Page images
PDF
EPUB

POSTQUAM res Asiæ Priamique evertere gentem
Immeritam visum Superis, ceciditque superbum
Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troja:
Diversa exsilia et desertas quærere terras
Auguriis agimur divom, classemque sub ipsa
Antandro et Phrygiæ molimur montibus Ida;

1. Priamique vertere Medic., sed a m. pr. 2. Immeritum Rottend. tert. visum est multi ap. Pier. Heins. – 3. Ilion sex ap. Burm. fumat male Probus acceperat pro fumavit. Recte post cecidit mutatur tempus, fumat; quod non uno temporis momento absolvitur. 4. et diversas q. terras aliquot veteres Pieriani, et Menag. Voss. pr. Hamburg. alter pro var. lect. Parrhas. Dorvill. Brunck. Hæret Burmannus. Suavior, puto, esset illa lectio; sed ad fidem criticam probabilior est altera lectio desertas, cum codd. auctoritate, inter quos Fragm. Vatic., tum quod ea vix nasci potuit ex altera, in quam facile aliquis incidere poterat. Quod autem Te desertas terras putant repugnare arva opima II, 781, et similia; id leve est : possunt enim agri esse deserti et cultoribus vacui, et tamen fertiles haberi, inprimis si cultus accesserit ; et terra, in quam novi coloni sunt immigraturi bene deserta et non satis frequentata hominibus dicitur. Sed id plane h. 1. non quærendum. Poeta enim hoc unum agit, ut miserationem moveat. Præclare autem post Ilium superbum : desertæ terræ ; in quibus ipsis sedes novæ erant condendæ. · 5. classimque Sprot. classesque pr. Rottend. pro var. lect. 6. et abest non

Rerum varietate et doctrinæ co

pia hic liber ceteris facile præstat, totus ille ad Odysseæ exemplum conscriptus. cf. inprimis Cluver. Sicil. ant. p. 452 sqq. Quod tamen minus vulgo lectores suavitate sua detinet, non tam id facit, quod Segraisius judicabat, quod liber secundus gravissimi argumenti, nam de Trojæ excidio agit, antecedit, et Didonis amores suavissima narratione sequuntur; sed potius hoc, quod multarum rerum, inprimis quæ ad mythos veteres et geographiam antiquam spectant, notitiam habere debet is, qui omnia, quæ poeta leviter tantum attigit et perstrinxit, intelligere velit.

I

3. Splendidum exordium, pro: Postquam Troja in hunc modum fuerat eversa. res Asiæ, regnum Asiæ v. sup. ad II, 556.

48. Diversa exsilia, desertæ terræ, ad miserationem satis graviter, pro terris novis ac diversis, longinquis, inhabitandis. Auguriis divum sup. II, 691 sq., nisi addere malis prodigium flammæ v. 682 et Creusæ monitum v. 780. In Antandro argutantur Grammatici, et Cerda in adjecto ipsa. Simpliciter ex Strab. XIII, p. 606 D. tenendum, versus meridiem ab Ilio, ad sinum Adramyttenum, fuisse, saltem serioribus temporibus, urbem Antandrum, navale, ad Idæi montis radices. Nihil igitur mirum,

Incerti quo fata ferant, ubi sistere detur;
Contrahimusque viros. Vix prima inceperat æstas;
Et pater Anchises dare fatis vela jubebat:

Litora quum patriæ lacrimans portusque relinquo
Et campos, ubi Troja fuit. Feror exsul in altum
Cum sociis, natoque, Penatibus et magnis dis.

