Page images
PDF
EPUB

Curetibus seu Corybantibus ex Creta. Nam utrumque traditur. Locus classicus apud Strabon. lib. X, p. 466 sqq. Diodor. V, c. 64 sqq. A nostro proditum: e Creta cum Teucro sacra Cybeles, et quidem mystica, esse traducta; Hinc mater cultrix Cybelæ Corybantiaque æra Idæumque nemus; hinc fida silentia sacris Et juncti currum dominæ subiere leones. Repetiti autem communi opinione Teucri natales ex Creta;

etsi Attici scriptores, Phanodemum Dionys. Halic. I, 61 excitat, Atticæ eos vindicabant. Multo sapientius illi, qui, Scamandri fluvii et Nymphæ Idææ filium eum prodentes ( v. Apollodor. III, 12, 1), indigetem et ignotæ originis significare voluerunt, a quo exceptus Dardanus filiam Batiam ( Betelcev) et regnum, h. e. agrum, quem ipse tenebat, obtinuit.

EXCURSUS VI.

De Dardani originibus ex Arcadia vel ex Tyrrhenia

et urbe Corytho,

III, 167 — 171.

- hinc Dardanus ortus, Jasiusque pater, genus a quo principe nostrum Corythum terrasque requiras Ausonias. Traduntur de Dardano tam diversa, ut, in quo adquiescendum sit, non facile invenias. Investigemus paullisper fabulæ vestigia, ac diversitatem ad caussas et genera certa revocemus.

Homerus Iliad. v, 215 simpliciter Dardanum , Jovis filium, Dardaniam ante Ilium condidisse tradiderat.

Electram matrem addidere alii, Atlantis filiam, ut Lycophron (v. 1302 sqq. ) apud Schol. ad e. I. et Apollod. III, 12, 1. Uterque rem ita exponit, ut Dardanum, cum in Samothrace vixisset, in objectam continentem, Troadem , trajecisse, et a Teucro hospitio, filiæque Batiæ ( Arisben Lycophron appellat l. c. cum aliis v. Steph. Byz. h. v.) matrimonio exceptum, Dardaniam vel Dardanum ( de nomine v. Munck. ad Hygin. f. 275) condidisse dicat: cf. Not. ad Apollod. III, 12, 1. Trajectum ratibus, oxedia, factum, caussamque modo fratris Jasionis, nam sic alii scribunt pro Jasio, mortem, modo diluvium memorant cum idem tum alii; v. Conon Narrat. 21. cf. Schol. Lycophr. v. 73. Eustath. ad Iliad. v, p. 1204, 1252, qui sua ex isto petiit, et p. 351 cum Schol. ad U, 215, Nonnus Dionys. III, 215—219,

de
quo

Salmas. de L. Hellenist. P. II, c. · p

333. Quæ adhuc perstrinximus magis quam exposuimus, Samothracum fuere fabulæ ; hoc intelliges ex Diodor. V, 48. 49 , et IV, 75. Strab. VII, p. 331. Dionys. I, 68. 69.

Quandoquidem Dardanus ex Electra, Atlantis f. fuit susceptus, cujus natales ad Cyllenen , Arcadiæ montem, referuntur, cujusque

loco v.

1

omnis fabula Arcadiam tanquam sedem habet (v. Apollod. III, 10); accidit, ut etiam Dardani origo ad Arcadiam referretur. Græci ei Varro Humanarum Rerum Dardanum de Arcadiæ urbe Pheneo oriundum dicunt, ait Serv. ad III, 167, et secundum Arcades totam fabulam exponit disertissime Dionys. Halic. I, 61. Fuit quoque ejus memoria in Elide Triphylia. v. Strab. VIII, p. 532 C.

Ex Arcadia Pelasgos Italiam incoluisse nota est narratio; translatus cum iisdem mythus Arcadum et origo Dardani in Italiam. Nunc Corythus aliquis excitatur; cujus vestigium in Arcadia non reperi , nisi in Tegeatarum demo Corythensium apud Pausan. VIII, 45. Atque hac in eum modum exornata fabula Virgilius egregie est usus ad argumentum suum summæ vetustatis auctoritate ornandum. Dardanus scilicet et Jasius frater ex Tyrrhenia , et quidem Corytho, vel Corythi' sede, oriundi. Dardanus quidem Samothraciam et mox Phrygiam adiit,

Dardaniamque condidit. Hactenus Virgilius III, 167 sqq. VII, 207 599. VIII, 134. Copiosius fabulam exponit Serv. ad e. I. et Pompon. Sab. qui Diodorum exscripsit. De Jasio v. Muncker. ad Hygin. f. 270, et Astronom. II, 4.

