Page images
PDF
EPUB

R. u: Tum Anchisa conjiciente, illum esse miseriarum errorisque finem, quippe meminerat, Venerem sibi aliquando prædixisse etc. et cap. 9, ex Alexandro Ephesio lib. I, de bello Marsico : Idam petit , ibique navibus fabricatis - oraculi admonitu Italiam petit; et Dionys. I, 55 — ne in ulteriores Europæ partes classis Trojana navigaret, οί τε χρησμοί εγένοντο αίτιοι, τέλος λαβόντες εν τούτοις τοις χωρίοις και το δαιμόνιον πολλαχώς την εαυτού βούλησιν ένδεικνύμενον. . Narrat inde portenta in appulsu ad Laurentum facta, latices fontis repente e terra prosilientes, mensas absumtas, et vocem ex luco repente auditam. At Sibyllæ monitus, quos alii ibid. apud Dionys. I, 55, Erythris acceptos narrarunt, quosque Tibullus II, 5, novo exemplo, ostro vaticinantis in elegiam illato, arripuit, præteriit Maro, quum Sibyllæ alius locus in carmine, aliæ partes essent, in lib. VI. Interea Apollini omnino honos ille mansit perpetuus, ut ad eum fatorum Æneæ et posterorum, Italiæque ab iis occupatæ, fatalis ordo referretur. Nobile illud Horatii in Carmine sæculari: Condito mitis et sqq. Roma si vestrum est opus , Iliæque Litus Etruscum tenuere turmee, Jussa (oraculo) pars mutare Lares etc. add. C. IV, 6, 3. 21. Refertur quoque ibid. 21. ad communem Apollinis et Veneris operam, ut Trojæ excidium post Achillis fata differretur, ne omnis Trojanorum stirps a sæviente illo exscinderetur.

VIII. Fuisse etiam somnium aliquod Æneæ celebratum a multis, ex Cic. de Div. I, 21, apparet: Sint hæc, ut dixi, somnia fabularum, hisque adjungatur etiam Ænex somnium : quod in Numerii Fabii Pictoris Grrecis annalibus ejusmodi est , ut omnia, quæ ab Ænea gesta sunt, quæque illi acciderunt, ea fuerint, quæ ei secundum quietem visa sunt. Narratum igitur erat apud Num. Fabium, qui, dum græce scripsit, Græcos auctores sequi potuit, somnium , quo

fata Æneæ exponerentur per quietem ex ordine, quæ deinde eventus comprobavit,

Etiam Penatium monitus , quos per somnum acceperat Æneas, passim fuisse memoratos, ex Servii loco discere licet ad III, 148; Penates — quos quidam dicunt, ideo inductos a poeta monere per somnum : monitu nam eorum per quietem jussum cum Latino foedus fecisse; eorum etiam monitu Latinum Æneæ se conjunxisse (hæc eadem apud Dionys. I, 57 occurrunt ); eosdem tradit (Varro ) visos aliquotiens in somnis , quid fieri vellent, imperasse , eaque nostros publice curasse majores. Etiam dubitationem post appulsum ad Laurentem agrum de loco novæ urbis capiendo secundum nonnullos oblati per quietem Æneæ dii patrii diremerant apud Dionys. I, 56. Descripta et hæc e Catone in origine gentis Romanæ, quem eo toto loco Dionysius sequitur; nam totidem verbis ex illo libro leguntur ista ap. Auct. de O. G. R. c. 12 extr.

IX. Latinus Fauni oraculo monitus fuerat, ut generum sibi sumeret extraneum aliquem, et cum eo regnum communicaret. Sic Virg. Æn. VII, 58 sq.

81

sq. 254 sqq. Paria ex Catone (non ex Q. Lutatio) prodit Victor de 0. G. R. 13. utpote qui (Latinus ) in hoc consilium auctoritate numinum cogebatur; namque extis ac somniis sæpe admonitus erat, tutiorem se adversus hostes fore, si copias suas cum advenis conjunxisset.

