Page images
PDF
EPUB

est

famulam famulo Heleno transmisit habendam : cf. Excurs. antec. X. Ast illum, ereptæ magno inflammatus amore Conjugis et scelerum Furiis agitatus, Orestes Excipit incautum patriasque obtruncat ad aras. Poeta rem ita tradit, ut Pyrrhus Hermiones amore captus fastiditam Andromachen Heleno nuptum dederit, utque postea Pyrrhum Orestes; cui eadem Hermione, Helenæ Lacænæ filia Ledæque adeo neptis, jam olim promissa fuerat (nota res vel ex Oyidii Epist. VIII), interemerit; quo facto pars Epiri, Chaonia, Heleno regnanda fuit tradita. v. Eurip. in Andromache et in Oreste. Alii aliter; nam varie res a poetis tractata. v. Pind. Nem. 7, 50 et ibi Schol. cf. Serv. sup. ad v. 297. De Hermiones et Pyrrhi nuptiis fundus

ap Homer. Odyss. 8, 5 sqq. sed occiditur Pyrrhus patrias ad aras. Varie jam olim interpretes acceperunt; v. Serv. et Pompon. Sab. Si ex usu loquendi res dijudicanda ; simplicissima ratio est, ut reversum in patriam Pyrrhum , rem sacram facientem , ante aram Orestes occiderit. Phthiæ igitur factum id poeta ponit, in quo hactenus Euripidem Androm. 1243 sqq. sequitur, ut post cædem Pyrrhi Andromache cum Heleno in Epirum dimissa fuerit. Eo etiam ducere videntur v. 333. 334 Morte Neoptolemi . Vulgaris tamen narratio Delphis occisum Pyrrhum tradit; hanc si adoptare necesse sit, sequar illam rationem quæ inter alias in Servianis allatas occurrit, ut Delphis aram patri constituerit Pyrrhus, ad quam sacra faceret: Neque id sine exemplo factum, ex Pausania, ubi de Delphis agit, declarari facile possit; uti postea Pyrrhus ipse fuit inter heroes Delphis sacello celebratos, quod e Pindaro constat. Nam, aras patrias pro ara Apollinis ratpgou dici, durum esset. Sed forte poeta in toto hoc loco poetam aliquem antiquum ante oculos habuit, qui nunc intercidit; et varie hoc argumentum fuisse tractatum, ex Euripidis Oreste et Andromacha , quam Ennius in Andromacha latine verterat, alia fuit Andromache in Molossis , porro ex Pindari , Strabonis, Pausaniæ aliorumque locis apparet. Polygnoti tabulæ in Lesche Delphica ap. Pausan. X, 25. 26. an ad Neoptolemi memoriam recolendam spectarint, ex ipso earum argumento assequi difficile est. Quod autem ad aram occisus est Neoptolemus, in religionem versum est, evenisse id videretur ad ulciscendam Priami cæilem a Neoptolemo ante aram Jovis Hercei factam. cf. Tryphiod. 638 sq.

ut

EXCURSUS XIII.

De cognatione inter Epirotas et Romanos.

III, 500 --- 505. Æneas, ubi in Italia sedes certas nactus fuerit; Cognatas, inquit, urbes olim populosque propinquos Hesperia Epiro quibus idem Dardanus auctor Atque idem casus ) unam faciemus utramque. Ingeniose hæc poeta e suis temporibus intulit. Nam ad Nicopolin ab Augusto conditam respici, dubitari nequit. Servius : Cognatas vero