Corythum , Etruriæ quæ urbs sit, in controversiam venit, sed satis jam Cluver. Ital. ant. p. 590 sqq., et nuper Gorius a Burmanno jam laudatus Inscr. Etrur. Tom. II, p. 364, qui tamen Cluverium fere sequitur, argumentis idoneis evicerunt, esse eam Cortonam. Quæ cum varie olim scriberetur, habereturque urbs Etruscorum antiquissima : vid. Dionys. I, 20, 26 (at in Herodoto I, 57 Cortonæ nullus locus esse potest, et mera somnia continet Ridolf. Venuti libellus de antiqua Cortona in Diss. dell'Accad. di Cortona T. IV, N. 1); nominis similitudo facile ad Corythum , Dardani patrem, ducere potuit, quasi is urbem condidisset eique imperasset. Hinc inter reges, et conditores Tyrrhenorum censeri cæpit Corythus ; unde poeta Corythi urbes pro Tyrrhenia lib. IX, 10. X, 719, et eo, quem supra posuimus, loco : Corythum terrasque requirat Ausonias.

In recentioribus passiin interpp., v. c. ad III, 167. multa perperam traduntur , quæ ex Anianis fabulis petita deprehendi. Ad Græculorum commenta pertinet, quod de galea Dardani (rópus) perstrepunt, et quod Corythum Tyrrheniæ ad Paridis ex OEnone filium referunt, quodque Dardanum ex Creta , unde Teucer profectus erat, repetunt, vel ad Idam et circa Scamandrum natum affirmant, et plura alia. Quam yellem, multas fabulas in hunc modum detexi liceret.

Ut autem iis adolescentibus, quibus libri, unde hæc peti possunt, non ad manus sunt, ad intelligendum hæc omnia satis sint obvia, progeniem Dardani et hic secundum Homer. Iliad., u, 214 sqq. Dionys. Halic. I, 62 et Apollodor. III, 12 repetere non pigebit. cf. Diodor. IV, 75. In iis tamen, quæ ab aliis diverse traduntur, v. c. a Dicty lib. I, c. 9, hic non morabimur.

Dardanus ex Batia, Teucri f., Ilum et Erichthonium suscipit. Ilus sine prole moritur.

Erichthonius ex Callirrhoe Scamandri, ut Dionys., vel ex Astyoche Simoentis f. creat Troem. ; a quo Troes dicti.

Tros ex Callirrhoe Scamandri , ut Apollod. et Conon c. 12 (ex AcalJaride , Eumedis f. ut Dionys.) Ilum , Assaracum, Ganymedem , cum Cleopatra generat. Jam

Assaracus Hieromneme Simoentis f. vel Clytodora Laomedontis f.

Capys Themis Ili f. vel Nais nympha

Anchises - Venus

1 Æneas

Ili autem, a quo Ilium conditum, progenies Laomedon ; Laomedontis Priamus , cum Tithono , Hesione et aliis ; Priami Helenus , Deiphobus, Paris, Hector, Troilus, Polites etc. Ilione, Creusa, Laodice , Cassandra , Polyxena etc. cf. Not. ad Apollod. III, 12.

EXCURSUS VII.

De Harpyiis. III, 209 sqq. De Harpyiis fabula antiquissima, quippe jam Hesiodo Theogon. 267 memorata , qua meteori vel procellosi venti genus aliquod dearum specie induisse videntur primi homines : unde cum Iride e Thaumante et Electra natæ ferebantur : ibid. et Apollod. I, 2,6. Data hinc Harpyia Podarge in conjugium Zephyro ap. Homer. Iliad. 7, 15o, ubi ea βοσκομένη λειμώνι παρα ρόον Ωκεανοίo (adeoque monstri similis , dicta tamen dea , ut Echidna, Typhon et. al.) peperit Zephyro Xanthum Baliumque, Achillis equos : suavi commento, ad celeritatem equorum horum declarandam. Allusum autem ad eandem fabulam illa narratione, qua equi in Lusitania ex Favonio concipere narrantur : sup. ad Ge. III, 273. Ad priscam illam Harpyiarum, tanquam ventorum, ac procellarum , notionem spectat antiqua loquendi ratio, qua ii, qui evanuerant , ventis rapti dicuntur; tandem forma poetica etiam res, vota, preces a ventis feruntur. Ulyssem mari jactatum ápruias ανηρείψαντο Odyss. α, 241, ut alias αναρπάξασα θύελλα Ωχετο φέρειν. Multo magis manifesta res ex Odyss. u, 77 comparato v. 63. 66 (cf. Eustath. ad illa loca), ubi Pandarei filias (de quibus v. ad Apollod. p. 843) evanuisse ex hominum conspectu declarare volebat poeta : Τόφρα δε τας κούρας Αρπυιαι ανηρείψαντο. V. Paus. X, 30

