Page images
PDF
EPUB

est ,

Ad poeticum tamen ornatum animique affectum dulcissimum comparatum est inprimis illud , quod per medias flammas Æneas patrem humeris susceptum cum diis patriis urbe capta effert. Itaque in eam rem certatim poetæ involarunt, eamque mirifica varietate exornarunt. Sed loca ad observandum æque atque ad intelligendum obvia sunt, Ex antiquioribus Sophoclis locum ex Laocoonte jam supra vidimus : adde Lycophr. 1264 sqq.

In Disquisitione modo dicta de inventionis laude rerum in Æneide tractatarum s. III. famam aliquam acceptam de regno ab Ænea in Troade condito viguisse vidimus : pro Troade alii regnum Æneæ in Epiro, in Phthiotide Thessaliæ , alii in Italia constituerunt. Traductus honos est ab aliis in progeniem Æneæ : nam Ascanium cum Scamandrio Hectoris f. Scepsin tenuisse , et utramque familiam diu apud se regnasse Scepsii contendebant, ut ex Strabone XIII, p. 607 (904) discimus. Demetrius Scepsius Æneæ etiam regiam in ea urbe fuisse tradiderat. At eandem gloriam ad se trahebant Phryges, qui agrum Dascyliticum, in quo lacus Ascaniùs incolebant; aiebant enim illi Ascanium arcessitum apud se regnasse , eumque paullo post Scamandrium et ceteros Hectoridas , qui a Neoptolemo e Græcia dimissi ad ipsum confugerant, in patriam sedem Trojanumque regnum reduxisse; ita ex Hellanico Dionysius I, 47, unde petiisse putandus Pompon. Sab. ac Æn. III, 17. Non admodum diverse narrata hæc videas ap.

Conon. narrat. 46, qui Æneam ait capta Troja secessisse in Idam; cum vero Scamandrius et Oxynius Priami filii e Lydia , quo emissi fuerant, rediissent et omnia circa llium loca sibi vindicarent, Veneris jussu eum discessisse. Ut tamen idem Conon nar. XLI narrat, Ascanius in monte

retinuisse videtur : quod et ipsum ad Scepsin, quippe in Idæ 'n w peícıs sitam, spectare potest. Contra secundum eos, quos Dictys Jib. V extr. sequitur, regnum Trojanum, ex pacto Antenori ab Achivis concessum, mox fuit ab Ænea tentatum, sed frustra. Tandem secundum Servium ad Æn. IX, 264 : « Quidam ab Abante, qui Troica scripsit, relatum ferunt, post discessum a Troja Græcorum, Astyanacti ibi datum regnum; hunc ab Antenore expulsum, sociatis sibi finitimis civitatibus, inter quas et Arisba fuit; Æneam hoc ægre tulisse, et pro Astyanacte arma cepisse, ac, prospere gesta re, Astyanacti restituisse regnum. »

Quam diversas poetarum olim sectas fuisse , quam diversos ejusdem argumenti tractandi modos, existimes, si audias, in Iliade parva Æneam captum cum Andromache a Neoptolemo Phthiam abductum fuisse ! Versus ipsos Tzetza ad Lycophr. 1263 affert : etsi hoc idem non de Ænea sed de Scamandrio aliisque Hectoridis traditum a nonnullis Dionys. I, 47 memorat. Habet tamen et Dictys V, 16, quem adeo et hoc a Lesche petiisse , ex hoc ipso constare videtur. At vero in Schol. Iliad. v, 459 nullo apposito auctore narratum : Æneade urbe condita (Ænia in Pallene ) filium patri superstitem in patriam rediisse, inde assumptis colonis in Italiam discessisse (v. locum inf. Excurs. I ad lib. III, ubi de Æneæ accessu ad Pallenen).

