Page images
PDF
EPUB

De Didone ejusque amoribus et ætate. Cum, si historicam fidem sequaris, Didonis ætas plus quam CCC annis a Trojæ excidio Æneæque erroribus abfuisse vulgo narretur (quod jam a Servio observatum videas ad v. 459.); modo in accusando modo in excusando poeta, qui Didonis amoribus Æneam implicuit, multi docti viri passim operam suam posuerunt. Sed hanc disputationem antequam attingamus, alia, eaque nostro quidem judicio gravior, quæstio est expedienda, quam intactam fere relinqui videas, quid tandem poetam ad hanc cogitationem ac consilium adduxisse videri possit , ut Didonis amores in carmen suum inferret? casune an ratione an exemplo hoc potissimum episodio usus sit, cum alia forte cum temporum ratione magis consentanea ad manum essent?

Jam quid poeta in tota hac ratione sequutus sit, dum Æneam ad Africæ litus tempestate atrocissima actum admovit , et supra est expositum , et iis, qui Odysseam animo tenent, obscurum esse nequit. Cum enim Ulyssis errores cum ex aliis periculis ac casibus tum ex nanfragio maxime et ejectione Ulyssis in ignotam terram, multum habere suavitatis variarique narrationem videret, cum is alia loca tantum attigisse, aliis aliquamdiu immoratus esse diceretur; nisi jejunam et parum suavem suam vellet esse narrationem de Æneæ navigatione, hoc idem sibi vidit esse sequendum , ut Æneam ventis ac procellis a cursu dejectum in remotam terram ,

de

qua nova ac mira quædam narrari possent, expelleret. Cum autem in mari mediterraneo, a Troade versus Italiam, navigatio fieret, si omnes animo litorales plagas percenseas, nulla facile opportunior terra cogitari potest, quam, qua usus est poeta , Carthaginiensis. Jam primum quod australe potissimum litus adire tempestas coegit Æneam , factum partim poetarum exemplo partim ventorum natura. Nam in maris hujus plagis austrinis, infra Cycladas saltem ac Cretam, gravissimæ ab aquilone vento excitantur tempestates, durantque certo anni tempore flatus ejus continui per plures dies, ob hoc ipsum dicti etesiæ. Videntur hi iidem fuisse, qui Menelaum XX dies ad Pharum retinebant Odyss. $, 360. His ventis quis miretur eos, qui a Troade Græciam vel Italiam peterent, Africæ litora propelli! Itaque Græcos a Troja reduces, cum Maleas circumvecti tempestate a cursu dejecti essent, omnes fere ad has partes actos esse videas. Menelaus quidem Ægyptum adiit, l. c. et Odyss. 7, 300; Paris et hanc et Phænicen, Ulysses Lotophagorum insulam in Libyæ litore, Meningem, v.

Odyss.og

80

sqq. Apud Apollonium etiam Argo ex Ionio mari versus Africæ litora proripitur. Si itaque Virgilius ventorum naturas, poetarum exemplum ceterasque rationes sequi volebat, ad Africæ litus classis Trojana erat deferenda. Cum vero reliquæ passim partes, Ægyptus ac Libya, essent ab Homero et Apollonio occupatæ, feliciter poeta in Carthaginiensem oram incidit. Quæ enim opportunior terra commemorari poterat, quam Carthago, cum Roma

versus

nis suis Æneidem scriberet, quibus jucundissimum auditu esse debuit, si belli gravissimi, quo primum populus Rom. aditum ac viam ad terrarum imperium sibi paraverat , semina ac caussas in ipsis olim Æneæ fatis ac casibus jacta esse videret.

Ut autem Didonis potissimum amore uteretur, cum Calypsus vel Circes aut Medeæ amores exempli auctoritate adducere poetam poterant, tum feminæ hujus claritas ac fama, tum ipsa rei ratio ac necessitas. Quodsi enim semel appulsum Trojanorum ad Carthaginiense litus præferendum esse videbat, in tam antiqua de Æneæ erroribus historia , quæ Carthaginis incunabula antevertebat, quid de hac urbe aliud memorari poterat, quam ipsa ejus primordia ? Quam opportunum autem ad poeticam tractationem vel in epico carmine argumentum esset'amor, Apollonii exemplo intelligere poterat, qui hunc quidem locum in Medeæ et Jasonis amoribus egregie tractasse videri debet. Sed Virgilius et illum et ipsum Homerum longe post se reliquisse dicendus ; quod quidem, si recte judico , duobus potissimum modis assequutus est, 'partim quod Tragicorum gravitatem et amoris atrocitatem sequi, partim quod ab heroici moris simplicitate ad elaboratiorem ac cultiorem vitam deflectere maluit, qua decoris et honestatis alicujus exquisitioris famæque laudem propositam sibi habent feminæ. In toto enim Homero et ex Homerici temporis sensu amor parum idoneus est ad pathos inferendum.