pr. Sequutus hoc est Sophocles Philoct. 1120-1122. (1092 — 4:) Latonam ap. Hyyin. f. 140. Jovis jussu ventus aquilo sublatam ad Neptunum pertulit. In sequioribus poetis mira fabulæ varietas; hoc est, sæpe et a multis fabula tractata et pro cujusque ingenio vel argumento ornata et variata. Primum Argonauticorum scriptores de Harpyiis narrationem (Orphicorum tamen auctor eam omisit) intexuerunt , et quidem in Phinei historia. Itaque adhuc in Apollon. II, 178 sqq. 232 sq. copiose tractatam videas ; nec non in Valer. Fl. IV, 425 sqq. adde Apollod. I, 9, 21 sqq., ubi cf. Not. p. 190 sq. et h. 1. Serv. cum Pompon. Sab. Hinc alii poetæ aliis argumentis, ut h. 1. Virgilius Æneidi, eam fabulam inseruere , et ex iis quidam ita , ut injuste factorum ultrices , tanquam Diras ac Furias, exhiberent, ut h. l. 255—7. et apud Apollon. Arg. II, Phineum ulciscuntur; ubi v. 289 sunt aios xvues, ut Kapes sunt ’Aidao xúves IV, 1665. quo factum, ut confusas passim cum his ipsis videas : etsi Homerus diserte eas distinxerat, Odyss. v, 77. 78. Hoc unum recte traditum in extrema parte notæ Servianæ et in nota Cerdana. Accessit in poeta et hoc, quod mala denuntiant et prædicunt. Nam sic Celæno: Quæ Phæbo pater omnipotens, mihi Phæbus Apollo Prædixit, vobis Furiarum ego maxima pando. Tandem etiam Parcarum et Fatorum loco habitæ sunt. Sic Herodes Atticus in Inscript. in Regillam : vs. 14. oővexce οι παϊδας μεν άμύμονας εκ μεγάροιο Αρπυιαι Κλωθώες ανηρείψαντο – sunt Moõpees. Cf. inf. ad XII, 845. Jecimus fundamenta fabulæ a viris doctis, qui veriora exquirere volent, accuratius dispescendæ et dilucidanda. Vanis etymologiis implicitam rem nuper vidimus a Martorello super Colon. Euboic. Neapolim deducta p. 49 sqq. Ceterum mireris forte, tam casto, h. e. tam exquisiti circa có xanov nad Tpérov sensus et subtilis judicii poetæ , fabulam tam parum jucundam potuisse probari. Cui enim non moveat nauseam foedissima ventris proluvies et contactuque omnia foedant Immundo et teter odor? Enimvero talium rerum judicia diversis in populis, diverso ævo, admodum diversa esse solent; quod Homius meminisse debebat , et a Lessingio olim monitum est. Tum , quod majus est, ea, quæ vetustatis auctoritatem habent, in talem censuram vix veniunt. Et habuit Virgilius, quem sequeretur , Apollonium II, 187 sqq. cf. Exc. XVI ad v. 623 sqq.

