Page images
PDF
EPUB

poetæ inventa a me numeratum est (1). Miram enim hominum animos vim habent futurarum rerum denuni tiones, et ex iis eventus. Quippe ea est generis huina tanquam imbecillitas, ut , si futura, etiamsi obscure ambigue , et nullo cum fructu , prævisa et prædicta audi mus, majore miratione contacti simus omnes, quam : præsentia bene constitui, prudenter geri, videamus. Es porro accommodatissima poeticæ arti et orationi illa ex pectatio, quam vaticinia faciunt, et poetæ spiritum nihil majore cum vi impellit et inflammat, quam vatum furor, et oraculorum ambages. Tandem Virgilius ea ætate vivebat, qua totus terrarum orbis miro vaticiniorum et oraculorum amore insaniebat: conf. Argum. Ecl. IV: ita ut ista expediendæ narrationis epicæ ratio pro felicissimo invento vulgo haberi deberet. Est tamen etiam hoc commentum ita comparatum, ut rem non excogitasse sed commode oblatam sapienter in usus suos convertisse dicendus sit. Miro enim omnium scriptorum consensu tota de Ænea narratio per vaticinia, oracula, somnia, auguria et omina exigitur, sive hoc poetarum, a quibus ab initio ea fuit tractata, sive antiquorum hominum, a quibus posteri eam acceperunt, ingeniis tribuendum est. Trojanos sane e Phrygia, auguriorum omninoque vaticinandi ac divinandi artium quasi matre ac sede, digressos multas hujus generis fabulas in Græciam et Italiam apportasse probabile fit. Fuisse adeo, qui disciplinam auguralem e Phrygia in Italiam allatam traderent, e Servio ad lib. III, 359 discas; etsi Tyrrhenos jam antea communi barbarorum superstitione eas artes tenuisse credendum est. Omnino enim prisco tempore, antequam naturæ studium subtilius et philosophiæ acumen increbuit, gens fuit nulla, quæ non significari futura , et a quibusdam intelligi prædicique posse

(1) Sup. Disqu. I. s. IX. XVI.

censeret (Cic. de Divin. I pr.) (1). Inprimis vero in deducendis coloniis summa oraculorum vaticiniorumque auctoritas erat; quod satis vel ex uno Herodoto constat. (conf. Cic. 1. c. c. I f.) (2). Ad sedes itaque Trojanis in Italia constituendas, oraculis et vaticiniis nihil videri debuit accommodatius. Poeta certe egregie hanc veterum superstitionem, seu religionem est amplexus, majorumque fama et historiarum fide in Trojanis suis eo usus est, ut per fatorum decreta ac deorum interventum omnia ab eo narrata procederent. Inde Æn. X, 33 sin tot responsa sequuti, Quæ superi Manesque dabant. Fuit in his idem illud de Anchisæ stirpe, quod Venerem sequutam esse, sup. s. III. ex Acusilao vidimus traditum. Etiam Apollinis Grynei, et Lyciæ sortes, quibus Italiam quærere jussus erat, memorat Æneas apud Didonem lib. IV, 345. 346. add. VI, 59–61. (At quod in Cypriis ab Heleno in Paridis profectione editum vaticinium a Proclo memoratur, ad belli Trojani mala spectavit.) Callide autem ab obscuris et incertis ad certiora magisque definita progressus discendi cupiditatem subinde novis stimulis incendit. Etsi enim Cassandra dudum profectionem in Italiam prædixerat; factum tamen erat obscure (in Hesperiam, terram aliquam occidentem versus sitam ) et ab ea vate, cui nemo fidem haberet: Æn. III, 183 sqq., ubi Anchises : Sola mihi talis casus Cassandra canebat : Nunc repeto, hæc generi portendere debita nostro, Et sæpe Hesperiam, sæpe Itala regna vocare. Sed quis ad Hesperiæ venturos litora Teucros Crederet, aut quem tum vates Cassandra moveret? et ignorabatur situs Italiæ : sunt Heleni verba III, 381 : Principio Italiam , quam tu jam rere propinquam, Vicinosque , ignare , paras invadere portus , Longa procul longis via dividit invia terris. conf.