[ocr errors]

nullis ap. Heins. et Pier. - 7. ferent duo Heins. 8. Ut prima Hamb. pr. inceperit Medic. a pr. m.—9. At p. duo Burm. Et pro cum in Montalb. ex interpr. Ut p. conj. Heins., sed et exquisite apud poetas pro ut, cum; etsi nolim præstare, quod Servius ait, velocitatem inesse. dare ventis vela duo Hamb. pro var. lect. et ed. Ven., quæ sane communis poetarum ratio, sed propter hoc ipsum suspecta ; etsi non diffitendum, fatis, in quo optimi Codd. consentiunt, etiam fragm. Vatic., propter ambiguitatem, sitne tertius an sextus casus, minus commodum h. I. videri. Est utique casus sextus, fatis, fatali necessitate, et hanc inprimis Anchises norat et monebat. vid. Exc. XVII, sub fin. ad lib. II. -10. cum Heins. e Medic. aliisque; vulgo tum. Liberior sic erat orationis cursus. — jubebat. Litora tum p. · relinquo. duo dum. 12. gnatoque scribunt multi. cum magnisque p. et dis

si poeta naves Æneæ in tam nobili et commodo loco ædificatas tradit. Materies classi ædificandæ ex monte Ida, et quidem ex jugis in mare procurrentibus Gargaris, (ra Tapyapa sunt) suppetebat: cf. Wood (Essay on Homer p. 323).—7. Incerti quo fata ferant. ad h. 1. cf. dicta in Disquis. II, s. VI. Exc. XV ad lib. II.

8. Vix prima inceperat æstas s. æstatis prima pars, h. e. ver. Nam Troja eversa fertur sub initium veris. v. Excurs. I. 9. Fatis, propter deorum jussa et monita, de quibus ad v. 5 dictum. Vela dare fatis tertio casu, permittere, ut velis, vix Romanum esset. 10-12. Notabilis est Servii nota: «Amat poeta, quæ legit, immutata aliqua parte, vel personis, ipsis verbis proferre. Nævius enim inducit uxores Æneæ et Anchise, cum lacrimis Ilium relinquentes, his verbis: Amborum uxores noctu Troja exibant, Capitibus opertis, flentes ambæ, abeuntes lacrimis

---

cum multis. Hoc iste Encam eodem in tempore ejusdem rei caussa inducit fecisse, cum dicit: Litora tum p. relinquo. » Unde hæc depromta sint, docet Vossius in not. ad Nævii fragm. p. 76 sq. Et campo subi T. f. pathos in brevitate jam Macrob. miratus est V, 1. cum sociis v. sup. II, 796. Apud Pompon. servatum est antiquum Scholion: « Cum sociis: versus est Ennii, et sunt verba Pyrrhi. » Fragmentis Ennianis ergo addendus erit. Penatibus et magnis dis: hi inter se discernendi quomodo sint, vix dicere habeo, cum et perpetuo pro iisdem habeantur, et nullos alios Eneas secum Troja abstulisse memoretur. Explicative igitur alterum adjectum : cum Penatibus, magnis diis; aut cum magnis diis, qui nostri Penates sunt : ut inf. v. 148 Effigies sacræ divum, Phrygiique Penates. Nisi simplicissimum est accipere dictum, et cum magnis diis Penatibus. Nam dii Penates vulgari quoque ser

Terra procul vastis colitur Mavortia campis,
Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo;
Hospitium antiquum Troja, sociique Penates,
Dum fortuna fuit. Feror huc, et litore curvo
Moenia prima loco, fatis ingressus iniquis;
Eneadasque meo nomen de nomine fingo.
Sacra Dionææ matri divisque ferebam
Auspicibus cœptorum operum; superoque nitentem

20

Menag. pr. – 14. erant sec. Moret. et Medic. a m. pr. Ligurco, Lygurgo, et Lɩgurgo passim in codd. scribitur. 16. Cum Leid. un. et in litore Franc. corvo, curro, duo Burm. 18. Eneades Medic. a m. pr. gentes de 'n. Montalb. pro var. lect. v. ad III Georg. 122. Est závuμos. cunctos tert. Rottend. 19. Ab h. v. nova narratio. Itaque interpunxi. 20. duspicis Wittian. auspicisque Vratisl.

mone dicti sunt. cf. Exc. IX pr. ad lib. II.