Superest, ut de forma Harpyiarum dispiciamus, paullo subtilius quam a Montfauc. et aliis factum vidimus. In Homero sunt Venti fúsaaar, a quibus in altum raptæ sunt Pandarei filiæ ; nihil de forma additur. At ubi equos Harpyia Podarge Zephyro peperit Booxquéyn aerpôve Tepee poor 'Nneavoão, manifestum est, quod et Apollonius in Lexico Homer. statuit, formam equinam ei esse tributam : Iliad. 9, 149. ad quem locum plura videbimus. Alas addidit Hesiodus Theog. 267.. « Electra Thaumanti peperit ήϋκόμους "Αρπυίας Αελλώ τ' 'Ωκυπέτην τε Αι δ' ανέμων ποιήσι και οιωνούς άμ' έπονται 'Ωκείης πτερύγεσαι. μεταχθόνιαι gep canoy. » Si róxopor sunt, pulchris comis , putes puellas fuisse ; possunt tamen quoque pulchris jubis insignes esse æque. Apud Apollon. in Argon. 1. 1. II, 188. appositos Argonautis cibos raptant yan panas, quod apud Homerum de maxillis , cicegoor, yévuor, dictum, de rostris vulgo accipitur; advolant quoque illæ et edunt clangorem , xaygriv, vs. 269.

mnanus

nescio qua

tanquam

alites rapaces ; ut apud Apollodor. I, 9, 21. ubi Argonautica exponit, πτερωται sunt et συν βοή καθιπτάμεναι. Οmnino in Argonauticis fabula de Phineo et Harpyiis disertius exposita fuisse videtur. Hactenus Harpyias animantia alata monstrosa fuisse existimes Virgilius addidit plura; sunt ipsi Harpyiæ volucres , virgineo ore , manus unguibus curvis instructas habent, pedes uncos , vocem diram, pallorem er fame, corpus invulnerabile. (216. Virginei volucrum vultus uncæque

-226. magnis quatiunt clangoribus alas — tum vox dira 233. pedibus uncis.) ad hujus poetæ ductum cogitandum erit de alitibus virgineo ore insignibus. Convenit Schol. Lycophr. 653. owuata yun@, πρόσωπα κορων έχουσαι, sed idem miro modo addit, ώτα αρκτων, αures ursinas eas habere.

Jam expressas videmus in numis ac gemmis formas volucrum capite virgineo instructarum : quas variis modis interpretari solent viri docti, modo Sirenes , modo Stymphalides, modo Harpyias. Posterius hoc cum aliqua probabilitate statui posse videtur : conveniunt enim formæ cum exemplo Virgiliano, nisi quod uncæ manus absunt, et quod plerumque galea apposita est capiti : vide Montfauc. Tom. I, pl. 222. vel Beger. Thes. Brand. T. III. p. 371. Proprius ad Virgilium expressa est facies in Cod. Vatic. ad Æn. VI, 289 ubi in locis inferis memorantur Harpyiæ; est virgo ibi alata in avem desinens cum manibus uncis. Verum in monumentis hæ absunt. Addita igitur est galea,

de caussa; aut dicendum est ; merum phantasma artificum, symbolicum forte, eam speciem esse. Possunt quoque omnia hæc pariter esse vera, si recte ea constitueris.

Scilicet sunt haud pauca Græcorum , inprimis in Odyssea, monstra, quæ ab antiqua aliqua forma symbolica ducta sunt; nonnulla quoque conveniunt cum Ægyptiis hieroglyphis , seu casu , seu quod inde ducta erant, aliis tamen modis tractata et ornata. Ita Harpyias Ægyptiis figuris alitibus cum capite virgineo (quales apud Montfauc. sunt) similes esse haud negem; potuere quoque ex Ægypto ductæ esse. Eadem forma serius superstitionibus amuletorum inserviit, varieque ea occurrit ornata in gemmis. v. Gorii Gemmas astrif. tab. 135. 6. 7. Extat numus Gabalensium apud Patinum in Numismat. Impp. p. 243. in quo Harpyia cum Sphinge efficta symbolicam speciem habet.

Cum ea forma semel instructa esset galea, adjecta fuere alia , ut clipeus ; hasta , ita ut tandem Palladis symbola ea referre videretur. Tale signum in donario gentis Valeriæ occurrit, quod, ductu duarum gemmarum (quas tamen pro amuletis, non pro vere græcis habere malim ) apud Montfauc. tab. CXXII, 8. 9. ad Palladem revocabat Eckel Doctrina numor. Tom. V, p. 331. Nec tamen ultra opinationem progredi in his licet.

Sirenum species tam diversa est, ut eam cum. Harpyiis confundi mireris. Sunt eæ virgines alatæ , inde a femoribus in volucres desinentes ; amepatad, tài xéto oprídav exougar ut Schol. Lycophr. 653. et Apollon. IV, 898 άλλο μέν οιωνοίσιν, "Αλλο δε παρθενικής εναλίγκιαι ίσκι

« PreviousContinue »