Quæ a nobis commemorata si quis animo consideret, næ is , puto, Segræsii aliorumque rationes ad poetam, tanquam qui tempora confus derit turbaritque, defendendum allatas, vanas fere aut infirmas, non magnopere desiderabit. Delectationis sane potior habenda est poetæ ratio quam

historicæ veritatis; et, si doctrinæ laus poetam decet, non tamen illa ex temporum subtili ratione est expectanda, nec in poeta ullum peccatum habet reprehensionem, nisi quoties audientium animos seu rerum seu numerorum illecebris tenere nequiit: hoc unum est, quo adversus præscripta artis suæ peccasse videri debet; ad hoc enim redeunt ea, quæ Aristoteles de Poetica disputat c. 25 distinguendo inter αμαρτίας, την μεν καθ' αυτήν, την δε κατά το συμβεβηκός.

Si tamen in ipsas Carthaginis origines variasque super iis veterum narrationes accuratius inquirere voluissent viri docti, totum hoc poelæ peccatum et accusatione et defensione vacare omnino que esse nullum facile intellexissent. Tam diverse enim de condita Carthagine traditur et in tam diversa tempora ejus incunabula rejiciuntur , ut vel historico minus subtili liberum fuisset eligere, quod maxime sequi vellet. Quam. quam ea narrationis varietas facile ad certam rationem revocari potest, si memineris condi urbes dici non uno sensu, nec modo primis jactis fundamentis, sed et moenibus ductis, colonia nova adscripta , aucta deni-. que et amplificata quocunque modo civitate. Certis etiam temporum intervallis a Phænicibus Africam occupatam , a Sallustio quoque proditum , bello Jug. 22. Sæpius itaque haud dubie condita est Carthago, et possunt varie traditæ ejus origines commode ad certas epochas revocari. Jam primum L. ante Trojam captam annis Carthago condita esse dicitur a Tzoro et Carchedone , apud Appian. Punic. pr., quod idem

ex Philisto repetit Hieronymus in Eusebio latine facto ad Num. 805 in ed. Scalig. p. 91 et ad Num. 798 in ep. Pontani et Vallars., h. e. ante Chr. 1198 (ad Euseb. computum 1217) et ante Trojæ excidium , ex eadem Euseb. computatione , a. 37. Græca Eusebii servata sunt a Syncello p. 172 ed. Par., unde Scaliger transtulit in Græca Eusebii p. 33 1. 31. Adde Chronicon lib. I, p. 18 et p. 126. Tzori quidem et Carchedonis, quippe urbium, nomina imperite, ex antiquo tamen more, ad virorum personas designandas esse traducta, ab aliis Didonis nomen temere in hoc tempus referri, facile apparet; manet tamen illud, paullo ante belli Trojani tempora , L vel adeo XXXVII annos, Carthaginis prima exordia in veteri historia memorari solita fuisse. Altera Carthaginis conditæ epocha est CLXXIII a. post priorem illam, paullo ante Coloniam Ionicam, secundum Chron. Euseb. Hieronymi ad Num. 971, aut (ut verius apud Syncellum legitur , qui Græca Eusebii servavit p. 181 A), CXXXIII annis post Trojam captam, h. e. a. C. 1025 (sec. Euseb. 1044). Hac quoque epocha Didonis opera celebratur, quæ amplificanda ac munienda urbe Cartha, et Byrsa arce condenda, maxime fuit conspecta.’Emextiotn Kepandav ait Syncellus : accepit etiam illo tempore suum nomen, cum antea Origo esset dicta ; si modo vera tradit Syncellus (XXXI annis serius ab aliis hanc epocham definitam fuisse, ex Eusebio Hieronymi discas ad Num. 1002 sec. Scalig. 1000, quod in ipsa Salomonis tempora incidit). Tandem CXC annos ubi descenderis, tertio loco Carthaginis conditæ memoriam fieri videas a Josepho in Apion. lib. I, 18, p. 1042, et ex eo ap. Syncell. p. 182, post Salomonis templum conditum anno CXXXXIII mense octavo; qui est ante C. N. 861, a Troja capta CCCXXIII, ante U. C. 108 Varr. Et ad has fere epochas alludunt ceteri numeri, qui passim apud alios leguntur , vel ex annis, quibus Carthago stetisse dicitur , eliciuntur. Iɔcc anni vulgo hac in re memorati sunt : sed termino a quo et ad quem illi pertingerent parum exacto. Auctorem satis diligentem Appianus ante oculos habebat, cum επτακοσίοις δ' αυτούς έτεσιν από του συνοικισμού Ρωμαίοι Σικελίαν αφείnorto. Factum hoc ante C. N. 242, quibus si annos 700 addideris, habes annos 942, qui a Trojæ excidio 242 annis absunt, adeoque ad mediam fere epocham supra memoratam assurgunt. At mox alii parum diligenter annos 700 ad excidium Carthaginis deduxere, ut in Epitome Livii LI habetur: cui indiligentiæ locum fecisse putandum hoc, quod per 700 annos floruisse Carthago vulgo ferebatur : ut in locis Appiani habetur Pun. p. 366, 55 et 493, 35. Ita enim paucis hæc expedias. Pluribus aliam rationem ibi exposuit editor doctiss., verum ea, quæ super Carthaginis originibus dicta sunt, sigillatim h. 1. repetere vel excutere, a consilio alienum est. Vid. viros doctos inprimis Scalig. ad Euseb. et in App. de Emend. Tempp. p. 31. Joseph. 1. c. Vellei. I, 6, 4. Justin. XVIII, 4. Salmas. ad Solin. c. 27, p. 228, et, si ad manum est ,