[ocr errors]

13-18. Primum Thraciam universe designat, Terra Mavortia (nam, Thraciam Marti sedem tribui jam ab Homero, notum est, et cf. inf. 35). vastis campis Thraces arant (natum forte ex primis Hecuba Euripideæ verss. 8.9). acri, sævo (v. h. 1. Guellium), quondam regnata Lycurgo e fabulis de Baccho noto, v. Homer. Iliad. 7, 130 sqq. regnata : passive, v. Davis. ad Cic. de LL. III, 1. Mox 15. dum hospitium antiquum Troja memorat, regem Thracum hospitii jure cum Priaino junctum indicat: neque socios Penates aliud, quam declarationem ejus hospitii esse puto; Certe societate junctos reges innuit. Docte quidem, nimis tamen subtiliter Pompon. Sab. ad communem Thracum et Phrygum originem refert. Regem Thraciæ, qui tum erat, sequentia v. 49 declarant esse Polymnestorem. Jam hunc Chersonesum Thracicam tenuisse vulgo narratum erat; quod inprimis Euripidis auctoritate constat, in Hecuba v. 8 et al. Itaque

Virgilius, dum ad Hebri ostia urbem ab Ænea conditam memorabat, fabula a vicina regione petita narrationem ornare facile potuit. Quid? quod Polymnestoris ditio ad Hebrum usque potuit extendi. Certe Plinius IV, 11 Oppidum Ænos liberum cum Polydori tumulo, Ciconum quondam regio. De urbe Eneadis v. Exc. I. fatis iniquis sive propter ea, quæ sequuntur, satis sinistra, sive quod omnino iniqua fortuna decedere patria et alienis terris sedem qnærere coegerat. Ammianus XXII, 8. pr. priorem sententiam firmare videtur; respicit enim h. 1. his verbis : «Enus, qua diris auspiciis cœpta, moxque relicta, ad Ausoniam veterem ductu numinum properavit Eneas. »

"

[merged small][ocr errors]

Coelicolum regi mactabam in litore taurum.
Forte fuit juxta tumulus, quo cornea summo
Virgulta, et densis hastilibus horrida myrtus.
Adcessi; viridemque ab humo convellere silvam
Conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras:
Horrendum et dictu video mirabile monstrum.
Nam, quæ prima solo ruptis radicibus arbor
Vellitur, huic atro liquuntur sanguine gutta,

25

superumque Parrhas. in margine. 21. Apud Macrob. III, 10. versus recitatur cum memoratione ignorati juris sacri, quandoquidem Jovi taurum immolari haud fas fuerit. Scilicet jure Pontificio id vetitum fuit, et tantum boves mactare licuit; non autem vulgari religione. -22. tumulus juxta Montalb. - 24. avellere Exc. Burm. 25. ut abest a sec. Hamb. aram tres Burm. — 26. Vocibus transpositis Montalb. H. video et dictu m. m. quod placet. Pugetianus: H. dictu video m. m. Wallian. H. dictu et video m. m. Nonius in Horrendum: H. dictu video, m. m. Macrob. III, 10 H. dictu et visu m. m. Sed dictu mirabile monstrum jam vidimus lib. II, 680. miserabile aliquot Pieriani et Ven. a m. pr., ut alibi. quæ Sprot. Namque ut pr. ed. Mediol. namque ubi p. aliquot Pier. arbor Burmann. e codd. reposuit, ne sibilus in arbos aurem læderet. — 28. hinc atro aliquot Pier. Franc. et ed. Mediol. linquuntur multi Pier. et Heins., ut et II Georg. 187.

tem candidum potius quam pinguem intelligo; candor enim spectatur in victima Jovi ferenda. Etsi etiam pro altero laudare possis Homerum Iliad. 6, 403.

