Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

a. 5

gressi ad Trojæ loca olim pervenerant, Anchises eam Cretam interpretatus, unde Teucrum ad Troadem appulisse a majoribus acceperat, eam petere jubet. Ad hanc igitur insulam bona spe alacres cursum dirigunt, II, 73–131. Idomeneus jam tum Creta erat a suis expulsus v. 121. Condunt hic urbem Pergameam, instruunt domos, colunt

agros, et terra se a fatis monstrata nunc tandem potitos esse lætantur , v. 132-137.

Inter hæc annus unus et alter exire debuit; neque aliter numerus ille
septenarius annorum confici possit, nisi ita statueris. Igitur
a. C. N.
a Troja capta

Errorum Eneæ
1181
a. 3

a. 4
in nova colonia Cretæ consumitur. Interea
a. C. N.
a Troja capta

Errorum Æneæ
1180

a. 4 siccitas agrorum , aeris gravitas, lues corporibus infesta. Cum iterum Phoebum in Delo consulere vellent, Æneam per somnum docent Penates, non Cretam sed Italiam sedem a fatis destinari. Itaque paucis in colonia relictis iterum naves conscendunt, III, 137 – 191.

Evecti in altum gravi tempestate opprimuntur, ut procellosum in his plagis mare esse solet ( v. Not. ad III, 192 ). Quarto die ad Strophades, quæ Ionii maris insulæ occidentali Peloponnesi litori obversæ sunt, appulsi, cum ab Harpyiis vexarentur, accepto a Celæno vaticinio, iterum hinc solvunt, III, 192— 267 et alias hujus maris insulas prætervecti Actium in sinu Ambracio perveniunt. Hic lustratio et Ludi habiti, III, 268-283. Interea magnum Sol circumvolvitur annum , Et glacialis hiems aquilonibus asperat undas v. 284 285.

.
a. C. N.
a Troja capta

Errorum Æneæ
1179
a. 5

a. 6
Transacta apnd Actium hieme Epiri litore lecto ad Buthrotum
escendunt, ubi præter omnem expectationem in Helenum cum Andro-
mache incidunt. Aliquantum temporis cum ipsis commorati, accepto
novo ab Heleno vaticinio, iterum navibus in altum deductis ( III, 286

-505 ) præter montes Ceraunios provehuntur, cumque per noctem litorum tuta subiissent , altero mane Italiam conspiciunt, 506-529.

Trajectu facto Portum Veneris paullo supra promontorium Sallentinum vel lapygium dictum subeunt, et Palladi Junonique sacra faciunt, 530—548.

Mox sinum Tarentinum, oram Bruttiorum, et Siciliæ fretum prætervecti in Cyclopum litore escensionem faciunt; sed recepto Achemenide, qui ab Ulysse relictus fuerat (Ulysses igitur paullo ante, et quidem, quod poetæ præter Homeri fidem ponere licuit, ante tres menses v. III, 645 in his litoribus erraverat ), Polyphemi metu classem iterum expediunt, et litus Siciliæ orientale et australe prætervecti in occidentali

a. C. N.

a. 6

litore supra Lilybæum promontorium Drepani portum ad Erycem intrant. Hic dum a longis erroribus recreant se, sub æstatis exitum (cf. an. seq.), Anchises moritur, III, 549--714 (1). a Troja capta

Errorum Æneæ 1178

a. 7 Vere, ut e sequentibus probabile fit, quando navigandi tempus aderat, classis Æneæ e Sicilia solvit versus Tyrrheniam et Latium. Ab hoc demum tempore res Æneide comprehensæ exordium habent: v. lib. I, 34 sqq. Vix illa altum tenet, cum subito gravissima tempestas orta, quam poeta ab Æolo Junonis rogatu immissam prodit, versus Africam naves rejicit; sex circa Ægimuri Aras, ex adverso Carthaginis, partim scopulis partim arenarum vadis illisæ, una a mari hausta, omnes a ventis fluctibusque admodum vexatæ , subsidente tandem tempestate vix in Africæ litus sed diversis partibus ejiciuntur (1, 34–158 ). Æneas quidem cum septem navibus ( I, 170 et 383 ) inter Apollinis et Mercurii promontoria, qui nunc Tunitanus sinus est, portum subit, ad Aquilariam, objectu insulæ, quæ altera ex Ægimuri Aris esse videtur , a ventis tutum ( v. Excurs. ad I, 159 sq. ). Altero die ad exploranda loca digressus et a matre Venere, sub Nymphæ specie obvia facta, confirmatus animo, novam urbem Carthaginem de colle urbi imminente prospicit. Degressus inde dum in novo Junonis templo opera singula

