Page images
PDF
EPUB

Quo ruit? extremum hoc miseræ det munus amanti :
Exspectet facilemque fugam, ventosque ferentis.
Non jam conjugium antiquum, quod prodidit, oro;
Nec pulchro ut Latio careat, regnumque relinquat :
Tempus inane peto, requiem spatiumque furori;
Dum mea me victam doceat fortuna dolere.
Extremam hanc oro veniam, miserere sororis,
Quam mihi quum dederis, cumulatam morte remittam.

[ocr errors]

430

435

ii, qui apud Servium jungebant : revelli, cur ( ut propterea ) mea dicta n. —— dimittere alii, ex more: immittere Wall. cum glossa: admittere ad aures alter Hamb. 429. Quo struit alter Hamb. 431. Non ego c. Rottend. a m. sec. cf. inf. V, 194. connubium tert. Rottend. Erf. quod perdidit Sprot. et Puget., ut jam apud Servium interpretati sunt nonnulli. 432. aut L. duo Burmann. regnumve Gud. a m. sec. 433. furoris alter Mentel. a m. pr. 434. dolore Medic. cum majore fere codd. parte. Male tamen. — 435. ora alicubi legi video in vulgg. — 436. Virorum doctorum in hoc loco interpungendo, interpretando, et, etsi nihil sanius esse potest (v. not. ), emendando, æstum vide ap. Burm.; nam singula repetere longum et inutile esset. Si ingenio utendum esset, saltem metaphoræ immanendum erat, et cumulata sorte remittam erat conjectandum : ut beneficium cum fœnore reddituram se spondeat. Proxime accessit in schedis Jo. Schraderus, qui cum alia tentat, tum hoc : Quam mihi si dederit, cumulata sorte, relinquat; quod non satis intelligo. Discrepantias codicum primo loco videamus : mihi tu d. Zulich. a m. sec. cum dederit cumulata morte r. Medic., quod Heins. præstare putabat, etsi, sensus qui sit verborum commodus, non subjecit. Eadem lectio in Parrhas. et Puget. et, cumulata, etiam alter Menag. et Moret. tert. In pr. Moret. cumula

latius genus pro angustiore : ut 457 voces. — 430. facilem fugam, profectionem, navigationem, ex commoda tempestate, qua facilis illa sit: ventos ferentes passim poetæ pro secundis. Res nota : v. Burmannum, quem mireris, tam inanem operam in Harduini somniis refellendis passim ponere. — 431. Non jam conjugii, cujus spem et opinionem ab initio mihi ostendebat, fidem ut servet, oro, quandoquidem illam fefellit jam. Graviter singula!

433. 434. Petit tempus ad leniendam amoris vim primumque impetum frangendum, donec ille cum tempore in dolorem subsidat;

cf. Ovid. l. c. v. 177 sqq. quod facere graves affectus solent; et ipsa mora discimus et adsuescimus, adversa perferre; docte dictum est dolore cum vi aliqua, moderate dolere, patienter ferre ; ut oppositum sit, impatienter ferre.

436. Quam gratiam, quod beneficium, si mihi præstiteris, usque ad mortem grata ero; hæc est sententia nude enuntiata, et ornatius, cumulatissime usque ad mortem gratiam referam. Hoc, ut poeta, extulit: cumulatam remittam pro cumulate referam, et morte, ante mortem, antequam moriar, ita ut in morte plene illa repensa sit; vulgo: per totam vi

[ocr errors]

Talibus orabat, talisque miserrima fletus
Fertque refertque soror: sed nullis ille movetur
Fletibus, aut voces ullas tractabilis audit;

Fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris.
Ac velut, annoso validam quum robore quercum

