Page images
PDF
EPUB

PART III.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Hoc prælio facto, reliquas copias Helvetiōrum ut consequi posset, pontem in Arăre faciendum curat, atque ita exercitum transducit. Helvetii, repentino ejus adventu commōti, quum id, quod ipsi diebus xx. ægerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intelligerent, legatos ad eum mittunt; cujus legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiōrum fuerat. Is ita cum Cæsăre agit:

II.

'Si pacem Populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem itūros, atque ibi futuros Helvetios, ubi eos Cæsar constituisset atque esse voluisset: sin bello persequi perseveraret, reminiscerētur et vetĕris incommodi Populi Romāni, et pristinæ virtutis Helvetiōrum. Quòd improvisò unum pagum adortus esset, quum hi, qui flumen transîssent, suis auxilium ferre non possent; ne ob eam rem aut suæ magnopĕre virtūti tribueret, aut ipsos despiceret.

III.

'Se ita a patribus majoribusque suis didicisse, ut magis virtute quàm dolo contendĕrent, aut insidiis niterentur. Quare ne committeret, ut is locus, ubi constitissent, ex calamitate Populi Romāni et inter- . neciōne exercitûs nomen caperet, aut memoriam prodĕret.'

IV.

His Cæsar ita respondit: 'Eo sibi minus dubitationis dari, quòd eas res, quas legāti Helvetii commemorâssent, memoriâ teneret; atque eò gravius ferre, quò minus merito Populi Romāni accidissent; qui si alicujus injuriæ sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quòd neque commissum a se intelligeret quare timeret ; neque sine causa timendum putāret.

V.

'Quòd si veteris contumeliæ oblivisci vellet, num etiam recentium injuriarum, quòd eo invito iter per provinciam per vim tentâssent; quòd Eduos, quòd Ambarros, quòd Allobrogas vexâssent, memoriam deponĕre posse? Quòd suâ victoriâ tam insolenter gloriarentur, quòdque tam diu se impune tulisse injurias admirarentur, eodem pertinere: consuêsse enim Deos immortales, quo gravius homines ex mutatiōne rerum doleant, quos pro scelere eōrum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitātem concedĕre.

« PreviousContinue »