Page images
PDF
EPUB

idiotar. Tubam fere vel citharam tenent, ut vel apud Montfauc. videas. Exempla exstant plurima in numis, in gemmis (v. č. ap. Tassie) et sarcophagis. Nobilis est denarius gentis Petroniæ (v. c. Thesaur. Morell. tab. I, 1. et al. add. Spanhem. Tom. I, p. 251). Inprimis numi Neapolis Parthenopen exhibent. Inter gemmas est Sarda, in qua Ulysses alligatus est malo, adstantibus trinis Sirenibus, obvia apud Paciaudum Monim. Pelop. Tom. I, p. 139. Idem argumentum est anaglyphi, quod primus edidit Fabrett. Addend. ad Tabulam Iliacam, pag. extr. Add. Musam Sirenis alis

pennas
evellentem

ap

Winckhelmann. Mon. ined. tab. 46.

Tandem Stymphalides nequidem in censum hunc referri debebant ; sunt enim aves palustres longis rostris , nulla alia re notabiles : v. Apollodor. II, 5,6. At Pausan. VIII, 22, nugatur, dum ex Arabia eas árcessit. Occurrunt illæ in pluribus anaglyphis Herculis, et in numo Perinthiorum Gordiani III. in Numism. Albani, Tom. II , tab.

70.

Add. Pictur. Herculan. Vol. VII, p. 709. Winckelmann. Mon. ined. tab. 65. Gravures de Vases par Tischbein, Vol. II, tab. 18.

EXCURSUS VIII.

Vaticinium de mensis ambesis.

esse ,

III, 255 — 258. Sed non ante datam cingetis monibus urbem, Quam vos dira fames, nostræque injuria cædis Ambesas subigat malis absumere mensas. Vaticinium hoc fuit inter veteres Græcos et Romanos celebratissimum, quod jam in Disquis. de inventis a poeta rebus s. V. attigimus; etsi diversum apud alios auctorem habet. Nam Anchisæ jam olim a Venere datum e L. Julio Cæsare, et Q. Lutatio tradit Victor 0. G. R. II, unde etiam narator Sioniouc vocat Lycophr. 1250—1252. Æneæ autem, sive a Jove Dodonæo, (Varro Rer. Div. lib. II. ap. Serv. ad III, 256, et alii ap. Dionys. Halic. I, 55) sive a Sibylla Erythræa, (v. Dionys. ibid.) prædictam rem, narraverant alii. Poetæ inventum esse videtur, quod Harpyiarum uni oraculum illud tribuit. Exitum sortis datæ v. lib. VII, 107 sqq., ubi v. Excurs. II.

Ceterum summa ista vaticinii celebritas movisse videtur poetam , ut fabulam amplecteretur, per se ineptam, et epici carminis majestate indignam, quippe quæ ex vocabulorum lusu pendet; saltem illud ad poetam excusandum valere debet. Nam, ut narrationem suam faciat probabilem ac verisimilem, quoniam in rebus absurdis delectationis fructus intercipitur, poetæ epici prima cura est. Itaque in laude ipsi ducendum, si fabulas priscas popularium suorum,

vel veterum poetarum, tam commode argumento suo intexere, et ita accommodare noverit, ut, dum eodem quasi stamine tota tela detexta est, videantur

parem fidem habere, et illa quæ ipse nova erat commentus. Quum autem in

illarum fabularum natura ac ratione nihil mutare possit , nisi sibi ipsi fidem velit detrahere, ferendum est id, quod minus incommodum est, ut interdum in tali fabula insit aliquid, quod judicii subtilitatem non ferat; inprimis cum multa alia plerumque adsint, quæ hoc fabularum vitium elevent. Nam vetustatis sanctitate consecrata quodammodo earum est auctoritas , inprimis si cum religione aliqua conjunctæ sunt, multo magis in oraculis ac vaticiniis, ut de levitate earum, vel monstrosa natura cogitare ne audeamus quidem. Quum porro etiam doctiores multa lectione a prima ætate istis fabulis adsueverint, narrationis suavitate ducti ac deliniti, non facile in animum inducunt, ut subtili judicio uti velint. Hæc et talia obversata videntur poetæ animo, quum similes fabulas in suam Æneidem reciperet , etiam inf. IX, 79 sqq., de navibus in Nymphas conversis. Saltem ea judicium nostrum a temeritate revocare debent, etsi id interdum recte se habere potest, si ad nostra tempora nostrosque sensus rem referimus, aut si illas fabulas quod verum tamen non est, a poeta inventas et excogitatas ponimus. A fabularum antiquarum auctoritate excusationem poetæ jam Voltarius petiit de Poesi epica adversus eos, qui poetam reprehende

rant.