Ida regnum

23

De Anchise post Hymnum Homericum in Venerem et fidem aliquam historiæ obscuram non minus varia a variis , qui hæc tractaverant, seu conjectando , seu argumentum ornando fuerunt inventa. De ejus morte Excurs. XVII ad lib. III, 710 videbimus. Debilitatum se igni coelesti ipse profitetur lib. II, 647-649 Jam pridem invisus divis, et inutilis, annos Demoror; ex quo me divom pater atque hominum rex Fulminis adflavit venlis, et contigit igni. In Homerico Hymno in Ven. 287 — 289 tantum hoc minatur Venus; sin edixeris meos amplexus et palam extuderis : Ζεύς σε χολωσάμενος βαλέει ψολόεντι κεραυνώ ; sc. non at ictus intereat, verum ut afflatu debilitetur. Qui primus hoc disertius exposuerit (cyclieus an tragicus, e quo forte rem narrat Hygin. f. 94), non reperio : sed quisquis ille fuit antiquior poeta, vocabulo utique anpe Jūves usus erat : quod alii ad cæcitatem retulere, cum proprie quamcunque corporis seu truncationem seu debilitationem innuat. Similis amphilogia fuit in Thamyri. v. Schol. ad Iliad. B, 599. Adde de Phineo Apollod. I, 9, 21, et Tapos, zápcois tandem absolute pro excæcatione ibid. III, 6, 7. Ulcus ex fulminis ictu purulentum mansisse in Anchise corpore Sophoclis versus ex Laocoonte supra Disquiś. II s. V. laudati, ut quidem a Plutarcho adscripti sunt, arguunt. Versus ap. Dionys. I, 48 sic leguntur: Æneas ad portam est , ut discedat,

- επ' ώμων πατέρ έχων κεραυγίου

Nώτου καταστάζοντα βύσσινος φάρος. . est adeo y Toy xepceúrov dorsum fulmine percussum, de hoc nemo dubitat; sed docendum erat grammatice , quo sensu reliqua dicta sint; nam ut Anchises dicatur καταστάζων το βύσσινος φάρος, (κατα) του νώτου, demit tens , defluentem habens vestem , de tergo, jejunum est; saltem dicendum est, xatdarážev esse, humectare sanie vestem tergo injectam. Ad alia Plutarchi locus ducit de virt. et malit. p. 100 D, ubi animi hilaritas diffundere se dicitur per omnem animi corporisque habitum : cs gely αρώματα τρίβωνας ευώδεις και ράκια ποιεϊ, του δέ 'Αγχίσου το ρακος εχώρα πονηρόν

[ocr errors]

μοτού καταστάζοντα βύσσινος φάρος, , ούτως μετ αρετής και δίαιτα πάσα και βίος άλυπός έστι και επιτερπής. At μοτος vel Motor, est linteum concerptum in vulnus indi solitum (Hesych. Móta, πληρούντα την κοίλην των τραυμάτων ράκη. nostrum Charpie); requiritur vero ad το καταστάζειν νοc. έχωρ, αίμα, φόνος, aut βρότος, quod proxime ad μοτού et νώτου accedit. Ita Anchises καταστάζει το φάρος βρότου, perfundit sanie vestem ; pro νulgari : στάζει βρότον κατά του φάρους. ut στάζειν dicatur transitive, quemadmodum apud Sophoclem Philoct. Rpótes κεραύνιος, cruor ex vulnere fulminis ictu illato, κεραυγόβλητος vel κεραυνοβλής. ν. 844 Ιδρώς γέ τοι νιν πάν καταστάζει δέμας. Interpres Plutarchi et Meziriac. ad Ovid. Heroid. T. II, pag. 144 potoũ cum papos jungunt : parum commode; hic etiam in Plutarcho 'Agzicou to paéxos minus bene in orxos mutat: nam opponuntur vestimenta , quæ aromata exhalant, et Anchisæ vestimentum tetrum odorem exhalans. Verum satis de hoc loco, cujus illustrationem a doctissimis editoribus Sophoclis et Plutarchi aliquando expectamus. Nunc potissimum illud tenendum, cum Anchisæ personam omnino poeta egregie tueatur, quippe cui semper

det partes jubentis, præcipientis , monentis, quod ad parentum ac senum temporibus heroicis auctoritatem ac sanctitatem præclare est compara. tum,

inprimis tamen ei divinandi et cum auguria, omina ac somnia, tum oracula interpretandi facultatem tribui a Virgilio , ut lib. II, 681 sqq. III, 9, 538. VII, 122 sq., quod Ennii non modo et Nævii auctoritate facit sed Græcorum fere scriptorum consensu. Ennii versus erat : Atque Anchises doctu', Venus quem polcra dearum Fari donavit, divinum pectus habere : Fragm. p. 11, ubi Columna locum Nævii apposuit. Uterque habetur in Probo ad Ecl. VI, et in Pomponio ad h. 1. Etiam Sophocles in Laocoonte Æneam induxerat in Idam secedentem Anchisæ patris jussu, qui partim acceptorum a Venere mandatorum memor (ex quibus Virgilius mandata Veneris Æneæ data adumbrasse videtur II, 619 sqq.) partim prodigium quod modo in Laocoonte ejusque filiis acciderat, interpretatus , urbis iuteritum prævidebat apud Dionysium I, 48. Veneris jussu Æneam fugisse , etiam apud Cononem invenias Narrat. XLVI, quæ et monuerat urbem eo loco condendam, ubi bovem sibi admugire deprehensurus esset; et a Venere servatum Eneam cum Anchise , narrat Tryphiod: 642 cum Quinto XIII, 326. At Mercurio duce discedit Æneas in tabula Iliaca; et in Inscript. Regillæ Herodis v. 23 loco notato Disquisit. II, s. VII.