22-25. Ornata oratio. Sentis, si in vulgarem transferas : in cujus vertice cornus et myrthus stabant. Cum inde frondes coronandæ aræ peterem. Porro tumulus h. 1. simpl. collis; nam insepultus fuerat projectus, ut ex v. 62 sq. apparet, et cf. 45. 46. Arena autem, ventorum fluctuumque impulsu aggesta, in colliculi speciem, corpus erat tectum. In mare projectum corpus in litus fluctu ejicitur apud Eurip. Hecuba v. 26. 697 sqq., quem sequi maluit Ovid. Met. XIII, 437 sqq., ubi pleraque ex Euripide expressa. 23. horrida noli aliter accipere, quam myrtetum horrere densis virgultis; uti omnia

27. cum

prominentia horrere dicuntur. has

tilia

pro virgis myrti ( Burm. laudat Inipp. ad Grat. Cyneg. 129), unde hastas et jacula faciebant veteres; quod jam vidimus Georg. II, 447 At myrtus validis hastilibus, et bona bello Cornus. Jaculis enim confixus Polydorus inf. v. 45. 46. quæ infixa terræ radices egerant. Myrtus autem bene in litorali plaga. Georg. II, 112 Litora myrtetis lætissima. conf. Cerda. tegerem: tegere, velare, proprium in re sacra de coronis ac sertis; sup. II, 248. 249: myrtea serta, utpote in sacris Veneris, aiunt. Poterat frondes et ramos stringere de trunco; verum maluit teneram arbusculam eruere et ad aram deportare, ut ibi novas frondes decerperet ad aram coronandam.

cf.

28. Liquuntur sanguine guttæ ornate pro, ex ea manant guttæ

Et terram tabo maculant. Mihi frigidus horror
Membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
Rursus et alterius lentum convellere vimen
Insequor, et caussas penitus tentare latentis:
Ater et alterius sequitur de cortice sanguis.
Multa movens animo, Nymphas venerabar agrestis,
Gradivumque patrem, Geticis qui præsidet arvis :
Rite secundarent visus, omenque levarent.
Tertia sed postquam majore hastilia nisu
Adgredior; genibusque adversæ obluctor arena:
Eloquar, an sileam? gemitus lacrimabilis imo
Auditur tumulo, et vox reddita fertur ad auris :
Quid miserum, Ænea, laceras? jam parce sepulto;

30

35

40

33. Alter codd. plerique Pier. et Heins. etiam edd., sollenni lapsu. Alterque alterius Zalich. Rursus et alterius Hamburg. pr. a m. pr. alter et a. a m. s. — 35. Gradivomque Gud. a m. pr. quod præferam. Mirum autem in hac voce primam produci. Brevis est apud Silium XV, 15. grandævumque duo. armis Hamb. sec. oris Menag. pr.-36. secundaret et levaret Wittian. et Goth. sec. -37. Tertio Caris. v. Pier. et Heins. majori Leid. nisu Heins. ex codd. et edd. vett. reposuit. Vulgo nixu. cf. Pier. -38. aversæ alter Rottend. 39. alloquar Ven. — 4o. auditus e vet. cod. laudatur in Servianis. et deest Menag. pr. ad auras quatuor Burmann., ut sæpe alibi, sic inf. 93. — 41. sepulchro codd. et Donatus apud Pierium.

sanguineæ, pro succo scilicet; proprie sanguis liquitur, rxeta", dissolvitur in guttas. Ge. II, 187. liquuntur amnes rupibus, fluunt. Et mox terram tabo maculant, quanto ornatius, quam, cadunt in terram! atque sic porro. Mox tentare est explorare. Ceterum fabula, quam Virgilius et ipsam, ut tot alia, a poetis cyclicis accepisse videtur, satis probabilis videri debuit olim iis, qui in arbores mutari puellas, Nymphas Hamadryadas cum arboribus nasci, sacris arboribus succisis guttas sanguinis manare, legissent. cf. Serv. ad v. 46. Exempla sunt apud Callimach.

[ocr errors]

H. in Cer. Apollon. Arg. II, 479 sq. Si quid mirum videri debet, sit forte hoc, quod nostris adhuc temporibus Tassus, Ariostusque cum Spencero eadem fabula feliciter usi sunt.

34-36. Valde animo æstuans super prodigii caussis adoro Nymphas Hamadryades et Martem Indigetem, ut malum omen avertant. visus pro visum h. e. ostentum, portentum, quod secundum, felix esse et levari, in bonum converti vult, ut bene Serv. Mox 38 obluctor, avrilaivo, ut Burm., aut αντερείδω.

41–45. Jam tandem parce s.

« PreviousContinue »