Page images
PDF
EPUB

mitur, ipsum esse clarius eo , quod illuminat. Quare sane poetis quidem permittamus hujusmodi exempla :'qualis ubi hibernam L. Non idem decebit oratorem, ut occultis aperta demonstret. Enimvero, ad poeticam rationem, phantasma illud Apollinis Delum adeuntis est inter notiora, et sæpe in hymnis aliisque carminibus frequentata. Tela sonant humeris vim adjunctam non habent, quæ erat in Iliad. a, 46, pertinere tamen ad concitatum et celerem ingressum videntur propter v. 149 haud illo segnior ibat Æneas. Sic de pyrrhicha Amazonum Callim. in Dian. 247. επεψόφιον δε φέρετραι.

[ocr errors]

EXCURSUS III.

De Famæ specie. IV, 173 sqq. Fama malum , quo non aliud velocius ullum etc. Etiam episodium hoc de Fama, nec, si absit, desiderari, et aliis locis æque pene interponi posse statuebat Ill. Homius. Videtur tamen Famæ h. l. memorabile esse momentum ad rerum eventum luctuosiorem. Excitatus enim ea Iarbas Jovem precibus movet, ut Æneam ille Carthagine evocet. Paullo longius, quam par erat, poetam huic loco esse immoratum, judicabat Addisonus cum aliis. In his tamen tædium vix suboritur, nisi talibus descriptionibus nimis sæpe, et alieno loco, inculcatis. Poeta vero non in specie Famæ declaranda ad fastidium usque substitit, sed et facta ejus et mores et originem narrando descriptionis tædium temperavit. Fatendum tamen, esse alia, quæ subtiliori judicio vix satis se probent, a viris doctis non animadversa. Primo v. 176 male interpositum est metu, quod a Fama in deam mutata nos revocat ad abstractum, quod dicimus, ad ipsum rumorem ; debebat esse parva primo motu, cursu, volatu. Nec verborum positus admittit, ut metu sit ad metum, ut metum injiciat. In v. 180 pedibus celerem et pernicibus alis otiose apposita sunt, illo quidem loco, et resecari debebant. Tandem ad speciem, quam mente animoque tibi reddere et exhibere possis, illa quidem sunt præclara , esse monstrum plumis oculisque consitum ; at linguis, oribus, auribusque, toto corpore inductum quomodo illud esse possit: tot linguæ , totidem ora sonant, tot subrigit aures : hoc vix assequaris. Quæ in extremis posita sunt: Tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri; excusari possunt; est enim monstrum vocale et loquax, ut Harpyiæ, Sirenes et alia. Ceterum in Famæ specie monstrosa exemplum habemus satis manifestum diversæ poeseos et picturæ indolis ; picta enim illa haud placere possit. In comparatione Homericæ Eridos cum Virgiliana Fama admodum argutari videtur Macrobius V, 13. Incrementa rumoris ex ipso progressu melius exprimi vix poterant; et v. 177 præstantissimus secundum illud jam a Longino s. 9 laudatum : Oủparợ lorspigs sáépu, vai ÉTTI Z Govà Baiver. Deam fecerat Famam jam Hesiod. "Epy. sub f. diren θεός να τις εστί και αυτή. Sophocli OEdip. Tyr. 162 Φήμη est τέκνον 'Ελπίδος. Alia loca dabit Cerda inf. ad 195. Athenis ara fuit Famæ, non signum : Pausan. I, 17. Roopeos añs onguns, et Æschines in loco, in quo plura de Fama

Git

e poetis afferuntur, in Timarchum p. 18 (p. 140 R.) wol súpraete rading πόλιν υμών και τους προγόνους Φήμης, ως θεού μεγίστης, βωμον ιδρυμένους. de signo deæ nec ipse memorat. Est tamen numus Demetrii regis apud Eckhel Num. anecd. T. I, p. 84. tab. VI, 9. de quo iterum egit in Doctrina Numor. T. II, p. 120. In eo deam alatam tuba canentem, ingeniose Famam interpretatus est.

EXCURSUS IV.

Templum Hesperidum. IV, 483 — 485. Hinc mihi Massylæ gentis monstrata Sacerdos, Hesperidum templi custos, epulasque draconi Quæ dabat et sacros 'servabat in arbore ramos. Jure suo ab interprete Virgilii expectet lector, ut clariorem hujus loci notionem animo suo informet. Potest itaque poeta videri fin. gere, hortos Hesperidum, quos per templum Hesperidum designet, quosque ab Hercule spoliatos communis ratio ferebat, adhuc Didonis tempore superesse. Non facile tamen poetæ, nisi forte tragicos excipias, mythicam fidem ita deserunt, nec veteres notasque fabulas ultra mythicum ævum in veræ historiæ tempora demittunt. Malim itaque statuere id, quod cum multorum populorum multarumque Græciæ urbium religionibus consentaneum est, ut Virgilius ponat, templum Hesperidibus sacrum in his terris fuisse, in quo, id quod in multis sacris ac religionibus usu receptum fuit, antiqua fabula repræsentabatur, arbore aurea et dracone in ea constituto, cujus æditua vel sacerdos anus erat ex indigenis loci. Serpens ille, quem poeta memorat, pascebatur offa mellita; mazam, MEDOSTOŪTAV eam appellant; quemadmodum in templis Æsculapii mos fuit serpentes ali et pasci e patera; unde tot signa Æsculapii et Hygieæ serpentem pascentium e patella extant. Proclive esset, e sequentibus conjicere, usum nunc aliquem magicum draconis fuisse anui; quemadmodum in nonnullis templis divinationis genus fuit e serpente sacra captum; variis quidem modis, interdum casu et eventu , ut in quod ab Herodoto commemoratur, VIII, 41. cum Athenas deserendas esse pronuntiaret Themistocles ex eo, quod draco evanuerat ér TOű onxoũ, cum tamen ille alioqui nihil commune haberet cum divina. tione, et haberetur in Parthenone tanquam custos et oixoupós : ut omnino caussæ hujus religionis servandorum in locis sacris draconum fuere variæ, cum ipsi dracones tam multarum rerum symbola essent. In hortis Hesperidum, non minus quam in Martis luco apud Colchos pro custodia tantum fuisse traduntur; in istis quidem servabat draco aurea mala Junonis; quod ex Pherecydis fragmento et ex Apollodoro satis constat. Servatos legimus passim in templis dracones, v. c. Lanuvii, quibus dapes apponebantur; augurium ex iis cibo vescentibus captum esse , con. jiciebat nuper ingeniosus vir, Bættiger, in eandem sententiam augurium Salutis interpretando. De Hesperidibus post ea, quæ ad Apollodorum disputata sunt, plura commemorare nihil attinet.

23FINIS VOLUMINIS SECUNDI. 70 713 AÀ A 30

[ocr errors]
« PreviousContinue »