440

tim cum glossa, quod mihi cum dederis cumulatum. Porro remittam Heins. reposuit e melioribus suis et Pierianis; vulgo relinquam; sed est prius illud exquisite pro referam dictum : remissum Parrhas. et Puget. Jam olim super hujus versus lectione dubitatum fuisse, ex Servio et Pomponio Sab. patet; lectionem quidem dederis Tuccam et Varium probasse, uterque tradit; at Medicei codicis scripturam dederit Aproniano deberi, ex Pomponio discitur, cujus tamen verba si recte intelligo, cumulatam Apronianus et ipse tenuisse videtur, non cumulata; etsi interpretatio ad ipsum refertur: cumulando morte. Adscribam Pomponii locum : extremam hanc veniam, oro, ut impetres ab Ænea, id est beneficium: id est, ut protrahat discessum suum, donec discam dolere. Si concesserit, nunquam ero immemor talis benefici. Sic legit Apronianus. Tucca et Varius, referente Sergio ( Servio ), dederis legunt: Cum dederis veniam, cumulatam morte remittam (1. relinquam ), id est, relinquam acceptum ab eo beneficium, morte cumulando; ita intelligit Apronianus: hanc opinionem Sergius ( Servius) damnat; et recte utique, nam interpretatio ista nullum bonum sensum exhibet; non enim morte Didonis quicquam grati ac jucundi in Annam redire poterat; etsi Servias nihil melioris notæ afferat. Manet igitur hoc: Tuccam et Varium probasse dederis, et ad Annam retulisse; quod unice verum propter illa, miserere sororis; quæ verba tollenda erant, si alterum locum habere debebat, ut dederit legeretur, oratione de Enea instituta; quamquam ne sic quidem æque commode illa Æneæ, in longinquas terras profecto, per totam vitam gratiam referre velle videretur. Interpunctione prava totius versus sententia erat jugulata : Quam mihi cum dederis cumulatam, m. r. Eam itaque, ut dudum monueramus faciendum esse, mutavimus: Quam mihi c. dederis, cumulatam morte remittam; v. Not. 438. ipse m. Dorvill. — pr. nullas Goth. tert. illas Menag. pr. ullas voces Parrhas. sec. et subjicit versum inficetum: Ne sint ammotæ neque sistant gaudia mente (f. menti). 441. veluti nonnulli et hic: conf. ad v. 402. annoso validam Heins. cum melioribus, etiam Pierianis; vulgo annósam valido; et cum corpore Exc. Burm., vulgari lapsu. Ne in robore hæreas, cum quercus addita sit: quercum robore validam, tenendum, robur esse de trunco accipiendum.

[blocks in formation]

439. haud v. Goth.

440. obruit Goth.

[blocks in formation]

Alpini Boreæ nunc hinc nunc flatibus illinc

Eruere inter se certant: it stridor; et alte
Consternunt terram concusso stipite frondes;
Ipsa hæret scopulis; et, quantum vertice ad auras
Ætherias, tantum radice in Tartara tendit:

Haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
Tunditur, et magno persentit pectore curas.
Mens immota manet, lacrimæ volvuntur inanes.
Tum vero infelix fatis exterrita Dido

445

450

442. huc et illuc Sprot. -443. et altæ Medic. cum præstantiore quoque, etiam fragm. Vatic. et Pier. parum referre, ait Burm; recte utique, quoad sensum; sed altera prosaica forma est, altera, quis dubitet? poetica. Igitur, qui textum novat, altæ reponet. (Miror itaque a Brunckio V. C. id non factum esse.) — 444. terras Goth. pr. cum ed. Hortensii ; quod præferrem, si idonea auctoritas esset ; est enim magis poeticum et majus aliquid sonat. percusso Hamb. pr. vertice Menag. pr. frondes sec. Rottend. — 446. Duplex lectio et hic, ut Georg. II, 292, ubi idem versus : Esculus quæ quantum vertice ad auras Ætherias, tantum radice ad Tartara tendit. radice, quam codicum sectam fragm. Vatic. ducit, et radicem Mediceus cum multis aliis Heins. et Pier. radicem in t. tendit oblong. Pier. cum Puget. et Exc. Burm. 448. persensit multi Pier. et Heins. ac Burm. cum binis Goth., alii præsentit. v. sup. v. 297. · 450. Cum Wall. Mox fatis exercita Dido emendabat Marklandus in Epist. Crit. pag. 117. Fatis aliquem exerceri eleganter dici non neges; sic V, 725 nate Iliacis exercite fatis ; et bene aliquis adversis casibus vexatus et exercitus vitæ capiat tædia tot mala perpessæ, ut apud Tibullum est, III, 2, 7. Enimvero nec tam diutina mala experta erat Dido, et exterrita imaginem rei affert multo aptiorem ad faciendam mirationem et exλngi. Dicuntur scilicet