(1) In temporibus, quæ nunc succedunt, ordinandis magnam difficultatem injecit ipse poeta , qui discessum e Sicilia et accessum ad Africam septimo errorum anno factum diserte memorat v. extr. libri I nam te jam septima portat Omnibus errantem terris ac fluctibus æstas; idem tamen reditum in Siciliam hoc eodem anno septimo factum narrat lib. V, 626 Septima post Trojæ excidium jam vertitur æstas. Ea tamen si eo, quo fecimus, modo conciliari possunt, concidit poetæ reprehensio, quam Wood quoque movet p. 229. Nolo in exponenda difficultate otium consumere , quam jam veteres versavere. v. Servium ad lib. V; 626, cujus nota tandem in his verbis subsistit : « Ergo constat , quæstionem hanc unam esse de indissolubilibus ; quas non dubium est emendaturum fuisse Virgilium.

Si quis itaque poetam in tempore Æneidi suæ constituendo sui parum memorem fuisse dicat , non multum habeo quod reponam. Illud tamen male haberet,

quod poeta temporis notat disertis verbis apposuit, quas, si abfuissent, nemo desideraturus aut in hanc quæstionem descensurus fuisset. Etsi vero expediri illa nequit, ita ut nihil forte reponere possis, alterutrum tamen sumendum est, aut sub finem anni autumno exeunte Æneam ad Africam accessisse, et altero anno primo vere discessu facto in Siciliam reversum esse; aut vere demum sequentis anni solvisse Æneam ex Sicilia, Carthaginem appulisse et eadem æstate in Siciliam rediisse. Hoc si sequare, saltem versuum istorum ratio ac sententia constat. Igitur, dum meliorem rationem aliquis docuerit, teneamus hoc. Certe Catroum , quem ad lib. V pr. de his disputasse videmus; omnia ad lubitum fingentem audire piget. Nec Wood , qui Iliadis et Æneidis tempora constituenda alio opere sibi proposuerat (p. 229 sq. et p. 254. vers. germ. ) satis probabilia amplexus esse videtur.

«

[ocr errors]
[ocr errors]

2

ct

et

contemplatur, Dido regina eo procedit, a qua benigne Æneas excipitur moxque socios cum parte classis, quam desideraverat, recuperat (1, 159 ad f. libri); casus suos inter epulas factas narratione exponit ( lib. II et III).

Gesta hæc anni hujus vere; quod constat, si cum lib. V, 626 sq. compares illa : Nam te jam septima portat Omnibus errantem terris ac fluctibus æstas, I, 755. 756. Itaque I, 31 — multosque per annos Errabant acti fatis maria omnia circum.

Desidet aliquot menses apud Didonem Æneas , tandem deorum monitu hac ipsa æstate ex Africæ litore solvit, ingruente tamen illo tempore, quo turbari ventis mare solet. Versus sunt hi : IV, 52

