Page images
PDF
EPUB

ipsi amphipolos υocabant (αι καλούμεναι παρ' αυτούς αμφίπολοι). Ergo poetæ invento hoc loco debentur ludi ab Ænea instituti, et suspensus clipeus, in cujus tamen consecratione poeta aliquid habuisse videtur, quod sequutus est; Nam Serv. ad III, 287. Sciendum tamen , inquit, hunc clipeum ab Ænea apud Samothraciam in templo consecratum , quod poeta per transitum tetigit. Deduxere eum in donarii notionem ea, quæ

Dodonæ monstrabantur Trojanorum donaria , de quibus statim e Dionysio commemorabo.

Scilicet quod sequitur de appulsu ad Epirum , id a poeta diverso plane ab aliis modo est tractatum ornatumque. Nam apud Dionys. Halic. I, 51 ex Ambracia cum navibus quidem Anchises oram legendo Buthrotum Epiri portum subit. At Æneas et cum eo lectissimi quique totius exercitus , duorum dierum itinere per terram confecto , Dodonam perveniunt, deum consulturi. Atque hic in Trojanos cum Heleno incidunt. Accepto deinde de colonia deducenda responso , deo dona Trojana dicarunt, cum alia tum etiam crateres æneos, quorum nonnulli adhuc supersunt literis antiquissimis inscripti, quæ donorum dicatorum auctores testantur; et quatuor ferme dierum itinere confecto ad classem apud Buthrotum redierunt. Vides hic, quæ poeta ex priorum auctorum narratione in suum usum converterit, et quibus ipse ea variaverit. Heleni occursum ejusque vaticinium v. 374 sqq. a Dodona Buthrotum traduxit, omninoque hic suavissimum episodium de Andromache intexuit. Donaria templi dona discedentium tam ornate exposita peperisse videntur v. 464 sqq. Quominus autem Dodonæo oraculo, quo quis non parum suavitatis et ornamenti carmini accedere potuisse existimet, uteretur, simile de Delio oraculo jam ante accurate tractatum episodium revocasse videtur poetam. Trojanos oraculum (et quidem in, quod ab Harpyiis edi maluit Virgilius v. 255 lib. III de ambesis mensis) a Dodonæo Jove apud Epirum accepisse , Varro quoque narraverat Rer. Divinar. II ap. Serv. ad III, 256. Adjungendus in alius locus, qui ex eodem libro II petitus esse debet, apud Serv. a III, 349: Multi putant, ait Servius, Æneam de ea venisse (f. non devenisse ) ad Epirum et ibi hæc loca per licentiam poeticam esse conficta. Varro Epiri se fuisse dicit, et omnia loca hisdem dici nominibus, quæ poeta commemorat , se vidisse. Idem etiam Varro Trojam Epiri ab Ænea , sive a comitibus ejus, Biopatora nuncupatam docet , ubi Trojana classis Æneam (Dodona revertentem) expectasse sociosque cactra in tumulis habuisse memoratur , quæ ex illo tempore Trojana appellantur : unde apparet, divinum poetam aliud agentem verum semper attingere. Egregia grammatici observatio. Erat utique apud Buthrotum collis, in quo Æneas castra habuerat, ļTroja appellatus (ut Dionys. ap. Hudson. ex Vatic. lectione restituendus p. 40. 1. 32 ), et ad mare portus Anchisæ dictus ( ibid.), unde , cum templum Veneri eo quoque loco dedicassent, Ionium mare trajiciunt, habentes secum navigationis comites ac duces non paucos ex illis oris et cum his Patronem Thurium cum amicis, quorum Patron quidem ad Aluntium Siciliæ consedit, reliqui, deductis in Italiam sociis , domum redierunt. Quæ in memoriam beneficii hujus Romani in Acarnanes contulerint, jam ad III, 500 notavi.