De Creusa Excursu XIV egimus. Sed, quam varie Æneidis argumentum a poetis tractatum fuerit, etiam ex conjuge Æneæ data

apparet. Codonem et Anthemonem ipsi in matrimonio habitas ex iisque duas filias susceptas in Arcadia relictas vel elocatas ex Agathyllo Arcade videas apud Dionys. Halic. I, 49; at Anii filiam, Launam Æneæ despon

videbimus Excurs. I ad lib tert. Hinc etiam in liberis adsignandis magna

diversitas; cf. Dionys. Hal. I, 72. Quod tandem ad Ascanium attinet, Homero ipsi nunquam memoratum, eum quidem in Troade relictum novum constituisse regnum , paullo ante a nonnullis proditum vidimus. Communior tamen opinio, secundum Dionysium Halicarnass. quoque et Strab. XIII, p. 608 A, fuit hæc, eum cum patre in Italiam venisse. Ascanii nomen in fuga demum ipsi inditum, cum prius esset Euryleon , apud Dionys. I, 65 reperias, adde Orig. G. Rom. 14, quod et ipsum antiquo poetæ deberi videtur. Alios duo parvulos filios abductos ab Ænea tradere, alios

ипит,

cui Iulo cognomen , post etiam Ascanio, fuerit, secum extulisse , Q. Lutatius scriptum reliquerat, v. Orig. G. Rom. c. 9, et sic ex Hellanico narrat Dionys. 1,47 relicto Ascanio Æneam reliquos liberos cum patre et diis Patriis secum avexisse. Ascanium tamen, etsi relictum in Troade, mox, cum pater in Macedonia obiisset, eo accessisse novosque colonos

sam ,

inde secum in Italiam abduxisse, tradiderat alius vetus auctor, quem Schol. Iliad. v, 459 exscripsit, loco jam supra memorato. Multo major circa Ascanium diversitas post adventum in Italiam ; sed de his nunc non agimus. vid. Excurs. III ad lib. XII.

ÆNEIDOS

LIBER TERTIUS.

www?

ARGUMENTUM.

Eversa Troja, Æneas collectis suorum reliquiis, quæ cædi flammisque supererant, parataque apud Antandrum viginti navium classe, primum in Thraciam defertur: ubi, cum futuræ urbis fundamenta poneret, territus Polydori a Polymnestore cæsi prodigiis, Delum petit 1-77. Consultoque ibi Apollinis oraculo, cum antiquam gentis suæ matrem , hoc est, primam originis suæ terram repetendam didicisset, falsa Anchisæ patris interpretatione adductus, Cretam contendit

120. Verum cum ibi quoque, positis jam mænibus, gravissima peste exagitaretur, in somnis monitus a diis Penatibus, relicta Creta, Italiam petit – 192. Ibi subito oborta tempestate, primum ad Strophades insulas appulsus, ab Harpyiis infestatur - 269. Mox Actium delatus, in honorem Apollinis ludos celebrat — 290. Inde, Corcyram prætervectus, Epirum tenet : quæ id temporis Heleno Priami filio parebat, cui post Pyrrhi cædem Andromache in conjugium cesserat. Helenus Æneam hospitio excipit, omnique humanitatis genere complectitur, imminentiumque terra marique periculorum certiorem facit — 505. Æneas, relicta Epiro, Tarentum primamque Italiæ oram prætervectus, ad eam Siciliæ partem, quæ Ætna monti adjacet, appellitur. Ibi Achemenidem , ab Ulysse in Cyclopis antro desertum, supplicem recipit, edoctusque ab eo de Cyclopum feritate, inde ancoras solvit -681: memorque præceptorum Heleni, vitatis Charybdis et Scyllæ periculis, Siciliæ litora longo circuitu circumvectus, tandem Drepanum advehitur, ubi Anchises, tum senio tum longæ navigationis jactatione fatigatus, fatis concedit –713. Inde Italiam petiturus, immissa ab Æolo subita tempestate in Africam ejicitur: quam partem libro primo exsequutus erat poeta.

« PreviousContinue »