caussasque innecte morandi , Dum pelago desævit hiems , aquosus Orion, Quassatæque rates , dum non tractabile cælum. Mox 193 Nunc hiemem inter se luxu, quam longa , fovere etc., tandem v. 309 Quin etiam hiberno moliris sidere classem , Et mediis properas aquilonibus ire per altum. Facile ex his colligat aliquis, hiemem apud Didonem fuisse exactam, nec nisi sequente vere hinc discessisse Trojanos. In adstruenda hac re multus est Bargæus. v. Jo. Mich. Bruti Epp. Cl. Viror. p. 75 sqq. Possis etiam, quod alii, v. c. Catrous, faciunt, ita statuere, sub anni, superioris exitum Æneam ad Carthaginem accessisse ibique hiemem exegisse. Sed neutra harum opinionum difficultatibus caret. Nam sic poeta sibi ipsi adversaretur, qui septima æstate Africam adiisse , septima æstate item Siciliam repetiisse diceret eos, qui diversis tamen annis hoc et illud fecissent. Nec loca, quibus hiems memoratur, sario ad brumale tempus ducunt. Sed primo loco de tempestate agitur, qua Æneas ad Carthaginem fuerat appulsus; est enim dies ab adventu secundus; neque altero loco hiems aliter accipienda, quam de

tempore procelloso, quod, quale fuerit, tertio loco apparet, hiberno sidere et aquilonibus ; qui esse possunt illi ipsi stati venti, etesiæ dicti, quos paullo ante ad a. I medio Julio et Augusto flare diximus. cf. Not. ad I, 535. Etiam lib. IV, 429, 430 extremum hoc miseræ det munus amanti, Exspectet facilemque fugam ventosque ferentes. Nec Orion lib. I, 535. IV, 52 aliam quam tempestatis ortæ significationem habet. cf. Serv. ad V, 626, et Cerdam ad e. 1.

Solvit igitur Æneas Carthagine; vento tamen adversante cursum versus Italiam non tenet, sed ad Siciliæ litora delatus apud Erycem iterum in terram escendit, lib. V, 1 - 34. Hic anniversarias patris Anchisæ Manibus inferias facit et ludos funebres instituit V, 35 -- 603. Tempora ex his colligas v. 46 Annuus exactis completur mensibus orbis, et 626 Septima post Trojæ excidium jam vertitur æstas etc. Interea Trojanæ mulieres longi erroris tædio victæ, ut tandem in Sicilia considendum esset, classem incendunt; quatuor naves combustæ, reliquæ reparatæ. Tum Æneas, relicta apud Acesten comitum parte , qui Ægestam seu Segestam incolant, cum meliore parte naves solvit versus Italiam et hac ipsa æstate Tiberina ostia subvectus in agrum

Laurentem escendit. Sed de his alio loco videbimus. Ad hunc autem annum sub

neces

[ocr errors]

æstatis exitum hæc esse referenda, ex his patet: Ludis apud Erycem altero ab escensione die ( V, 42 ) indictis inferias ( V, 42— 103) dieque nono ludos faciunt ( 104 sqq.): hoc eodem die classis cremata. Ad eam reficiendam et novam urbem designandam novem dies dati 1:762. Proximo die discedunt v. 763 sqq.

Quæ poetam impellerent, ut in plures annos dispesceret Æneæ errores, qui secundum historiæ fidem altero vel tertio anno absoluti fuerunt, meo qualicunque judicio videntur fuisse plura. Primum quidem, quod majorem facit admirationem et ipsum hoc, quod non uno alterove anno sed per septem annos continuos heros Æneas fatis adversis fuit jactatus; æmulatus porro est poeta errores Ulyssis; et poterat omnino majorem rerum casuumque varietatem intra tale tempus congerere et includere; multa ex historia Tv Nootwv, de casibus Achivorum, seriore nonnullorum in patriam reditu, infelici Agamemnonis fato, Pyrrhi cæde et Heleni regno Epirotico (III, 295 sqq.), de coloniis Achivorum in Italiæ litore, memorare non potuisset, nisi Æneæ errores in aliquot annos dispertitus esset. Tandem hoc ipso invento cavit poeta, ne rem parum probabilem narrare videretur, qui factum esset, quo minus Trojani in Achivos domum reduces inciderent, qui tamen et ipsi a Troja solventes Thraciam petierant, aut, ne Ulyssis navibus occurrerent, quæ tamen eodem mari, iisdem erroribus, ad eadem fere litoru ferebantur.

EXCURSUS III.