Fit tandem trajectus ad Italiæ litus. Dicat aliquis , quorsum Æneas tam longo errore per mare Ionium usque ad sinus Adriatici oras, unde mox Italiæ litus ac tota Sicilia legenda classe fuit , sive a Virgilio sive ab antiquioribus poetis deductus est, cum a Creta breve ac rectum iter versus Italiam et Latium esset. Sed et tota antiquitas ita tradiderat, et quicunque illo tempore ex Græcia, multo magis ex Asia, solventes Italiam adire dicti sunt, oram ejus Orienti obversam accesserunt, quippe quæ tum Græcis sola erat nota et frequentata; cum remotiora versus Occidentem inter terras tantum non incognitas tum haberentur. Itaque poeta egregie fabulam suam antiquitatis fidei attemperasse videri debet, cum, audito per somnum a Penatibus Italiam esse petendam (v. III, 163 sqq.), ad inferioris Italiæ partem exteriorem Æneas cursum dirigit, nec nisi ab Heleno vate edoctus mente tandem assequitur , ad interiores Italiæ oras se a fatis duci (v. III, 301 sqq.). cf. sup:

Exc. XV ad lib. II. Geterum etiam in hac errorum Æneæ parte multa fabulosa a Græcis adspersa fuisse intelligitur, quippe quibus hoc erat propositum, ut fabulam multorum ingenio operaque tritam variarent et ornarent; nec argumentum ab eo consilio abhorrens. Et primum quidem narrationes fuerunt variæ de occursu modo Ulyssis (1) modo Diomedis (2) in hoc Italiæ litore; sed brevitatis studio loca tantum indicabimus. Ex antiquissimo autem scriptore, qui sacerdotum Aryivarum recensum, ouve cyoghin Tôn iepecão év "Apzel, scripserat, Dionys. I; 72 memorat Æneam statim ex Molossis cum Ulysse in staliam trajecisse. Singulare plané est quod Dictys lib. V. extr. Ita coactus, inquit , cum omni patrimonio a Troja navigat Æneas , devenitque ad mare Adriaticum, multas interim gentes barbaricus prætervectus : ubi cum his, qui secum navigaverant, civitatem condit, appellatam Corcyram Melænam. Sed de insula hac sinus Adriatici accuratius dispiciendum ad Apollon. Arg. IV,

566 sq.

Trajectu ad Italiæ litus circa promontorium Sallentinum vel lapygium facto secundum Virgilium III, 530 sqq., Portum Veneris ad Castrum Minerva subeunt Trojani et Palladi Junonique sacra faciunt. Similia prorsus

invenies ap. Dionys. Hal. I, 51, qui et hæc habet, in locis his Italiæ, quæ Æneas præternavigaverat, adventus sui multa eum reliquisse vestigia cum alia tum etiam phialam æream in templo Junonis

(1) Ex M. Octavio Victor. Orig. G. R. Diomedis occursu caput velavit , mo C. 12. Lycophr. v. 1242 sq. et al. adde rique sollenni (de quo cf. Æn. II, 403. Ryck. de prim. Ital. inc. p. 449 f. et Not. ) caussam et originem fecit. SuSchottus ad Proclum p. 22 in calce per Palladio a Diomede Æneæ reddito Obss. hum. et al.

multa ex antiquioribus fabulantur se(2) Solin. c. 2. Serv. ad Æn. III, 407

riores Græci : Malelas p. 207.

Cedren. et al. Plutarch. Qu. Rom. T. II Opp. Comp. H. p. 135. conf. sup. Excurs. IX p, 266 C, ubi Æneas cum sacra faceret, ad lib. II

literis antiquis Æneæ nomen , qui deæ donarat, declarantem. Templum hoc Junonis Laciniæ est infra Crotonem. Fuit et in his locis Siris olim urbs Trojanorum colonia credita, mox Heracleensium navale, in qua

Palladium Iliacum dedicatum indigenæ monstrabant. v. Strabo lib. VI, p. 264 A.

Tandem in Siciliam perveniunt Trojani et ad Drepana escensum faciunt. Sed de his alio Excursu agetur ad lib. V.

EXCURSUS II.

De errorum Æneæ annis.

a. C. N.

a. I

III, 8 Vix prima inceperat æstas Et pater Anchises dare fatis vela jubebat. Etsi in poeta temporum rationes subtiliter exigere velle importunum foret, multo magis, si tacite ea prætereat aut minus definite apponat ipse poeta : si tamen temporum momentis vel cardinibus expresse adjectis semel animum ad hæc converterit, ne temere id fecisse videatur , ipsi utique curandum est diligentissime. Sed habet etiam ad multa Æneidis loca inprimisque hujus libri declaranda magnam utilitatem, ut errores Æneæ in annos suos dispertiri possis, et doctrinæ exquisitæ prudentiæque Virgilii pars non exigua ea re continetur. Pendet autem tota fere annorum ratio ex illo versu lib. I, 755 Nam te jam septima portat Omnibus errantem terris ac fluctibus æstas, tum ex iis verbis, quæ supra adscripsimus, III, 8, quo tempore Æneas Antandro solverit. Scilicet

