Page images
PDF
EPUB

LECTORI S.

VIDEO me omnia ferme, quæ proferri hic

velim, ad mitigandum doctorum virorum de hoc qualicunque libro judicium, jam protulisse in Oratione, quæ dicitur, Inaugurali. Illud, fateor, auguria nostra fefellit, quod his annis non tam reipublicæ quam Ecclesiæ periclitantis causa ab otiosis literarum deliciis nullo non tempore nos omnes avocare videbatur. Quod nisi intellexissem, eorum sententia quibus in hac parte primas deferre soleo, spem aliquam subesse, quæstiones hoc genus ne in divina quidem re suo fructu carituras, neque principio me ad illud munus pensumque contulissem, nec semel dicta decrevissem in manus hominum mittere.

(vi)

Ac vereor ne tardius tandem ea prodeant: sed diu multumque expolienda erant. Jam si gravioribus mendis careant, (utinam vero!) id omne tribuant velim Lectores amicissimo viro et harum literarum peritissimo, qui sua negotia, operosa sane, hisce corrigendis cumulari benigne voluit.

ORATIO INAUGURALIS;

SIVE

PRÆLECTIO PRIMA.

Disputato prius (inter alia) cur in hac materie veteres Latinam linguam patriæ recte prætulerint, definitur Poesis non e genere et differentia, sed e proprietate quadam sua: videlicet, quod ea, salvo pudore, æstuantes hominum affectus efferat ac leniat.

[ocr errors]

UUM ad hoc munus obeundum viri olim vere diserti, abundanti otio, recentibus studiis, non sine gravi mentis perturbatione primo se accessisse memoraverint: quo tandem animo is esse debet, quem vitæ jam negotiis implicitum tanquam ab acie in palæstram revocare vobis, Academici, placuit? Bene scilicet de vobis mereri aventem dignati estis ultro accipere: itaque me, siquem alium, sempiterno grati animi vinculo Alma Matri addictum tenebitis. Vos quidem pro vestra humanitate: mihi rem propius intuenti, ut verum fatear, sæpissime occurrit, an amplissimo huic loco, atque incremento bonarum artium, non satis bene fuerit a vobis consultum.

B

2

Ecquid Poetice afferant maturiores anni: PREL. I.

Etenim ut plura taceam, quæ de hisce rebus cogitantem angere ac torquere solent, subit interdum non levis dubitatio, ne paullo sim annis provectior, quam poeticæ hujus disciplinæ ratio atque indoles facile ferat. Quotus enim quisque nostrum, constanti jam ætate, non queritur sibi paullatim defervescere quodammodo et defluere exundantem illum ingenii vigorem, et quemadmodum multo jam die matutinos cœli colores, ita voluptatem eam, quæ juvenes ad poetarum studia allexerit, senescentibus tenuiorem quasi et languidiorem in horas evadere? Ecquis autem de carminibus judicantem ferat, ipsum omnino poetica vi exhaustum, et Musæi, quem vocant, leporis oblitum?

Est tamen, quod his curis vexatum reficiat identidem atque recreet: tum quod ipse mente animoque sentiam adhuc, ut cum maxime, miram quandam harum literarum dulcedinem; unde nonnulla spes oritur, me aliqua saltem ex parte juvenilium animorum ardori responsurum fore: tum quod de re poetica disserenti, his præsertim, qui nunc sunt, hominibus, fræno magis, me quidem judice, quam calcare sit utendum. Nimis, nimis, inquam, familiariter, una jam atque altera ætate, magnorum vatum monumenta ac reliquias pertractare atque excutere est moris; temere ac petulanter nimis in ista sacraria vulgo irruitur: quicquid novi atque inauditi se excogitasse putat aliquis, nulla mora, nulla religio; in medium illico, magno cum strepitu, proferuntur et projiciuntur omnia. Isto sane præ cæteris vitio vacare debent hi vestri conventus, purioris disciplinæ exemplar et specimen; et vacavisse ad hunc usque diem libenti animo vobis gratulor; vacaturos autem in omne tempus eo melior et firmior spes,

« PreviousContinue »