Page images
PDF
EPUB

P. VERGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER UNDECIMUS.

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit. Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis praecipitant curae, turbataque funere mens est, vota Deum primo victor solvebat Eoo. 5 ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo, fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas, telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum 10 perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae subligat atque ensem collo suspendit eburnum. tum socios, namque omnis eum stipata tegebat turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis: maxima res effecta, viri; timor omnis abesto, 15 quod superest; haec sunt spolia, et de rege superbo primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.

nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. arma parate animis et spe praesumite bellum; ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa 20 adnuerint superi, pubemque educere castris, impediat, segnisve metu sententia tardet.

A

interea socios inhumataque corpora terrae mandemus, qui solus honos Acheronte sub imost. ite, ait, egregias animas, quae sanguine nobis 25 hanc patriam peperere suo, decorate supremis muneribus, moestamque Euandri primus ad urbem mittatur Pallas, quem non virtutis egentem abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.

Sic ait inlacrimans, recipitque ad limina gressum, 30 corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Euandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. circum omnis famulumque manus Troianaque turba 35 et maestum Iliades crinem de more solutae. ut vero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque immugit regia luctu. ipse caput nivei fultum Pallantis et ora 40 ut vidit, levique patens in pectore volnus cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis : tene, inquit, miserande puer, cum laeta veniret, invidit fortuna mihi, ne regna videres

nostra, neque ad sedes victor veherere paternas ? 45 non haec Euandro de te promissa parenti

discedens dederam, quum me complexus euntem mitteret in magnum imperium, metuensque moneret acris esse viros, cum dura proelia gente.

et nunc ille quidem spe multum captus inani 50 fors et vota facit, cumulatque altaria donis : nos iuvenem exanimum, et nil iam caelestibus ullis debentem, vano maesti comitamur honore.

infelix, nati funus crudele videbis !

hi nostri reditus, exspectatique triumphi,

55 haec mea magna fides? at non, Euandre, pudendis volneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum optabis nato funus pater. ei mihi, quantum praesidium Ausonia, et quantum tu perdis, Iule ! Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus 60 imperat, et toto lectos ex agmine mittit mille viros, qui supremum comitentur honorem, intersintque patris lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero set debita patri. haut segnes alii crates et molle feretrum 65 arbuteis texunt virgis et vimine querno, extructosque toros obtentu frondis inumbrant. hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt; qualem virgineo demessum pollice florem

seu mollis violae, seu languentis hyacinthi, 70 cui neque fulgor adhuc, nec dum sua forma recessit; non iam mater alit tellus, viresque ministrat. tunc geminas vestes auroque ostroque rigentis extulit Aeneas, quas illi laeta laborum ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido 75 fecerat, et tenui telas discreverat auro.

harum unam iuveni supremum maestus honorem induit, arsurasque comas obnubit amictu; multaque praeterea Laurentis praemia pugnae aggerat, et longo praedam iubet ordine duci. So addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem. vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias, caeso sparsuros sanguine flammam; indutosque iubet truncos hostilibus armis ipsos ferre duces, inimicaque nomina figi.

85 ducitur infelix aevo confectus Acoetes,

pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora;
sternitur et toto proiectus corpore terrae.

ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. post bellator ecus positis insignibus Aethon 90 it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. hastam alii galeamque ferunt; nam cetera Turnus victor habet. tum maesta phalanx Teucrique secuntur, Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.

[ocr errors]

postquam omnis longe comitum processerat ordo, 95 substitit Aeneas, gemituque haec addidit alto: nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli fata vocant. salve aeternum mihi, maxume Palla, aeternumque vale. nec plura effatus ad altos tendebat muros, gressumque in castra ferebat. Iamque oratores aderant ex urbe Latina velati ramis oleae veniamque rogantes: corpora, per campos ferro quae fusa iacebant, redderet ac tumulo sineret succedere terrae; nullum cum victis certamen et aethere cassis ; 105 parceret hospitibus quondam socerisque vocatis. quos bonus Aeneas, haut aspernanda precantes, prosequitur venia, et verbis haec insuper addit:

Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini, implicuit bello, qui nos fugiatis amicos? 110 pacem me exanimis et Martis sorte peremptis oratis? equidem et vivis concedere vellem. nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent; nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit hospitia, et Turni potius se credidit armis. 115 aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. si bellum finire manu, si pellere Teucros apparat, his mecum decuit concurrere telis ; vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset. nunc ite et miseris supponite civibus ignem. 120 dixerat Aeneas. illi opstipuere silentes,

conversique oculos inter se atque ora tenebant.
tum senior semperque odiis et crimine Drances
infensus iuveni Turno sic ore vicissim

orsa refert: o fama ingens, ingentior armis,
125 vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
iustitiaene prius mirer, belline laborum?

nos vero haec patriam grati referemus ad urbem ; et te, si qua viam dederit fortuna, Latino iungemus regi. quaerat sibi foedera Turnus. 130 quin et fatalis murorum attollere moles,

saxaque subvectare umeris Troiana iubavit.
dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.
bis senos pepigere dies, et pace sequestra
per silvas Teucri mixtique impune Latini
135 erravere iugis. ferro sonat icta bipenni

fraxinus; evertunt actas ad sidera pinus;
robora nec cuneis et olentem scindere cedrum,
nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.

Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus, 140 Euandrum Euandrique domos et moenia complet, quae modo victorem Latio Pallanta ferebat. Arcades ad portas ruere, et de more vetusto funereas rapuere faces. lucet via longo

ordine flammarum, et late discriminat agros. 145 contra turba Phrygum veniens plangentia iungit agmina. quae postquam matres succedere tectis viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem. at non Euandrum potis est vis ulla tenere ; sed venit in medios. feretro Pallanta reposto 150 procubuit super, atque haeret lacrimansque gemensque, et via vix tandem voci laxata dolorest :

non haec, o Palla, dederas promissa parenti,
cautius ut saevo velles te credere Marti!

« PreviousContinue »