EXCURSUS IX.

De clipeo Abantis.

III, 286 clipeum , magni gestamen Abantis. Quis Abas ille sil, cujus gestamen, qópapa, clipeus erat, inter interpretes non constat, et per se parum refert scire, nisi de invento ac doctrina poetæ etiam in hoc quæras ; quæ utique honesta est quæstio. Serviana commenta parum se probant. Abas ille, qui unus e sociis fuit (sup. I, 121), huc vocari nequit ; nam de spoliis, quæ uni ex Achivis cæsis detraxerat Æneas, nunc agitur. Apud Homerum tamen nullus hoc nomine inter Achivos occurrit. Itaque e poetis cyclicis duxisse videri potesi poeta. Equidem olim sic statuebam, quandoquidem ab Homero Abantum ex Eubea virtus celebratur, Iliad. B, 536 sqq., quorum Abas , -Neptuni filius , conditor fuit, reconditam aliquam narrationem in animo habuisse videri Virgilium. Nam illi ipsi Abantes a Troja reduces ad Epiri litora tempestate delati circa Ceraunios montes consederant : vid. Pausan. V, 22, unde Apollon. IV, 1214 Keplú voce 'A céutwv Qüpea. Satis itaque animose sub illorum quasi oculis tropæum de Abantibus statuit, fixo clipeo, forte Abantis, in pugna, alicui ex Abantum ducibus cæsis inter reliqua spolia erepto. Apud Valer. Fl. 453 inter Argonautas Canthus ex Euboea Abantis avi sui clipeum gestat. Suppetit alia, nescio an probabilior , ratio : Abas fuit ex antiquis Argivorum regibus , Lyncei f., ipse pater Acrisii et Proti, qui armis inter se certantes clipeum, Argolicum

saltem, invenerunt: v. Apollod. II, 2, 1, et ibi Not. p. 276. 277. Jam poeta aut acceperat hoc traditum, aut fingere tacite potuit, fuisse unum ex Argivis principibus, qui ab Abante ad se hereditate transmissum clipeum gestaret : quem a se cæsum Æneas spoliaverit. Abantis autem clipeus aliam habebat famam ex eo, quod ille a Lynceo Abanti donatus occasionem dederat ludis in urbe Argorum instituendis (in Junonis quidem honorem , ta 'Hpaic, in quibus victor eo honore afficiebatur, ut clipeum in Junonis templo affixum tolleret et in pompa duceret, mox prisco loco reponendum. Unde nota ap. Zenob. et al. » sy "Apger donis. v. inpr. Spanh. ad Callim. in P. L. 35). Fabulam narrat Hygin. f. 170, ubi v. Muncker., unde etiam Serviana lucem frenerantur. Alludit Ovid. Met. XV, 164. ubi Pythagoras agnovit clipeum Euphorbi Abanteis templo Junonis in Argis. In clipei autem dedicatione Holdsworthus dedicatas ab Augusto post pugnam Actiacam X naves a poeta respici putabat. Veriorem rationem dedisse mihi videor supra Excurs. I ad h. lib. pag. 473.

EXCURSUS X.

Heleni et Andromachæ occursus in Epiro.