et in poetis passim est obvia; at ornatus verborum notabilis inest : velut cum Alpini Boreæ, ex Alpibus spirantes, potentius quam venti omnino, certant eruere — quercum validam annoso robore, h. e, trunco. it stridor pro fit. De vv. 445. 446 vide sup. II Georg. 291, sunt Homeri ¡ízaı Sınvenɛîs. 448. curæ sunt animi æstuantis motus; at lacrima Didonis et Annæ. cf. Burm.

450-473. Hunc locum facile inter felicissimos et elaboratissimos referendum esse arbitror. Præsagia illa et ostenta, superstitio ad animos gravi moerore per

alias

culsos tam accommodata, egregie
hic commemorantur, temperanter
tamen ac pudenter, cum
poetæ in iis luxuriari soleant; mul-
to magis somnia v. 465—468,
quæ ex recondita hominum gravi
ærumna afflictorum observatione
sunt depromta. Nil divinius illis :
semperque relinqui Sola sibi, sem-
per etc. Inter adversæ fortuna be-
neficia referre forte possis et hoc,
quod talium rerum ac talium in
poetis locorum sensum et dulcic-
rem habeas et altiorem.

450. 451. fatis exterrita, consternata et mente dejecta malis suis: quæ doctius fata dixit, quip

Mortem orat; tædet cœli convexa tueri.

Quo magis inceptum peragat, lucemque relinquat,
Vidit, turicremis quum dona imponeret aris,
(Horrendum dictu) latices nigrescere sacros,
Fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.
Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
Præterea fuit in tectis de marmore templum
Conjugis antiqui, miro quod honore colebat,
Velleribus niveis et festa fronde revinctum:

455

et illi exterriti, qui consternati subito metu vel quovis casu mente dejecti et alienati insaniunt, vel qui, dum insaniunt, monstris ac furiis terrentur. Proprie de armentis vidimus Georg. III, 149, adde ibid. v. 434 et not. ad e. 1. De Medea furente Valer. Fl. VIII, 450 fugit ardentes exterrita tauros, quos videre sibi videbatur. Etiam proxime ad præsentem Virgil. locum inf. XII, 660 Armata dextra Occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit. Ita etiam malis attonita mens, malis percussa, passim dicitur. 451. connexa Franc. - 452. lumenque tert. Rottend., quod et ipsum de cœlo ac die tandemque de vita dici solet. Vides poetam vulgarem temporum consequutionem haud curare, quæ esset: quo magis perageret et relinqueret, vidit. 454. dicto Gud. a m. pr. v. Burmann. dictum fragm. Vatic

multo

455. vergere Zulich. a m. pr. 456. non ipsa Wall. ipse Franc. affata Ven. fata Moret. pr. a m. pr. sorori est fragm. Vatic. aliquot Pier. et Dorvill., quod et ipse h. 1. desiderem, aure judice. -458. misero quod fragm. Vatic. a m. pr. quod pr. Hamb., sollenni variatione. vid. Burmann. ad Ovid. II Am. 15, 14. — 459. niveis vel nigris pr. Hamb. conf. Burm.

pe jam certa. conf. inf. 464. v. Var. Lect. orat exquisitius quam optat, desiderat. cœli convexa, ut sup. Ecl. IV, 50. Primus Cicero in Arateis v. 314 usum hunc invexisse videtur, mox placuit Virgilio, Ovidio et aliis.

