitur, fed paritur doctrina diligenti, ejusque prudenti difertaque explicatione. Quibus virtutibus ut quisque maxime excellit, ita quemque nobiscum maxime conjunctum & civem noftrum

arbitramur.

Sed habet provincia, quam fuscepimus, non unam difficultatem, & paratam multorum vel invidiam vel reprehenfionem. Quae a nobis antea diluendae, funt, quam ad rem veniamus. Est enim genus hominum, non quidem abhorrentium ab Antiquarum literarum ftudio, fed qui res, non verba, confectari fe profiteantur, & totum illud, quod Critica vocatur, ad inane fyllabarum aucupium rejiciant. Huic ea displicuit operae, noftrae pars, quae in verbis interpretandis & lectione conftituenda verfatur. Est vero huic contrarium aliud genus eorum, qui verbo rum crifin folam quaerant, & eam partem fupervacaneam cenfeant, quae rerum judicio cernitur. Et meminimus, de librorum argumentis & cenfurarum exordiis tam varie ab utroque hominum genere exia ftimatum esfe, ut ab his vana haec & inutilis loquacitas haberetur, illi jucundos in primis & utiles hos locos judicarent. Enimvero affirmare posfumus, hanc ipfam partem longe plurimo nobis conftitisfe labore. Nam in verborum emendatione & interpre tatione plurimum valet linguae fcientia & ufus, ac

fe.

felicitas quaedam vel ingenii vel temporis. In 'libri argunento defcribendo & Auctoris confilio explicando, longiore opus est tempore, diligente meditatione, & comparatione rerum in utramque partem, ac fententiae follicita tamquam per vestigia indagatione. Quid igitur fecimus? Nimirum, mediam tenuimus viam. Non quidem nos eo confilio, ut ftuderemus utrisque, & apud neutros malam gratiam iniremus: longe enim ab ifta calliditate abfumus: fed, quod ipfa res & veritas ita poftularet. Nam, cum Critices ea fit ratio, ut a verborum intelligentia ad rerum fcientiam pergat, qui folas res confectantur, veluti aedificium fine fundamentis quaerunt: qui unice in verbis haerent, hi vero ita fundamenta curant, ut aedificium iis nullum fuperftruant. Quare viam, quam haud temere ingresfi fumus, eandem haud temere perfequamur:

Αυτὰς ἐγὼν βασεῦμαι ἐμὰν ὁδόν·

Sequitur, ut eos placemus, fi qui forte putent fe iniquius a nobis habitos esfe. Quos nec nominare, nec peculiariter quemque compellare, attinet. Universe dixisfe fatis est. Nos, quum ad hanc Bibliothecam fcribendam animum adjiceremus, legem nobis diximus, ut de laudibus & vitiis librorum exponeremus libere, vere, & accurate. Quam legem ut fancte

fer

« PreviousContinue »