(1) [Nunc de eo accuratius ac- giis et monstris 1784.] tum in Prolus. I. II. Historiæ natu- (2) Conf. Opusc. T. I, pag. ralis fragmenta ex ostentis , prodi- 315. 316. ]

[ocr errors]

478. 479. Recte adeo Æneas dicere poterat lib. III, 7, se Troja profectos, Incertos, quo fata ferant, ubi sistere detur. conf. Excurs. XV ad lib. II. Verum in ipso rerum narratarum ordine apud poetam primum lib. II, 281 sq. Hectoris umbra Ænex per somnum suadet fugam, novamque

in alia terra , ultra mare, quod Troadem alluit, coloniam promittit. Mox auspicium, primum flammæ in Iuli capite, II, 681, tum exorti subito meteori v. 692 receptum ad Idæ munita loca et spem posteritatis ex Iulo ostendunt, nec non Creusa Hesperiam sedem futuram, et quidem Tiberi fluvio nunc primum nominato, interpretatur v. 781 sqq. (ubi Excurs. XV videndus). In Delo Phæbi oraculum eam terram declarat esse adeundam, e qua Trojani originem ducant; ibi magnum imperium constituturos esse Æneæ posteros III, 94 sqq., quæ, quum illi, auctore Anchise, qui Teucrum e Creta oriundum meminerat, male de Creta acciperent, inque hac considere vellent, Penates per somnum Æneæ oblati de Italia manifestius exponunt, v. 163 $99.; esse terram, Hesperiam Græcis dictam, antiqua fama; soli fertilitate, incolarum virtute nobilem, OEnotriam olim dictam, nunc Italiam ab Itali ducis nomine : hinc Dardanum aliquando profectum Troja loca adiisse; esse in ea terra Corythum, seu urbem, seu heroem, et regionem Ausoniam Trojanis exquirendam. Inprimis ingeniosum est, quod Trojanorum origines ex Italia repetuntur per

Dardanum, lib. III, 167 sqq. VII, 205 sqq., fabulis diversi generis confusis, sed exemplo aliorum : v. Excurs. VI ad lib. III. Quibus narratis ab Ænea Anchises vaticiniorum Cassandræ de adeunda Hesperia et Italia reminiscitur v. 183 sqq. Post hæc recte jam illa ab Ænea dici potuerunt lib. I, 380 sqq. Italiam qucero patriam.... Matre dea monstrante viam , data fata sequutus. Unum aliquid adjiciunt Ilarpyia de comesis post epulas mensis, tanquam futuræ scdis ac coloniæ signo, III, 254 sqq. Tandem Helenus in Adde his poste

Epiro omnes casus errorumque ordinem manifeste ac clare exponit III, 374 sqq., etiam de sue XXX porcellos enixa, et de mensis comesis, alia a Sibylla expectanda esse monet v. 441 sqq. Sæpe in somnis Anchises Æneam admonuerat : IV, 351 sqq., eadem Anchisa anima in Sicilia per somnum descensum ad inferos, V, 730 sqq., apud Cumas autem Sibylla accessum ad Lavinium, bellum et Evandri societatem, prædicit VI, 83 saq ritatis recensum ad inferos, et VI, 891. 892 Exin (Anchises) bella viro memorat quæ deinde gerenda , Laurentisque docet populos urbemque Latini, Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. Omnia hæc secundum aliquam auctoritatem apponi, partim in singulis locis videbimus, partim ex sequentibus patebit. Nec minus apud Latinos prædictus erat Fauni oraculo, tum variis ostentis monstratus exterorum adventus et Laviniæ conjugium cum advena: v. lib. VII, 58. 64 sq. 71 sq. 96 sq. 254 sq. 267. Carmentæ autem ferebatur vaticinium, cecinit quæ prima futuros Æneadas magnos et nobile Pallanteum: Æn. VIII, 340.341.