Errorum Æneæ 1184

Troja capta Est is e vulgari computandi ratione a M. 2820. P. I. 3530. ante primam Olymp. a 408 ex Eratosth. Canon. (ap. Diodor. I, 5.) et annus 434 sec. Marmor Arundel. tandem ante U. C. annus 431. Firmarunt annum viri docti adeo calculis astronomicis : quibus vir acutiss. Gibort adjecit nuper eclipsin XXVIII Augusti a. ante C. 1185 adeoque anno, qui excidium urbis præcessit, factam : quam quærebat in coelo post Sarpedonis mortem obscurato Iliad. #, 567. Trojæ excidium paullo ante solstitium æstivum incidisse , miro consensu (si Æschylum exceperis Agam. 835. ápqi Trevádo dvos, qui autumnum innuere videtur) tradit vetus Græcia, mense quidem Thargelione, etsi in die non satis sibi constant. v. inprimis nobilissimum locum ex vetere Euripidis Scoliaste servatum ab Ursino ad Æn. II, 255, et a Scalig. de Emend. temp. lib. V excitatum (v. sup. Excurs. I. ad lib. II. p. 309 et 310), add. Dionys. Halic. I, 63. (p. 51. Sylb.) Plutarch. in Camillo p. 138 B. a pluribus jam laudatos, inprimis Scaligero, Petavio, Dodwell. de Cyclis p. 805, adde Ryck. de prim. Ital. Colon. p. 431. Nos Marmor Arundelianum

e.

ut vs.

sequuti noctem inter XXIII et XXIV Thargelionis ponemus, h. inter XI et XII Junii. Pomponius quidem Sab. ad Æn. II, 801 mense Martio direptam urbem narrat, nescio quo auctore, sed levi certe et indocto.

Luna circa mediam noctem oriente Achivos ex insidiis progressos jam Lesches in Iliade parva ediderat : Νυξ μεν έην μεσάτη , λαμπρή δ' επέTENNE Oenavn, quod Virgilius expressit : II, 250 Vertitur interea cælum etc., 255 tacitæ per amica silentia lunæ et 340 oblati

per

lunam. Hinc omnino ad plenilunium; quod tamen aliquot dies jam præcedere debuit, retulere Trojæ excidium chronographi. v. Clemens Alex. Strom. I, p. 321 sq. (139). Scaliger de Emend. temp. lib. V. p. 387. Dodwell de Cyclis Græc. p. 808, qui Ttetzæ loco usus erat e Posthomericis Tzetzæ, quem nunc habemus plenum in edit . Tzetzæ per Fr. Jacobs curata : et post hos multi alii, etiam Burmann. cum Serv. Cerda aliisque ad Æn. II, :255. E Clemente sua hausit Euseb. cf. Fragmenta Hellanici p. 151. cujus cum Duride præcipua hujus cardinis chronici auctoritas fuit; cf. Tzetza Posthom. 778. 9. Tzetza minus accurate apponit plura ,

764. annum ante Olymp. I, 418. (pro a. 408) tum Thargelionis diem XII, (vs. 770 ) sed ignorata veteris anni ratione eum cum Januario comparat.

Achivi quidem hac ipsa æstate litore Trojano solvunt, sed inter varias contentiones exortas paullo serius quam factu opus erat, ne in ventos Aquilones statos, etesias vocant, qui hac anni parte in his plagis mari Ægæi flare solent, inciderent; itaque classis misere tempestate est dis jecta. Ita quidem mihi ea de re videtur statui posse. Homerus, ut mirationem majorem faciat , Odyss. et calamitatem hanc Palladis irže et Achivorum dissidiis moxque Neptuni odiis tribuit. His iisdem ventis , eodem anno, Ulysses (v. Od. I, 67 sq. 80 sq), altero Æneas, versus Libyæ litora sunt delati; iisdem , sed anno' demum octavo post, Menelaus per