Polydorus. HII, 49. De Polydoro narratio ab aliquo Noorcov scriptore inventa, a Tragicis fuit ornata, variis quidem modis, ut vel ex Servio ad h. I. et Hygino fab. 10g intelligitur: namque ad Ilionem sororem Polymnestori nuptam missum eum educandum illi narrant; porro a rege ignaro filium ex llione susceptum fuisse necatum pro Polydoro. v. Excurs. XXIV ad lib. I. Homerus utique aliter, apud quem Polydorus ab Achille occiditur Iliad. v, 407 sqq. Virgilius ante oculos habuit Hecubam Euripideam, in ipsis adeo verbis, statim a principio. cf. Not. ad v. 22 sq.

EXCURSUS IV.

De Delo.

III, 73–77. De Delo. gratissima tellus Nereidum matri et Neptuno Ægæo. Appellatur ita non simpliciter, quatenus insula; ita enim locus langueret; sed respectu ad antiquiorem fabulam, quæ nunc quidem satis expediri non potest. Servius tamen : Postea , inquit, supplicante Jovi Latona, levata superferri aquis cæpit. Hæc primo Neptuno et Doridi fuit consecrata , postea - Latona litoribus suscepta est. Similiter Strabo VIII, p. 574 A, Delum primo Neptuno sacram, mox Latonæ pro Calauria cessam,

ex antiquis poetis narrat. Quem locum cum aliis conjecturis jam occupatum video a Viro doctiss. in Exerc. de Delo Misc. Obss. Vol. VII, p. 79. Omnino mihi videor Græci poetæ vestigia et ipsa verba in hoc versu 74 animadvertere : Nupños te srespecepti Togeidaérové ir äventi, in hunc vel similem modum; aut propius ad verba nostri : Νηρείδων μητρός τε Ποσειδώνος τ' Αιγαίου. Multorum autem carminum argumentum olim fuit Delus. v. laud. Exercit. p. 3, et noster supra Georg. JII, 6 Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos ?

In iisdem versibus Apollo Delon-Errantem Gyaro celsa Myconoque revinxit, si elegantiam poetarum sequaris, celsa Mycono, epitheto posteriori voci adjecto, jungenda videntur. Sane Ovidio quidem Met. VII, 463 humilis Myconos dicta. Scilicet insula omnis alta , quatenus mari eminet, et humilis aliarum insularum respectu; etsi interdum ista ipsa epitheta modo ad litorum alta promontoria et scopulos montesque, vel læve et leniter acclive litás, modo ad interiora ( v. c. x Japann Odyss. x, 196.) spectant, modo, quatenus e longinquo vel e propinquo spectatur terra navigantibus, Sic inf. III, 522 cum procul obscuros colles humilemque videmus Italiam. Gyaro celsa junxit auctor Epigrammatis, inter Petronii fragmenta, repetiti nuper in Anthol. Lat. p. 460, quod totum ex h. I. expressum, quem cum eo docte comparavit Editor, et iterum Wernsdorf. Poet. min. To. V. P. III. p. 1362. Sed forte is antiquum verborum ordinem in suo libro habuerat : Mycono celsa Gyaroque, v. Var. Lect. Aliam loci imitationem dabit Statius Theb. III, 438. Delum ceteris insulis humiliorem esse, Wheelerus docuit Journey into Greece p. 58.

EXCURSUS V.

Teucri et Teucrorum e Creta origines. III, 102 sqq. Creta Jovis magni medio jacet insula Ponto; Mons Idæus ubi Maximus unde pater

Teucrus Rhoteas primum est advectus ad oras. Locus inter classicos de Cretæ et de Troadis originibus. Ut Apollinis oraculum ad Italiam spectans de Creta interpretaretur, facile induci poterat senex Anchises. Nam et omnino inter Cretam et Phrygiam origines fuerunt communes, et Phrygiæ minoris, seu Troadis, conditores , Teucri ( secundum alios etiam Dardanii ) et Greta ortum habuere ; accedit, quod aut in Cretam sacra et religiones Dactyli Idæi transtulerunt ex Phrygia, aut Phryges accepere religiones il

« PreviousContinue »