453–455. Inter sacrificandum vidit vinum, in ignem libatum, in sanguinem verti; at quam ornate singula, etiam propriis verbis! obscenum de re mali ominis et alibi notatum: Georg. I, 470. En. III, 241. turicremas aras jam Lucretius dixit II, 743.

456. Ad majorem horrorem faciendum egregie hic versus comparatus. Nunc demum de Didonis

salute desperes. Nam ita humana

natura fert, ut in extrema ruens animus, et jam deliberata morte defixus, silentio pertinaciter omnia intra se premat.Vidit jam Trappius, si bene memini.

457-491. Hunc locum ante oculos habere debuit Popius in plenissima affectus summi epistola Eloise v. 307 sqq. Templum, intellige sacellum Sichæi Manibus dicatum, forte cun ejus signo, ut Ovidius expressit Ep. VII, 99. saltem fuit monimentum sepulcrale, quod religionem habuit. Simile Elissæ templum memorat Silius I, 81 sqq. antiqui, prioris. v. Serv. et Burm. Velleribus niveis, infulis ac vittis laneis, quæ etiam in monumentis passim marmore ex

Hinc exaudiri voces et verba vocantis
Visa viri, nox quum terras obscura teneret;
Solaque culminibus ferali carmine bubo
Sæpe queri, et longas in fletum ducere voces.
Multaque præterea vatum prædicta piorum
Terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem
In somnis ferus Æneas; semperque relinqui
Sola sibi, semper longam incomitata videtur
Ire viam, et Tyrios deserta quærere terra.
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,

46a

463

460, gemitus et verba Serv. ad XII Æn. 638, sed voces et verba usus fert. Illustrat Burmann. ad h. 1. 462. Seraque Nonius in bubo; quod epitheton alias in simili re occurrit. feralia carmina Gud. a m. pr. 463. fundere voces Goth. alter. 464. piorum e Medic. aliisque suis et Pier. prætulit Heins. et Aproniani illam lectionem esse, testatur Pompon. Sab. Alteram codd. familiam, qui priorum habent, ducit fragment. Vatic. Equidem non perpetuum aliquod et ornans h. 1. epitheton requirerem, sed priorum; misera regina in animum revocabat prisca vaticinia, de rerum suarum ac vitæ decursu jam olim accepta, quæ nunc quidem exitum suum habere videbat. - 467. longam sola i. pr. Hamb. 468. Tyriam Tyrias desertas q. terras, aberrationes librarr. ap. Heins. et Burmann. Teucros conj. Jo. Schraderus in schedis; ingeniose. Nam et hoc poterat per somnum objici. 369. demens veluti lectum ex Pier. patet. Apud Pompon. Sab. nota est : « Urbanus legit anguina serpentum. »> Sectatus est Grammaticus antiquam formam, anguen pro anguis, et legerat : Eumenidum videt anguina.

[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]

[ocr errors]

ci ejusmodi somnia : ut per horrendas solitudines, per deserta palatia aut per porticus immensas, siné fine errare nobis videamur. Ursinus comparat Ennii versus apud Cicer. de Div. I, 20 Excita cum tremulis etc., qui utique inspiciendi sunt, de simili Iliæ som

nio.

469. 470. Ex Euripide ductum Bacch. v. 916 sqq. loco sublimi et terroris pleno, ubi contemtor Bacchi Pentheus in vesaniam actus καὶ μὴν ὁρᾶν μοι δύο μὲν ἡλίους δοκῷ, Δισσᾶς δὲ Θήβας, καὶ πόλισμ' ἑπτάσε Toμov. Servius ad h. v. Pentheus autem, secundum tragœdiam Pa

« PreviousContinue »