III, 294 sqq. Hic incredibilis rerum fama occupat auris etc. Commentatur in h. l. auctor de Augusti progenie c. 12. Poetæ artem ex hoc æstima. Antiqua erat fabula de Æneæ ad Epiri litora appulsu v. Excurs. de Æneæ Error., qui primus est ad h. lib. Erat porro narratio in NootOIS, et multo magis in tragoediis , etiam in lyrico , Pind. Nem. 4, 82. 7,50, ubi v. Schol., celebrata (relicto Homero, secundum quem Pyrrhus inter eos erat, qui incolumes in patriam redierant, Odyss. 7, 188. 189) de Pyrrhi , Achillis f., regno in Epiro constituto , quem ipsi historici frequentarunt, v. Paus. I, 11. 23. Justin. XVII, 3. c. de Nicolay diss. in Mém. de l'Acad. des Inscr. Tom. XVIII, p. 529 sqq., etsi Molossi Epiri ad se traduxisse videntur, quæ Molossis Thessaliæ debebantur. cf. Dictys VI, 7-9, quem locum ex veteri poeta descriptum esse apparet; adde c. 12 ex Euripidis Andromacha excerptum. 7. Excurs. XII. Alia erat narratio de Andromacha Pyrrho ducta, et de superinducta Hermione, Pyrrhoque ab Oreste cæso; de quibus inprimis v. Euripidis Andromache. Ovid. Epist. VIII. Tandem de Heleni in Epirum adventu , sive in captivitatem a Pyrrho abducti ( quod poeta sequitur inf. 329 famulo

Heleno; adde Polygnoti tabulam ap. Pausan. X, 25, p. 1860, et Tabulam Iliacam et Fabrett. p. 378), sive classe advecti(cf. Steph. Byzant. et Etymol. M. in Bou I pwoto's), alia passim in poetis erant memorata : Pausan. I, 11. II, 23. De Heleno enim fabulam varie condiderunt poetæ. cf. inter alia Sophocl. Philoct. 613 sqq. 1375 sqq. Conon 34. Ovid. Met. VIII, 99, et 335. 336. Adde Quint. Cal. X, 346 sqq. Dictyn IV, 18. V, 9. Multa ex his transcribi possent, nisi brevitatis studium me revocaret. Omnium fundus fuit Leschei Ilias, parva, quantum ex Procli fragm. intelligo. Ibi sub extrema belli tempora Helenus ab Achivis captus vaticinatur Trojam capi non posse nisi arcessitis Herculis sagittis , quas Philoctetes servabat. In Carmine autem Cyprio ap. Proclum Helenus suscepta a Paride navigatione περί των μελλόντων προθεσπίζει. In eo omnes conveniunt, ut Helenus prudentia et vaticinandi arte clarum nomen habeat: ocrotróra öx' eplotos Iliad. 3, 76. cf. hoc libro 359 sq. 433 s. Vide laudd. ap. Jo. Schrader. Emendatt. præf. p. XI sq., ubi in Orphicis de Lapid. XI, 50 eum in Palamedis locum, jam ante Tyrwhittum, sagaciter restituit. Virgilius his commode ( etsi adversus temporis rationem, nam anno demum nono a Troja eversa Hermione nubit Pyrrhe Odyss. d pr. sed v. inf. ad 613 sqq.) usus est ad episodium suavissimum, cui inprimis, nescio quid ad affectum faciens, eo conciliat quod in ipso escensu Æneæ Andromachen Hectori inferias facientem inducit. 302—305. Ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam Libabat cineri Andromache manesque vocabat Hectoreum ad tumulum: viridi quem cespite inanem , Et geminas caussam lacrimis sacraverat aras. Monenduin adhuc est de Hectoris tumulo ab Andromache adumbrato : Hectoreum ad tumulum. Cenotaphium fuit. Verus Hectoris tumulus Trojæ fuerat : píupee de o ñue rzecev, Iliad. W, 799. Extra urbem fuisse, ex imitatione Andromachæ apud Virgilium intelligitur; idque declaratum disertius a Dicty IV, 1. Interea sepelivere eum haud longe a tumulo Ili regis quondam : quem ante urbem ad viam versus litus fuisse satis constat, (Theocr. XVI, 75. έν πεδίω Σιμόεντος, όθι Φρυγός ήριον Ιλου) etsi locus verus nondum est repertus. Tzetza Homeric. 486. 'Extos τείχους και πόλιος μέγα σώμα κήαντες Ες κάπετον κατέθεντο πελώριον "Εκτορα Sãoy. In Tabula Iliaca monumentum est Hectoris eftictum, sed lapidibus exstructum, neque extemporaneo simile. Mireris in eo signum leonis impositum tanquam virtutis symbolum , quod etiam in gemma Musei Flor. (Vol. II, tab. 32 ) occurrere memini, pugna Achillis cum Penthesilea ad monumentum, forte Ili, facta. Vidctur ipse Tzetza innuere 489. Καλα δε λαϊνεα ποτί τύμβου αγάλματα θήκαν. Saxeum opus ipse Ηomerus prodit w, 798. ubi cinerem et ossa Hectoris condunt in urna; hanc in humum demittunt: ές κοίλην κάπετον θέσαν, αυταρ ύπερθε Πυκνούσι λέεσσι κατεστόρεσαν μεγάλοισι, Ρίμφα δε σημ έχεαν - χεύαντες δε το σήμα τάλιν κίον. Ceterum in Epiri litore talem locorum speciem, qualis ad Ilium erat, animadvertere sibi visus erat Lechevalerius p. 184 de Troade. Notum est, quemadmodum in tragedia simili modo Choephoræ fuerint exibitæ cum ab Æschylo, tum Chrysothemis Electræ soror a Sophocle. Etiam Andromachæ mirus in Ascanium affectus, ex Astyanactis scilicet recordatione, porro adumbrata in nova colonia vetus Troja, Heleni tandem vatis responsa,

