Page images
PDF
EPUB

XVIII.

Divitiăcus multis cum lacrymis, Cæsarem complexus, obsecrare cœpit, ne quid gravius in fratrem statuĕret: scire se, illa esse vera, nec quemquam ex eo plus, quàm se, doloris capère, propterea quòd, quùm ipse gratiâ plurimum domi atque in reliquâ Galliâ, ille minimum propter adolescentiam posset, per se crevisset; quibus opibus ac nervis, non solum ad minuendam gratiam, sed pæne ad perniciem suam uteretur: sese tamen et amōre fraterno, et existimatione vulgi commovēri.

XIX.

'Quòd si quid ei a Cæsăre gravius accidisset, cum ipse eum locum amicitiæ apud eum teneret, neminem existimatūrum, non suâ voluntate factum; quâ ex re futūrum, uti totius Galliæ animi a se averterentur.' Hæc cum pluribus verbis flens a Cæsăre peteret, Cæsar ejus dexteram prehendit : consolatus rogat, finem orandi faciat; tanti ejus apud se gratiam esse ostendit, uti et reipublicæ injuriam et suum dolōrem ejus voluntati ac precibus condōnet.

XX.

Dumnorigem ad se vocat: fratrem adhibet: quæ in eo reprehendat, ostendit: quæ ipse intelligat, quæ civitas querātur, proponit: monet, ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet: præterita se Divitiăco fratri condonare dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut, quæ agat, quibuscum loquatur, scire possit.

187

VIRGIL.

VIRGILII ÆNEIDOS

LIB. L 223-410.

I.

225

Et jam finis erat; quùm Jupiter æthere summo
Despiciens mare velivõlum, terrasque jacentes,
Littoraque, et latos populos, sic vertice cœli
Constitit, et Libyæ defixit lumina regnis :
Atque illum, tales jactantem pectore curas,
Tristior, et lacrymis oculos suffusa nitentes,
Alloquitur Venus: O, qui res hominumque Deûmque
Æternis regis imperiis, et fulmine terres,
Quid meus Æneas in te committĕre tantum,
Quid Troës potuēre? quibus tot funĕra passis,
Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis ?

II.

230

'Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,
Hinc fore ductōres, revocãto a sanguine Teucri, 235
Qui mare, qui terras omni ditione tenerent,
Pollicitus; quæ te, Genitor, sententia vertit ?
Hoc equidem occāsum Trojæ tristesque ruinas
Solabar, fatis contraria fata rependens.
Nunc eadem fortūna viros tot casibus actos
Insequitur: quem das finem, rex magne, labōrum ?

240

III.

'Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
Regna Liburnōrum, et fontem superare Timāvi:
Unde per ora novem vasto cum murmure montis 245
It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patăvî sedesque locavit
Teucrōrum, et genti nomen dedit, armaque fixit
Troïa nunc placidâ compôstus pace quiescit.

IV.

'Nos, tua progenies, cœli quibus annuis arcem, 250
Navibus (infandum!) amissis, unius ob iram,
Prodĭmur, atque Italis longe disjungimur oris.
Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra repōnis?'
Olli subrīdens hominum sator atque Deōrum,
Vultu, quo cœlum tempestātesque serēnat,
Oscula libavit nata; dehinc talia fatur:

'Parce metu, Cytherea manent immōta tuōrum
Fata tibi; cernes urbem et promissa Lavinî
Monia, sublimemque feres ad sidĕra cœli

255

Magnanimum Æneam : neque me sententia vertit. 260

V.

'Hic-tibi fabor enim, quando hæc te cura remordet; Longius et volvens fatōrum arcana movēboBellum ingens geret Italiâ, populosque feroces Contundet, moresque viris et moenia ponet;

Tertia dum Latio regnantem viděrit æstas;
Ternaque transîĕrint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iülo
Additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno),
Triginta magnos, volvendis mensibus, orbes
Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
Transferet et longam multâ vi muniet Albam.

265

270

VI.

'Hic jam ter centum totos regnabitur annos
Gente sub Hectoreâ; donec regīna sacerdos,
Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.
Inde lupa fulvo nutricis tegmine lætus
Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet
Monia, Romānosque suo de nomine dicet.

275

VII.

'His ego nec metas rerum, nec tempora pono:
Imperium sine fine dedi. Quin aspĕra Juno,
Quæ mare nunc terrasque metu cœlumque fatigat, 280
Consilia in melius referet, mecumque fovebit
Romanos rerum dominos gentemque togātam.
Sic placitum. Veniet lustris labentibus ætas,
Quùm domus Assarăci Phthiam clarasque Mycenas
Servitio premet, ac victis dominabitur Argis.
Nascetur pulchrâ Trojānus origine Cæsar,
Imperium Oceano, famam qui terminet astris,
Julius, a magno dimissum nomen Iülo.

285

VIII.

290

'Hunc tu olim cœlo, spoliis Orientis onustum,
Accipies secūra: vocabitur hic quoque votis.
Aspěra tum positis mitescent sæcula bellis :
Cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
Jura dabunt: diræ ferro et compagibus arctis
Claudentur Belli portæ : Furor impius intus,
Sæva sedens super arma, et centum vinctus aënis 295
Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.'

IX.

Hæc ait et Maiâ genitum demittit ab alto,
Ut terræ, utque novæ pateant Carthaginis arces
Hospitio Teucris, ne fati nescia Dido

Finibus arceret.

Volat ille per aëra magnum

Remigio alārum, ac Libyæ citus astĭtit oris :
Et jam jussa facit: ponuntque ferocia Pœni
Corda, volente Deo. In primis regīna quiētum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.

300

X.

305

At pius Æneas per noctem plurima volvens,
Ut primum lux alma data est, exire, locosque
Explorare novos; quas vento accesserit oras,
Qui teneant (nam inculta videt) hominesne feræne,
Quærere constituit, sociisque exacta referre.

Classem in convexo nemorum, sub rupe cavātâ, 310

« PreviousContinue »