ut

12

urbes quidam in honorem Augusti dictum accipiunt; is enim cum in Epiro Nicopolin conderet, cavit in foedere civitatis ipsius, ut cognati observarentur a Romanis. Certe liberam civitatem esse jussit, v. Plin. IV. 3, plerasque Acarnaniæ urbes in eam contraxit aut ei accensuit. v. Strab. X, p. 450 C. VII, p. 325 D. Paus. V, 23. VII, 18, p. 569. Dio Cass. LI pr. Omnino in his oris multi cives Romani videntur consedisse, navigationis et negotiorum caussa. Buthrotum ipsum Romanorum colonia facta est, v. Plin. IV, 1. Atque intra hæc subsistendum. Nam aliis temporibus Romani summam in Epirotas crudelitatem exercuerunt, notum vel ex Livio XLV, 34. Alii, quibus Nannius VII Miscell. c. præivit, locum Dionysii Halic. huc trahunt ex lib. I, 51 ( 41 ), ubi Trojanis ab Epiro solventibus comites se ac viæ duces adjunxisse narrat nonnullos ex incolis; Romani , inquit, cognationis et beneficii memores Acarnanibus ( qui saltem Epirotis vicini sunt ) Leucadem et Anactorium Corinthiis ademtum addixerunt, atque OEniadas in pristinam sedem reducere permiserunt , ex Echinadibus autem insulis vectigalia cum Ætolis communia habere jusserunt. Hæc Dionysius. Graviores caussas alias hujus liberalitatis Romanis fuisse, facile intelligitur. Facta scilicet illa, quæ enarrat, partim bello cum Ætolis confecto, partim bello Achaico profligato, partim etiam ducta ab Augusto Actium colonia et Nicopoli condita. Leucas quidem Ætolis ademta a Romanis , hinc Acarnanibus restituta, paullo post Acarnanum concilio exiinitur ap. Liv. XLV, 31. Anactorium vero colonia fuit Corinthiorum (v. Steph. Byz. h. v. et Strabo X, p. 452 ); iis itaque ademtum a Romanis, Dionysius narrat. Iidem Corinthii Leucadem tenuerant (v. Strabo p. ead. B.) cum toto hoc Acarnaniæ tractu litorali, etiam Ambraciam, de qua vide mythum antiquioris ævi ap. Antonin. Liber. c. 4. Schol. Apollon. IV, 1212 et 1216. OEniadæ tandem Acarnanum, captæ a Lævino et Ætolis contributæ, (v. Liv. XXVI, 24) mox pace cum Ætolis victis facta Acarnanibus sunt restitutæ. v. Liv. XXXVIII, 11; quo facto forte iterum veteres incolæ fuere reducti. Inter hæc tamen omnia ad ea, quæ Augustus fecit, maxime respexisse videri debet poeta.

[merged small][ocr errors][merged small]

III, 551. Hinc sinus Herculei, si vera est fama , Tarenti Cernitur. Quæ de Tarante heroe et Phalantho, Partheniarum ductore ( v. Strah. VI, p. 278 sqq. cf. sup. ad IV Georg. 125 ), Servius et alii hic memorant, aliena sunt. Nam Taras, Tarenti conditor, notissimus ille vel e Tarentinorum numis ( v. Eckhel post Golzium , Magnan, Pellerinum Suppl. IV au Recueil des Médailles ad pl. II, 10 ), Neptuni fuit filius, nihilque habet commune cum Herculc. Phalanthus autem,