VII. Scilicet omnino jam ante Trojæ excidium, et a primis inde temporibus, prædictionem aliquam fama jactatam fuisse, qua, everso Ilio, Anchisæ Æneæque major rerum ordo, majora fata promitterentur, ipsi Homerici versus declarant supra (pag. 40) memorati, ex Iliad. v, 307. 308. Ad Venerem retulisse homines eam prædictionem multa docent. Ita in Sophoclis Laocoonte Anchisen, mandatorum a Venere acceptorum memorem , de fuga cogitare, filiumque, ut in Idam se reciperet, hortari, videas in fragmento supra (pag. 45) memorato ex Dionys. I, 48, quod forte noster respexit, dum Venus Æneam hortatur lib. II, 619 Heu fuge, nate dea etc. Omnino Venerem Æneæ sæpius obviam factam notavimus ad Æn. I, 407. Eadem viæ dux fuisse filio Troja excedenti narratur Æn. 1, 382. Bis denis Phrygium conscendi navibus æquor

ма. tre dea monstrante viam , data fata sequutus et ap. Quint. Smyrn. XIII, 326, et stellam, quæ profectionis augurium fuerat, Æn. II, 694 sq., ei debitam fuisse probabile fit. Fuisse tamen, qui Mercurio aliquas ea in re partes tribuerent, non modo ex Marcelli in Regillam Herodis uxorem carmine intelligitur: nam ibi Mercurius missus Æneam urbe capta eduxerat (1); verum etiam, et multo magis, e tabula Iliaca, in qua (n. 109) Mercurius præcedit Æneam urbem egredientem. Aliud Veneris monitum apud Cononem narratum fuerat; Æneas, postquam Troja excesserat, aliquamdiu Ida incoluerat, unde apos “acor ávíoχοντα ώχετο κατα Αφροδίτης επίσκηψιν (2). Μox mugiente bove Idæa terrarum circa Ænum Macedoniæ imperium suscipit; τούτο γαρ Αφροδίτη επίσκηψε: conf. de hoc Cononis loco Excursus I ad lib. III. Etiam prædictionem illam, sedis condendæ locum fatalem illum fore, ubi fame compulsi mensas comedissent, jam pridem Anchisa a Venere factam, e Cæsare lib. I et Lutatio lib. II monet Victor O. G.

(1) v. 24 sq. lunula in senatorum calceis inde repetitur, quod Mercurius similem lunam εν τω πεδίλω habuerat, cum Æneam urbe educeret, Νύκτα δια δνοφερήν. ο δέ οι περί ποσσί f. παρα ποσσι ad, ante, pedes ) σαωτήρ Παμφανίων ενέκειτο σεληvains rúsios digans. Obscurum est, quale ex mente poetæ lucidum hoc ostentum fuerit; forte lumen in pedis calce lunæ simile, quo

Mercurius ductor insignis esset. Ita quoque statuit V.C. Visconti (Iscrizioni Greche Triopee ) pag. 84. Habuit auctor haud dubie veterem poetam, quem expressit. Lunam ea nocte illuxisse tradiderant Cyclici. v. Excurs. II. ad lib. III.

(2) Conon c. 46. Æneas doce qug coin

τους Αχαιούς, το μεν πρώτον ώκει την
"Idnu. Postea cum Oxynius et Sca-
mander, Hectoris filii, ex Lydia
reduces paternam ditionem occu-
parent, αναλαβών τον πατέρα και
όσους δύναιτο των συμφυγάδων, προς
ήλιον αγίσχοντα, ώχετο κατά'Αφροδίτης
étioun for. Ita versus orientem pro-
fectus esset Æneas Veneris monito;
cum tamen mox narretur Æneas
Hellespontum trajecisse. Sed Pho-
tius, cui excerpta hæc debemus ,
etsi parum commode, dicere vo-
luit: orto sole Æneam ex sedibus
ad Idam discessisse, ut ab ipso
Virgilio II, 801. in discessu Æneæ ;
Jamque jugis summæ surgebat Lu-
cifer Idæ, Ducebatque diem
Cessi

« PreviousContinue »