X. Similiter etiam in ceteris, quæ ab Enea in Italia gesta sunt, poetam id egisse, ut antiquas historias narrationesque de oraculis et ostentis, suis consiliis accommodaret, ex iisdem auctoribus clarum est, et infra quoque suo loco sigillatim monebitur. Quam auctoritatem in excidio Trojano sequutus sit, pluribus Excursibus ad lib. II declarabitur.

XI. Ex iis, quæ adhuc dicta sunt, satis, puto, intelligitur, non male hoc a me pronuntiatum esse : materiam carminis poetæ mira fortuna oblatam fuisse, non ab eo excogitatam et inventam; tractationem autem et ornationem etsi non magis poeta a se petiit, quum Homeri vestigiis insisteret, ita tamen eum illa in re versatum esse, ut elegantiore judicio, majore cultu, et exquisitiore ornatu, omnia persequeretur.

Etiam hanc argumenti, quod poeta tractandum sibi sumserat, felicitatem aliquam habendam esse supra ( Disqu. I. s. VIII ) diximus, quod, quum per deorum ministeria res esset exsequenda, offerrent se Junonis et Veneris numina, quæ poetæ caussæ tam præclare serviunt, potentissima illa, et ipsa fabula jam dudum consecrata; nam, quod insigni Veneris cura habitus est Æneas, id ex Homero familiare sibi habet lector, et Junonis odium in Trojanos non minus ex Homero notum est. Jam eximio aliquo fortunæ beneficio res ita ferebat, ut alterius deæ numen Carthaginiensibus, et mox Turno accommodari posset, altera autem dea non modo tanquam Romanorum tutela constanti religione coleretur (conf. Lucret. I pr.), verum etiam Juliæ gentis prima stirps et origo haberetur. v. ad lib. I, Excurs. I*. In Junonis autem odio tractando, et ad poeticam vim temperando, poetæ prodesse potuere etiam Hparaties, carmina, quæ olim extabant de Hercule, quale V. c. Stesichori fuit. Junonis enim odiis plurima in his videntur fuisse expedita; qua in re jam tot in locis Homerus præiverat, v. c. Iliad. c, 119. 5, 256 sqq.o, 25 sqq.

P

ÆNEIDOS

LIBER PRIMUS.

ARGUMENTUM.

Troja capta, Æneas, Anchisæ et Veneris filius, vir singulari pietate parique fortitudine præditus, quum erroris sui anno septimo per mare Tyrrhenum a Sicilia in Italiam navigat, immissa ab Æolo rege ventorum, rogatu Junonis, gravissima tempestate ad Libycum litus appellitur, 1-169: egressusque in terram, septem ingenti magnitudine cervos sagittis prosternit, singulosque in singulas naves (tot enim ex dispersa classe collegerat) æqualiter distribuit: socios deinde, longis jam erroribus fatigatos, spe futuræ quietis ad tolerandum quod reliquum erat laboris hortatur, - 222. Interea Venus Æneæ sui Trojanorumque caussam apud Jovem agit, omniumque calamitatum illarum caussam Junoni imputat. Jupiter contra, reserata fatorum serie, spe felicis posteritatis potentiæque Romanorum, filiæ dolorem consolatur, - 304. Cujus oratione confirmata Venus, Æneæ suo, locorum ignaro et explorandæ regionis caussa huc illuc oberranti, sese obviam præbet; navesque dispersas salvas esse nuntiat; osten! ditque non procul illinc abesse Carthaginem, quam tunc in iis locis condebat Dido, -- 409. Æneas itaque, matris beneficio, cava nube cinctus, una cum Achate Carthaginem ingreditur : ubi et socios salvos reperit, et a Didone benigne excipitur, – 656. Venus tamen, quod neque Junonio hospitio neque muliebri inconstantiæ satis fideret, sopito in Idaliæ lucis Ascanio, pro eo Cupidinem substituit, qui inter amplexus et oscula latenter reginæ amorem inspirat Æneæ.

« PreviousContinue »