quem Servius octavum ab Hercule facit, ultra trecentos annos post Trojana tempora vixit. vide vel Simson. Chronic. Neque per prolepsin loqui poetam admodum velim , quod Mazochius amplexus est de Tabb. Heracleens. Prodr. c. 4, ubi multis de Tarento vetere agit. Nam Jo. Juvenis, qui de Antiqu. et var. fortuna Tarent. scripsit, nihil de suo attulit. Ceteris Grammaticorum apud Servium nugis præferendum hoc, quod Pompon. Sab. habet: Tarentum sub Herculis tutela fuit; in ea servabatur Herculis ænea imago a Lysippo facta, quam Fabius Max. secundo bello Punico victor in Capitolium transtulit ( v. Plin. XXXIV, 7, s. 18). Sed Pomponius e Strabone sumsit lib. VI, p. 378 B, unde tamen posterius tantum firmatur : at prius illud, quod Tarentum sub Herculis tutela fuit, etsi id ex eo probabile facere possis, quod ducta postmodum eo ex Lacedæmone colonia Herculem, utpote Heraclidarum suorum auctorem, inprimis religiose colere debuit; et reperiuntur numi Tarentinorum cum Herculis capite, et cum Hercule clavigero leonem suffocante; ( v. nunc Eckbel. Doctrina Numor. vet. Tom. I. P. I. p. 147.) tamen de eo poeta cogitare non potuit, quoniam addit : si vera est fama. De fabula vetere agi itaque necesse est. Erythræus in Indice Virg., Junius I Animadverss. 9, et, qui iis præivit, Parrhasius in docto Comment. ad Claudian. ex Aristotele de Mirab. Auscult. locum afferunt, quo probent, ab Hercule aliquando captum vel insessum Tarentum ; quin poetam verba: si fama est vera , hoc propter ipsum adjecisse, ut Aristotelis fide non plane se stare ostenderet; id quod plane insolens videtur. Neque in Aristoteleo loco (v. T. II ed. du Val. p. 729 ) ullum eorum, quæ inde ducunt, est vestigium. Male etiam locum interpretantur, de quo docte egit Mazoch. ad Tabb. Heracl. p. 72 sqq. Ex Pausan. X, 10, qui, quæ alii de Myscelo tradiderant, ad Phalanthum transfert, apparet, narrationes de Tarenti et Crotonis originibus fuisse inter se permutatas a nonnullis. Fac Virgilium in talem scriptorem incidisse; ita Herculi debita origo Crotonis traducta ad Tarentum. Sane tota hæc Italiæ ora, ut passim aliæ Italiæ partes, fabulosa Herculis monumenta ostendebat. vid., præter Serv. ad v. 552, Diodorum IV, 20. 21 sqq. Strab. VI, p. 281 C. Ovid. Met. XV, 9 sqq. cf. Dionys. Halic. I, 39-44. Et erat in extrema Italia Herculis Portus, promontorium Herculeum; erat etiam Heraclea urbs, de qua Mazochius copiose egit, quamquam ea ab initio ‘Hpoexdeñov dicta ( Schol. Lycophr. ad v. 978 ) templo potius Herculis, quod ibi fuit, nomen debuisse videtur. Igitur manet hoc, antiquam aliquam fabulam, quæ nunc nota non est, de Tarenti originibus Herculi adscriptis poetæ h. 1. in animo fuisse.

EXCURSUS XV.

De Ætna.

seos naturam

III, 571—577. Sed horrificis juxta tonat Ætna ruinis etc. In hunc de Ætna locum comparatum cum loco Pindarico ( Pyth. I, in pr. Epodo) jam apud Gell. XVII, 10 gravem censuram exercuit Favorinus philosophus, sed ut philosophum magis quam criticum poetica elegantia imbutum agnoscas.

Nam neque Pindarum exprimere, „multo minus ad verbum transferre, voluit aut debuit Virgilius, neque lyrico et epico poetæ idem rerum verborumque dilectus esse potest. Refutarunt Gellium a Macrobio exscriptum V Sat. 17 multi (v. ad Gell. et ad h. I. Virgilii ), inter quos Jos. Scaliger Poet. V, 4 inprimis et Cerda, quos vide; sed cupide magis, sæpe inaniter et frigide, quam ad epicæ poe