hæc omnia magnam vim ad animum habent suaviter afticiendum. Ceterum ad nostrorum hominum sensus et mores fabulam hanc traductam esse a Racinio, cujus Andromacha extat, vix monere

necesse est.

EXCURSUS XI.

Polyxenæ immolatio.

III, 321–324. O felix una ante alias Priameia virgo , Hostilem ad tumulum Trojæ sub mænibus altis Jussa mori, quæ sortitus non pertulit ullos, Nec victoris heri tetigit captiva cubile! Fundus sententiæ in Eurip. Troad. 626 sqq. Felix utique poeta in ejus exornatione. Sæpe eam tragici cum gravitate et miseratione adhibuere; nimis luxurianter Seneca, in Troad. 143 — 163. Non est Priami miseranda mei mors, Iliades etc., ubi ad v. 148 etiam ex oratoribus exempla laudat Gronov. Ceterum varietas et in hujus fabulæ tractatione est. Achilles Polyxenæ amore captus in insidias inciderat : umbra ejus amatam puellam sibi postulat debitam prædæ partem. At Polyxena Achillis amore flagrans ad ejus tumulum manus sibi infert apud Tzetz. Posthom. 498 sq. ubi cf. Jacobs. Laudat Tzetza auctorem Flavium 503. Est is Flavius Philostratus, 'vana com

fabulis antiquis apponere solitus. Mactata est Polyxena ante Ilium ad Achillis tumulum in Sigeo : quod Virgilius quoque sequitur. Contra , cum Euripide in Hecuba, alii in Thracia demum Polyxenam immolari faciunt, quos sequitur Ovidius Met. XIII, 442 sqq. De sortitione , xampaross go hac captivarum ducibus Græcis in prædæ parte assignandarum loc. class. Eurip. Troad. 235 sqq. cf. Quint. Cal. XIV, 382 sqq. ct Tabula Iliaca n. In sqq. et Fabrett. p. 378, add. Polygnoti tabulam in Pausan. X, 26. 25. cf. sup. ad II, 766. et Jacobs ad Posthom, 498.

menta

pro

EXCURSUS XII.

Neoptolemi cædes.

III, 27 sqq. Nos patria incensa , diversa per æquora vectæ - Ast illum

Orestes Excipit incautum patriasque obtruncat ad aras. Primum de hoc monebo : Andromache sequuta erat tanquam captiva Neoptolemum seu Pyrrhum : cujus errores varie traditi sunt, a plerisque ita, ut maritimi essent; ab aliis terrestri itinere : hoc alterum sequutus erat auctor Νόστων secundum Ρroclum : Νεοπτόλεμος δε, Θέτιδος υποθεμένης, πεζή ποιείται την πορείαν, και παραγενόμενος εις Θράκην Οδυσσέα καταλαμβάνει έν τη Μαρωνεία, και το λοιπόν ανύει της οδού, και τελευτήσαντα Φοίνικα θάπτει· αυτός δε εις Μολοσσούς αφικόμενος αναγνωρίζεται Πηλεί. Νoster poeta Tragicos cum Pindaro N. 7, 53 sq. sequutus mari rediisse Pyrrham significat. Porro : qui deinde sequutus Ledæam Hermionem Lacedæmoniosque hymenæos Me

« PreviousContinue »