vel Notata ad Gu. thrium consulas Tom. III, p. 253 sq., vel Simson. A. M. 3132 cum Wesseling. Nott. Non enim nisi eadem fere recocta passim videas. Est sane tertia hæc epocha, paullo maturius forte et illa constituenda, vera Didonis ietas, siquidem illa Pygmalionis fuit soror, Mutgonis seu Mertini

filia. Fuisse tamen communem veterum errorem, ut ad Didonem prima Carthaginis exordia referrent, non modo ex iis, qui vetustiores exscripsere, Cedreno p. 140, et Jo. Malela p. 68, verum etiam ex Appiano Punic. pr. constat, qui, memorata ista prima urbis origine L. ante b. Troj. annis, addit : « conditores fuere Zorus et Carchedon; ut vero Romani et ipsi Carthaginienses opinantur, Dido, mulier Tyria. » In tanto itaque scriptorum optimorum dissensu tantaque rei obscuritate, et qui. dem non in patriis historiis, sed exteri populi, quis hoc a poeta postulet vel expectet , ut temporum rationes subtilius, quam ipsi historici nonnulli fecerunt, subducere sustineat? Ultimo loco et illud monendum, jam ante Virgilium amores Didonis et Æneæ videri celebratos fuisse ab historicis Rom. Nam ad lib. IV, 682 Servius : « Varro ait, non Didonem, sed Annam, amore Æneæ impulsam se super rogum intereinisse. » CF. eund. ad V, 4. Nullam igitur in Didone ad Æneæ ætatem revocandæ reprehensionis materiam subesse, ex iis, quæ disputata sunt, satis intelligi puto. Egit de hoc episodio Abbas Andres in singulari libello : de quo v. judicium nostrum (in Gotting. gelehrt. Anzeigen 1789. p. 1166 sq ). De Didone autem nonnulla minus nota vide in Tr. Anonymi de mulieribus, quæ bello claruerunt (ab Heeren nostro vulgato in Bibliothek der alten Litteratur 6s Stüch p. 15.). Est illa ibi appellata $1005; reliqua fere conveniunt cum Etymologo in Aida.

EXCURSUS II.

Apollinis accessus ad Delum. IV, 143-149 Qualis , ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta Deserit, ac Delum maternam invisit Apollo, Instauratque choros , mixtique altaria circum Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; ipse jugis Cynthi graditur, mollique fluentem Fronde premit crinem fingens, atque implicat auro; Tela sonant humeris. Insignis phantasmatum et verborum dignitate locus, cujus pars ex Apollonio, sed '

multum ornatius, adumbrata, lib. I, 307 --- 309 Okos $ ¢x vnoño Juáódsos siou 'Arónwv, Δήλον ανίήγαθέην ή έ Κλάρον ή όγε Πυθώ, "Η Λυκίην ευρείαν έπί Ξανθοιο ρούσι. (confer etiam versus lib. I, 536–539, et lib. II, 677 sqq. item Callim. in Dian. 241 sqq.), reliqua forte ex alio Græco poeta. Ante oculos locum Maronis habuit Avienus Orb. Terr. 705 sq. ubi compara Wernsdorfii Notam p