poetæ consilium, qui congerere in unum voluit omnia , quæ nobis de Trojanis rei locique ignaris in Ætnæ vicinia noctem exigentibus sollicitudinem facere possint. Etsi illud mihi quidem satis apparere videtur, poetam plus in verborum ornatu laborasse quam in physica subtilitate. Ita miscet plura, ad diversa rerum momenta et vices spectantia vss. 572. 3. 4. Saltem ultimum versum redundare sentio. Quamobrem mireris forte , Senecæ visum esse Virgilium argumentum hoc implevisse Epist. LXXIX. Ceterum Virgilius historiæ fidem insuper habuit; recte tamen ut poeta; nam belli Trojani et ipsius Homeri tempore Ætna nondum intestinis incendiis sæviisse videtur; saltem ille a satis multo tempore cessasse videri debet; ( erant forte antra Cyclopum antiquioris incendii argumenta : de quibus cf. Dorvill. Sicilia T. I, p. 247 ); alioqui Homerus hoc naturæ portento, ad poeticum ornatum tam accommodato, haud dubie esset usus; id quod primo loco Pindarus fecit Pyth. I, cujus ætate Ol. LXXV, 4 ( paucis annis ante victoriam Hieronis Pythicam ) alterum Ætnæ incendium contigerat; tertium L annis post, Ol. LXXXVIII, 2. v. Thucyd. III, 5. At primum incendium ( ab eo sc. tempore, quo Græci in insulam immigraverant ) temporis nota destituitur. Cf. de his docte disputantem Wernsdorf. Tom. IV, P. M. p. 378. In Argonauticis expectabam Ætnæ mentionem. Planctæ ad Vulcanias insulas alludere forte possunt. In uno auctore Orphicorum Argonautic. v. 1249 memoratur flamma Ætnæa Enceladi; In ceteris sane auctor ille diligenter, servavit locorum naturas et notationes e prisci ævi ignoratione et errore. Proximum ad Virgilii ætatem incendium Ætnæum fuit U. C. 718 apud Appian. B. C. V, c. 117.

EXCURSUS XVI.

Foda ad sensum a poeta narrata.

III, 623 sqq. Vidi egomet , duo de numero cum corpora nostro Frangeret ad saxum , sanieque exspersa natarent Limina; vidi atro cum membra fluentia tabo Manderet et tepidi tremerent sub dentibus artus. Hæc et quæ inf. 632 leguntur, jacuitque per antrum Immensus, saniem eructans ac frusta cruento Per somnum commixta mero: post alios Homio, Viro III., sunt reprehensione digna visa, quod non modo horrorem sed et nauseam foeditate sua et aversationem facerent. Faciunt utique nostro sensu; nec essent ea, si nostro ævo scriberentur, sano judicio probanda; sed faciunt simul horrorem; et hominum belli cædibus rapinisque adsuetorum sensus potuit esse obtusior, stomachusque minus fastidiens. Nam, quod hæc inter convivium, coram femina regina, narrantur, id poeta nos ab initio statim animo retinere noluit, et totam narrationem ad sui carminis lectores magis quam ad Didonis et Poenorum auditionem attemperavit. Sed omnino in fabulis antiquis tam laute ac superbe poetæ nec versantur nec versari iis necesse est, nec nobis legentibus magis licet philosophica aliqua subtilitate uti; alioqui frigeret tota de Polyphemo et quot non Homericæ Virgiliavæque fabulæ! In Polyphemi forma ac robore, verbi caussa, sunt multa, quæ sibi repugnant, multa absurda, si subtilius judicium adhibeas; sed phantasiæ sensusque voluptati ista scripta, non philosophico acumini. cf. sup. ad v. 250 — 252. Homerus multo atrocius spectaculum, et carnificinam verius, exhibuerat; sed alios homines, aliud seculum, quod respiceret, habebat. Ovidius ab omni atrocitate alienissimus non tamen horrendum hoc Polyphemi spectaculum Metamorphoseon lib. XIV iterum exhibere dubitavit. Euripides autem in Cyclope Satyrici dramatis natura tueri se potest. Vide v. 380 sqq. Sane Theocriteus Cyclops paullo humaniorè cultu exhibetur Idyll. XI.

EXCURSUS XVII.

Anchisce obitus.

III, 710 Hic

genitorem omnis curæ casusque levamen Amitto Anchisen. Anchisæ obitum non ad historiæ magis fidem quam, quod com-modum esset, ante Æneæ ad Didonem adventum commemorat. Quas enim Anchisæ partes satis decore inter Æneam et Didonem tribuere potuisset? Anchisæ sepulcrale monumentum etiamnum juxta Drepanum

« PreviousContinue »