XX dies in litore Ægypti ad Pharum tenebatur Odyss. d, 351. 475. (cf. Wood on the original Genius of Homer p. 55. ed. pr. p. 227 ed. sec.) Incipiunt autem constanter spirare circa XVII Kal. Aug., cum jam decem dies ante exorti sint: v. Plin. II, 47. Est hoc tempus oro pivór antiquorum , órcópa apud Homerum, quo boream flare ait Iliad. 0,346. Od. 6, 328. Iidem etesiæ esse videntur, qui in fabula Aristæi commemo rantur : de quibus v. Apollon. II, 516.525 et ibi Schol. In hiemen igitur nisi procellosum tempus intelligas, dilata Græcorum navigatio dici nequit. Tradita hæc accuratius fuerunt haud dubie a veteribus, uti ex Dictye colligo lib. V, 8, ubi in paciscendo cum Antenore Ulysses urget, tempus ad navigandum idoneum prætervolare, et V, 16 urgente navigii tempore, et c. 17 pr. — veriti, ne per moram, interventu hiemis:

quæ ingruebat, a navigando excluderentur.

At Æneas , qui capta Troja se in montem Idam cum suis receperat, ab australi parte versus Antandrum descendit, et in hujus urbis portu classem facit. In classe facienda et instruenda hiems consumitur, lib. II, 5, 6 classem que sub ipsa Antandro et Phrygiæ molimur montibus Idæ.

[ocr errors]

Secundum Dionysii Halic. I, 63 calculos , jam autumni (1) hujus anni initio Trojani Hellespontum trajiciunt et in Thracia hiemem exigunt, ad historiæ veritatem haud dubie propius; sed hanc deserere recte potuit poeta. Ab omnium ceterorum fide recedit, quod ad Æn. III, 8 Servius ex Palæphato (qui junior ille , Tpcöxcoy auctor esse videtur, v. ad lib. II Exc. I p. 308) notat, capto Ilio Æneam post triennium, navigasse.

Antenor interea et ipse discessum parat, et iter quidem, quod et Æneas facere decreverat, versus Italiam instituit. Si quæras, quomodo in hoc consilium uterque devenire potuerit, cogitandum est, illo tempore terras Europæ occidentales Græcis Trojanisque fuisse eodem loco, atque Europæis ante hæc duo sæcula et quod excurrit, Americam. Tenebant autem Græci tum omnia maris Ægæi litora, ut adeo nisi in Ionio receptus esset Trojanis nullus. a Troja capta

Errorum Æneæ

a. C. N.

1183

[blocks in formation]

Æn. III, 8 Vix prima inceperat æstas Litora cum patriæ lacrimans portusque relinquo, Et campos ubi Troja fuit. Feror exsul in altum. Primum quidem cursum in Thraciam tenuit : III, 13

sqq. — 68 Terra procul vastis colitur Mavortia campis. Thraces arant. condit hic in litorali plaga urbem, Æneadas: v. 16 —18, quod de Æno Thraciæ ad Hebri ostia accipiendum esse, Excursu I ad h. 1. vidimus.

Parabat Æneas Veneri, Jovi, aliisque diis sacrum, quo cum ad aram velandam frondes ex proximo virgulto peteret, prodigio sanguinis ex ruptis ramis fluentis moxque umbræ Polydori monitu , inferiis ei factis, terra excessit; quod non nisi vere sequente factum.

Hiemem in Thracia (h. e. Pallene ) a Trojanis exactam, etiam Dionys. ex communi ratione tradit I, 49 et 63, etsi superioris jam anni; nam hujus anni hiemem in Sicilia ab iis consumtam ponit; ut adeo sequente anno secundo a Troja capta ad agrum Laurentem pervenerint. Et hanc rationem sequuti sunt alii : ut L. Cassius Hemina ap. Solin c. 2. a Troja capta

Errorum Æneæ 1182

a. 3 Inde ubi prima fides pelago , placataque venti Dant maria etc. Æn. III, 69. Vere ineunte, čapos épXopévou, mari patefacto, versus Archipelagum navigant, Delum perveniunt. Ab Anio Anchisæ hospite benigne excepti Apollinem consulunt; a quo cum antiquam matrem exquirere , h. e. eam terram repetere, jussi essent, unde majores Trojanorum pro

a. C. N.

a. 2

(1) Dionys. quidem rã Eñs štel, πρώτω δε μετά την άλωσιν» sed utitur ille anno Attico novo, qui a novilunio, quod a solstitio æstivo proximum est ,

initium habet et cum annis adeo Olympicis, qui et ipsi inde ducebantur , conspirat.

« PreviousContinue »