De Neptuni incessu simili ornatu elaboratus est apud Apoll. III, 1239 sq. Sicut Dido cum Diana lib. I, 498 sqq. ita Æneas incedens comparatur eum Apolline incedente. Jam, ut ornatum intelligas, deum non simpliciter incedentem, sed festo die , ut sacris suis intersit, prodeuntem sistit; et sacris quidem celeberrimis, in insula Delo: inde ornamenta petiit cum ex his sacris et dei accessu, tum ex loco, unde decesserat. Lyciam memorat, eamque hibernam appellat, quoniam hiemem Apollo Pataris Lyciæ exigit : etsi vel duozeip.epov vel suxeijepov explicant viri docti. Non videtur alienum a re esse, quod Servius narrat; gravior enim auctoritas non occurrit; nam constat Apollinem sex men

1036 sq.

sibus hiemalibus apud Pataram, Lyciæ civitatem , dare responsa - et sex æstivis apud Delum. Certe et Herodot. I, 182 de Pataræo oraculo: ου γαρ ών αιεί έστι χρηστήριον αυτόθι. αποδημίαι et επιδημίαι deorum res notissima inprimis post Spanhem. in Callim. Delum maternam matri Latonæ sacram,

seu quod matris caussa mari emerserat. Certe et aliis est Lutonia Delus. Jam in sacris nihil est augustius choro, qui ducitur, nihil in poetis memoratu jucundius. instaurat, cum dilectu, quandoquidem est voc. sacrum; habet autem plus dignitatis, quod ipse deus parat choros, quam choros in ejus honorem duci. Chori inter rem sacram instituuntur ab iis, qui sacra curant, partim qui primitias frugum in insulam apportant; v. Callim. in Del. v. 279 sqq.; hos designat poeta per Cretes, Dryopes et Agathyrsos. Simplicius Iones memoraverat Hymnus Homerieus in Apoll. 147 sq. Facit etiam nominum antiquitas ad majorem carminis dignitatem. Cretes memorari videntur secundum Hymnum Homericum in ^poll. v. 388 sqq. 535 sqq., ubi Apollo apud Delphos sacrorum ministros sibi adsciscit Cretenses navi Pylum petentes; quem locum etiam Tibullus respicit IV, 1, 8 et 9. Dryopes, Trojanis temporibus Thessaliæ circa Spercheum habitatores, inde Parnassi accolæ, qua ille versus OEtam procurrit, ea regione, quæ Doris appellata est. Ab Hercule fuere victi, cum ille Trachine versaretur. Res copiose ac diverse tractata esse videtur ab iis, qui Heracleas condiderunt; diversa enim inter se narrantur apud Herodot. VIII, 31. 73. Apollod. II, 7. 7. Strab. VIII, p. 373 C. Apollon. 1, 1213 sqq. et Schol. et alios. cf. ad Apollod. Not. p. 475 sq. Sed ex iis unum est, quod Virgilius ex parte sequitur, apud Pausan. IV, 34, Dryopas victos ab Hercule Delphos abductos et Apollini devotos fuisse, τώ 'Απόλλωνα ανάθημα ήχθησαν ες Δελφούς. Ηoc et Servius habet: Hi populi, ab Hercule victi, Apollini donati esse dicuntur. Ex dei tamen responso ab Hercule in Peloponnesum deducti primum Asinen Argolidis, mox Asinen Messeniæ occuparunt, et Apollini ac Dryopi Apollinis f. templa dicarunt insigni religione. Videtur igitur ab aliquo poeta traditum forte et hoc, mansisse apud Delphos Dryopes nonnullos inter eos, qui sacra curarent, ut modo de Cretensibus vidimus. Traduxit autem et hos et illos ad Delam suam poeta paullo licentius. At Agathyrsi proprie Delum spectant. Nam uti Callimachus Arimaspos, ita Maro Agathyrsos pro Hyperboreis posuit, quorum Seapíce seu legatio sacra ad Delios res est satis nota. Vide vel Gesneri Prælect. II de navigat. extra colum. Herc. et loc. class. Callimach. in Del. 281 sqq. Ad Scythicum nomen retulit Hyperboreos Virgilius cum Callimacho et aliis, etsi a Græcorum ad Borysthenem et Tanaim coloniis Tscopías istas venisse probabile sit. Altaria circum sunt chori xúxx.co, de quibus vid. Inttp. ad Callim. I. c. v. 313. Tepà Benido etiam Apollon. I. c. lib. I, 538. Quos Servius ex Melisso Grammatico Achabas memorat, 'Alious emenda. Versus 147. 148. 149 inprimis ornati de corona laurea, vitta aurea et pharetra. Argutatur et in h. 1. Spencius Dial. VIII et poetam modo ad Apollinis Vaticanum signum modo ad Augustum respicere vult. Quod Quinctil. VIII, 3, 73 circa hanc comparationem monet, a poeticæ visionis genio alienum est. Debet enim, quod illustrandæ alterius rei gratia assu

« PreviousContinue »